previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


6. de Veteris Aquileiae Claritudine | Quinti Aemiliani Cimbriaci Poetae Et Comitis Palatini | Rhapsodiarum Liber VI. | Ad Nicolaum Donatum Aquileiensem Patriarcham.

Praesul honorate blandissima gloria gentis,
Et uere antiquae fama suprema domus:
Quod te sic meritum, sic integritate nitentem
Complexa est cupido nunc Aquileia sinu.
5Quod te suscepit sedes, Patriarchica sedes
Quam fuerat duplo est tibi maior honos.
Creta licet titulos dederit, sed Creta minores,
Nutrix Dictei credita terra Iouis.
Diues opum grandes etiam tibi Cypros honores
10Auxerit, Idaliis qua fluit unda iugis.
Quidni? si Phaeton plus luminis exhibet orbi,
Quam cum noctiuagos Cynthia iungit equos?
Ipsa tibi quamuis lumen non condita nube
Praeferat, ut facias nocte, uiator, iter
15Si quis in Oceano surgentes conferat undas,
Tot magnum fluctus non habet Ionium.
Vota licet mediis deprensus nauta procellis
Se liget ioniis cum prece ferre Deis.
Haec sedes, quae te merito ueneratur honore,
20Accedit titulis proxima Apostolicis.
Dent ueniam, fando si quis modo uellimus aures,
Haec quondam sceptris altera Roma fuit.
Nondum condiderat mediis in fluctibus urbem,
Quae nunc tot gentes sub ditione tenet;
25Aurea qua Diui surgunt penetralia Marci,
Obuia tunc nautis canna palustris erat.
Si qua nunc Veneti tam magna negotia curant,
Nereus Adriacis regna tenebat aquis.
Qua placido portus nunc accipit aequore nautas,
30Huc non auditas expulit unda rates.
Quum prima exactus ductor Troianus, et urbe,
Per uarios casus uenit ad Euganeos.
Nunc si quis uideat, certe non cogitet unquam
Olim quae Venetae stagna paludis erant.
35Quin rerum dominam spaciatus forte per urbem
Si legat attentis omnia uisa oculis;
Esse hic stelligeri ueneranda palatia olympi
Credat, et innumeros hic habitura deos.
Sic rerum series, sic magnus uertitur ordo
40Ac in se fati sic redeuntis opus.
Omnia mutantur, nihil est sub sidera, quod non
Cogatur uarias ire, redire uias.
Et nunc patroae uix extant Palladis arces,
Horrida sylva tenet nunc, ubi Troia fuit.
45Concidit et Babylon nostris ditata trophaeis,
Concidit et Carris nobilis urna senis.
Quae nunc est Venetis urbs imperiosa per aequor,
Haec eadem Carnis tunc Aquileia fuit.
Castella in tumulis etiam quamplurima cernis,
50Tot Romanorum regna fuere ducum.
Haec olim, Antistes, maiori carmine dicam,
Ac titulis addam nobile stemma tuis.
Ni me Castaliis cogat decedere lucis
Horridulae morti proxima pauperies,
55Qua premor: ut Venetus non iam magis urgeat hostem,
Verum suppetias tu mihi ferre potes.
Sunt tibi diuitiae, quibus e uirtute fruaris,
Est clarum prisca nobilitate genus.
Sunt mores, fidibus si committantur amoenis,
60A sera digni posteritate legi.
Vastator Lybies urnas concessit auorum
Largitus uati, seque suamque domum.
Sustinuit tenuem uictor Messalla Tibullum,
Posset ut orphaea notior esse lyra.
65Auxit Vergilium ueneratus Caesar, ut olim
Inferret Latio per freta tanta deos.
Flaccum Moecenas Albanis iussit in agris
Pectine Lesboeam sollicitare fidem.
Tu quoque si nostris, Praesul, datis ocia plectris
70Laudibus extollam teque, tuumque genus.
Nunc satis; antiquam paucis laudasse Cathedram,
Dum tenui moueo fila canora manu.
In qua sic sedeas imitatus facta priorum,
Qui coeli nitidos hinc subiere globos.
75Vt cum fatales Lachesis tibi noeuerit annos,
Factus caelorum Spiritus astra petas.
Teque colant gentes: cineresque et ossa recondent.
Vnde sibi quaerat credulus eger opem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: