previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


2. rhapsodia secunda de Aquileiensi dioecesi.

Anne tibi gratum fiat si carmine fabor,
Antistes, solio debita iura tuo?
Atque id summatim, ne longa exorsa secutus
Offendam numeris pectora sacra meis
5Divinasque aures quae sic maiora sequuntur
Ne possis fidibus usque vacare meis.
Ergo summa sequar. - Carni tua iussa capessent,
Quos Alpes saxis, quo mare claudit aquis.
Alpes ad boream Scythicos curvantur in arcus,
10Verberat aequoreas humidus Auster aquas.
Noriciae gentis et duri terra Liburni
Audiet edictis imperiisque tuis,
Et per quas rupes caelo spectabilis Argos,
Vecta humeris fluctus venit in Adriacos
15Qua celer Haemonias Nauportus summovet undas
Alpinis raptum flumen ab aggeribus.
Tunc et Pollucis, septeno fonte Timavi
Demissi rapidas Cyllarus hausit aquas,
Sic tunc terribiles posuerunt moenia Colchi,
20Tempore quo fugit filia saeva patrem
Fraterno Stygios satiavit sanguine manes
Cuius et Absyrti insula nomen habet.
Non satis: Argivi succendit tecta tyranni
Impia, sic saevo, sic in amore furens,
25Fugam approperans venit qua surgit in altum
Qui de Medea nomina collis habet.
Tristes ambages, horrendaque murmura nocte
Sentit adhuc quisquis arva propinqua colit.
Cumque sub immitem qua tendunt Pannones Istrum,
30Qua Draos horrificas, qua Saos urget aquas,
Illic, antistes, quacumque ab origine gentes
Sponte fatebunt iure subesse tuo.
Hinc ubi digressus tum recta dirige cursum
Qua geminum extendit Alpis utrinque latus,
35Qua fert in Rhaetos montani terra Tridenti,
Quae fertur pueri notior esse nece:
Clam matre excerptum et charo genitore, peremit
Hunc Iudaeorum sordida turba canum,
Cuius et immensum penetrant miracula mundum
40Divinamque frequens turba fatetur opem.
- Sunt haec - mactati pueri cum videris urnam
Dices - Ortygio vera magis tripode. -
Perge hinc ulterius per Norica saxa procedens
Larius assurgens qua tonat usque lacus:
45Gens - tibi credita gens - meritos praestabit honores:
Illa dioecesis sub ditione tua est.
Flecte tuos iterum, sed plana per aequora gradus
Ad Phaethonteos qua strepit unda rogos:
Hic odisse patris currus et flere sorores
50Aspicies fratris tristia busta sui.
Tum metire oculis, tum late prospice gentes:
Quidquid erit terrae sub tua iura venit.
In Carnos redeas, Mantus tibi Mantua vatis
Occurret priscis Mantua dives avis,
55Quae te vate sacro remorabitur, et tibi dicet
Est mihi Smirneae proxima fama lyrae;
Hinc Verona potens docto celebrata Catullo,
Hinc et Cenomani Brixia alumna soli,
Et mea clara parens Musis dilecta canoris
60Quae bibit egelidas Bacchilionis aquas.
Dexter abi, Iliacae profugique Antenoris arces
Urbsque tum sequitur Tarvisiumque forum.
Ne Bellunenses, ne Feltris prosequar arces,
Iudicium sequitur Cenneda parva tuum
65Et quae scissa iacet ruptis Concordia muris
Qua Romatini flumina rauca sonant.
Sine Tergestaeis quae rupibus addita cernis
Moenia, iam saevis condita Iapidibus
Et quae commoto circumfurit Adria fluctu
70Aut rapidum extremis attonat aequor aquis.
Cum tibi tot gentes, tam latus pareat orbis,
Omnibus una tamen plus Aquileia placet,
Urbs vetus et quondam priscis habitata Latinis,
Urbs contra incursus condita barbaricos;
75Et merito, quoniam sola haec insigna honorum
Tradit et ut vere sis Patriarcha facit.
Quamvis Hunnorum vesanos passa furores,
Vix nunc excidii signa relicta ferat,
Ut si quis videat nec famam acceperit olim
80Non aliam quam quae sceptra Leonis habet
Credat tantum belli potuisse tumultus
Quodque subvertit omnia tempus edax.
Debuit haec primum sanctos audire precatus
Ipsa tuos ferres cum pia vota Deo,
85Qualis quum sanctas Samuel processit ad aras
Atque preces retulit atque holocausta dedit.
Tunc ego te vidi, et stupefactus pectora dixi:
Plus tibi Roma potens, plus tibi Roma feret.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: