Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
in iocis dulcissimus fuit, in fabulis amabilis, in conviviis comis, ita ut quisque posceret quod vellet. [2] ad aurum colligendum attentus, ad servandum cautus, ad inveniendum sollicitus, sed sine cuiusquam excidio. [3] Syrum se dici nolebat sed a maioribus Romanum et stemma generis depinxerat, quo ostendebatur genus eius a Metellis descendere. [4] Rhetoribus, grammaticis, medicis, haruspicibus, mathematicis, mechanicis, architectis salaria instituit et auditoria decrevit et discipulos cum annonis pauperum [5] filios modo ingenuos dari iussit, etiam in provinciis oratoribus forensibus multum detulit, plerisque etiam annonas dedit, quos constitisset gratis agere. 1 [6] leges agonis 2 firmavit easque etiam ipse diligentissime [7] servavit, theatralia spectacula saepe obiit. Theatrum [8] Marcelli reficere voluit, multis civitatibus, quae post terrae motus deformes erant, sumptus ad instaurationem operum et publicorum et privatorum ex vectigalibus 3 [9] dedit, in templis sane numquam praeter quattuor aut quinque argenti libras auri ne guttulam quidem aut bratteolam posuit, susurrans versum Flacci Persii: ‘In sanctis quid facit aurum?’
1 In P the portion of the vita which begins with fecisset and ends with de Is uria in c. lviii. 1 is transposed to the Vita Maximinorum, v. 3, where it is inserted after occiso Heliogabalo ubi primum; this portion is retained, in its proper place in the 2 codices; see Intro, to Vol. I., p. xxxiii. f.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.