previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Postumus

Hic vir in bello fortissimus, in pace constantissimo, in omni vita gravis, usque adeo ut Saloninum filium suum eidem Gallienus in Gallia positum crederet, quasi custodi vitae et morum et actuum imperialium [2] institutori. sed, quantum plerique adserunt (quod eius non convenit moribus), postea fidem fregit [3] et occiso Salonino sumpsit imperium. ut autem verius plerique tradiderunt, cum Galli vehementissime Gallienum odissent, puerum autem apud se imperare ferre non possent, eum, qui commissum regebat imperium, imperatorem appellarunt missisque [4] militibus adulescentem interfecerunt, quo interfecto ab omni exercitu et ab omnibus Gallis Postumus gratanter acceptus talem se praebuit per annos septem 1 ut Gallias instauraverit, cum Gallienus luxuriae et popinis vacaret et amore barbarae mulieris consenesceret. [5] gestum est tamen a Gallieno contra hunc bellum tunc, [6] cum sagitta Gallienus est vulneratus, si quidem nimius amor erga Postumum omnium erat in Gallicanorum mente 2 populorum, quod summotis omnibus Germanicis gentibus Romanum in pristinam securitatem revocasset [7] imperium, sed cum se gravissime gereret, 3 more illo, quo Galli novarum rerum semper sunt cupidi, Lolliano agente interemptus est. [8] Si quis sane Postumi meritum requirit, iudicium de eo Valeriani ex hac epistula, quam ille ad Gallos misit, [9] intelleget : ‘Transrhenani limitis 4 ducem et Galliae praesidem Postumum fecimus, virum dignissimum severitate Gallorum, praesente quo non miles in castris, non iura in foro, non in tribunalibus lites, non in curia dignitas pereat, qui unicuique proprium et suum servet, virum quem ego prae ceteris stupeo, et qui locum principis mereatur iure, de quo spero quod mihi gratias [10] agetis, quod si me fefellerit opinio quam de illo habeo, sciatis nusquam gentium reperiri qui possit [11] penitus adprobari. huius filio Postumo nomine tribu- natum Vocontiorum dedi, adulescenti qui se dignum patris moribus reddet.’ 5 6 7

1 et Σ ; ex P.

2

3

4

5 mente Salm.; gente P, Σ .

6 gereret Baehrens, Peter ; regeret P, Σ .

7 milites P, Σ .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: