1. ad Pandulfum Malatestam | impuberi tum aetate adolentem | atque Arimini principem
Illustris veterum progenies ducumAuctura Italicum militiae decus
Antiquae, egregia siquid ab indole
Veri praescia mens longius augurat,
5Pandulfe, hanc tibi quo possumus aptius
Conamur, tenues, Aoniis diu
Distinctam fidibus tendere barbiton,
Qua iam quaeque geres fortiter auribus
Intentis moduler prodita posterum.
10At nequa dubius forsitan hic roges
Ecquidnam meritis addere fortibus
Exilis gracili Musa queat sono,
Noris quam facile protinus evehant
Sese quae modicis edita ab ortubus
15Sensim per numeros proveniunt suos.
Hanc ergo in reliquum sic meditabimur
Exemptam exiguis ducere vocibus
Priscorum sonitus inter, ut arduis
Iam factis etiam proxima consonet.
20Quin et cum superum numine res tibi
Crescent eximiae, surget et altior
Nobis ex humili spiritus et tuas
Per laudes agilis nos feret. Interim
Quas haec cunque tibi primitia levi
25Praeludit cithara, ne fuerit precor
Tanti parva quidem continuo mora,
Quin aequa accipias aure. Solent prius
Neglecta, interius si vacat inspici,
Quondam non minimo post pretio fore.