4. AD ALEXANDRUM IUSTIUM I.C.
Iusti, cur ego nunc domum redireEt revisere patrios penates
Tam valde cupiam, rogas; et Urbem
Laudas, quae solet affatim beare
5Cives et simul hospites benigna.
Audi si vacat, et tuum sodalem,
Qui te diligit aestimatque tanti,
Quanti nec potis aestimare quemquam,
Putato tibi vera confiteri.
10Si qua me ambitio insolensque fastus
Perculsum retineret, aut habendi
Plane spes superesset ulla, et ipsum
Vitae curriculum latentis umquam
Damnavissem: equidem libenter essem hic
15In orbis quasi totius theatro,
In quo conspici ab omnibua simulque
Omnes conspicere atque adire possem.
Nunc autem memor illius beatae
Vitae, cum tenuis selibra oryzae,
20Cum farris mihi bis novem duellae,
Cum mites oleae recensque bulbus,
Molles coliculi, intybi salubres,
Cum vini cotyle una lenioris,
Aut fonte e gelido latex petitus,
25Sedabant pariter sitim famemque,
Odi delicias, opes, honores,
Et fastus tumidos potentiorum.
Meque propterea domum referre
Ad coenas tenues dapesque inemptas
30Quamprimum statui Urbe derelicta,
Ut vitae reliquum mihi ipsae vivam.
At tu, cui patet undique expeditus
Ad amplos aditus grados, et ipsa
Morum candida comitas gravisque
35Virtus omnia summa pollicetur,
Et vires bona suppetit iuventa,
Ne desis tibi: perfer, urge et insta
Memor, nil sine maximo labore
Ab auctore dari omnium bonorum.