previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


3.

Siste precor cupidis animae pars altera nostrae,
Flectere me praecibus Bartolomee tuis,
Non ego sum rigidis natus de cotibus ullis,
Nec mea perdurus pectora sanguis alit,
5Sed venio natus placidis aquilanis ab oris
Sunt ubi natura dulcia corda viris,
Et tibi preradiat tam clare florida virtus,
Ut superet ferrum qui tibi dona neget,
Possem utinam facile iustis occurrere votis
10Meque autore tibi posset abire sitis,
Unde petit sacros sitiens aurire liquores,
Non ego sum fluvius talibus uber aquis,
At licet exiguus fons sit redimitus ab undis
Has tamen exiguas munera parva damus,
15Verum his non poteris ceptum complere furorem
Sed poteris quo tu clarius ire cupis,
Nam audeo, est animus lucos invisere sacros
Sunt ubi pegasides que loca amena tenent,
Hic nemus effundit gelidis in vallibus umbram,
20Perpetuo semper frondis honore virens,
Terra viret passim contecta recentibus herbis
Et variis gramen floribus ornat humum,
Hic volant semper circum supraque sonore
Organa quae superant dum modulantur aves,
25Vernus adest aer placidi indulgentia caeli
Non calor hic urit frigora nulla vigent,
Non leo non thigris serpens non horridus ursus
Hic manent, volucris quem necis urget amor.
Fons medius scaturit vitro lucidior alvo
30Hec tamen effudit quas tenet uber aquas,
Pegasus hunc rupit Tabo qui gorgonis ortus
Huc volat et duram tum pede rupit humum,
Inde trahit subitum rupta tellure liquorem
Atque medusei pes fuit hudus equi,
35Aspicit has undas ammirans una sororum
Convocat et turbam talibus orsa procul.
Huc soror, o dii, cunctae properate sorores
Ferte simul celeres ad nova facta pedes,
Conveniunt omnes fontem venerantur ad oram
40Advolat et Phoebus vix stupefactus aquis,
Ast ubi se immittit subiti ammiror fontis
Sumite nunc animos numina Phoebus ait,
Dicite iam laudes olim geminabitis innos
Suscipiat primo nunc pia sacra liquor,
45Sistite et in girum tremulam vincite choream,
Et simul incepit ipse movere liram,
Fit sacer et totum subito vulgatur in orbem
Fons novus ac illum rite iuvare viros,
Qui cupiam cantu gesta alta referre virourum
50Sic placuit Phoebo qui favet ingeniis,
Huc usque accurrit fama iussuque parentis
Cum cuperet celeber ire per ora virum,
Caliopea suum produxit et Orphea natum,
Bellerofonteis huncque rigavit aquis
55Ennius huc ivit Grandevus et ivit Homerus
Virgilius, Gallus, Naso Tibullus eunt
Denique quisquis erat quondam percussus amore
Meonium sacros hos petiit latices,
Hoc nemus has undas opus est petere, non me,
60Non ego, Musarum turba iuvare potest,
I, pete, virgineum patriis helicona relictis
Terris ingenio consule Amice tuo,
Ibis et ereptos tendens ad sidera montes
Perque datum paucis ire iuvabit iter,
65Nam tibi per divum vultus afflabit eunti
Aura levis sensum languida membra fovent,
Ast ubi tu clivum montis petiveris alti
Egeris et celeres in iuga summa pedes,
Tunc poteris certos per prata recentia gressus
70Tendere et ad doctas ire per arva deas,
Quo simul hac veniens faciles venerabere divas
Ingenioque petes munera grata tuo,
Hae tua cum norint exposcere vota liquores
Incipiam primum carmina sacra loqui,
75Inde velut mos est veteri servatus ab aevo
In tua nativus consulet ora liquor,
Preterea niveis albescent tempora victis
Hinc tibi sacrato laurea serta dabunt,
Tunc tibi scribendi subiecta erit alta potestas
80Grandia sive velis sive minora loqui,
Tunc tibi Virgili + ornare coturno
Fas erit et Naso tu novus alter eris,
Tuque elegos demum concedis culte Properti,
Cinthia dum faciat carmina culta sibi,
85Et fama suum referes sub sidera nomen
Nil deerit tamen, dulcis Amice Vale.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: