previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Ecquid erit mi cara uxor, lacrymabilis uxor?
Ecquis erit lacrymis modus? Ecquae meta dolori?
Sat mihi iam Tuscis, Latiis nunc flenda Camoenis
Portia, dulcis amor quondam, nunc naenia tristis:
5Portia lux olim, nunc Portia noctis imago.
Uxor mi lacrymae semper, lacrymosa voluptas,
Omnia sunt lacrymae sine te, sunt omnia fletus,
Singula mi squalent sine te, mihi singula sordent:
Dulcia felle madent, vilescunt omnia cara,
10Gaudia dant lacrymas, lacrymas mihi quaeque ministrant:
Tu lacrymosa dies, tu nox lacrymosa dolenti.
Quicquid ubique oculus spectat, mens captat ubique
Sunt lacrymae, est mortis miserae crudelis imago;
Nec tamen in lacrymas abii, dolor ipse valebat
15Vertere me in lacrymas, quod summum optabat, et unum,
Infelix potuit qui cernere fata maritus,
Infelix vidit, vidit nec desiit esse.
Portia dulcis amor quondam, nunc naenia tristis.
O utinam in fluvium lacrymans, et tristis abirem,
20Qui propter tumulum, cinerem qui condit amatum,
Laberer, hoc saltem solarer funus acerbum.
Ah cinerem extinctum, vivos qui suscitat ignes,
Ah cinerem exiguum, magnam qui pectoris Aetnam
Suscitat: at parvo grandes accendier aestus
25Quis putet e cinere? At cineres Amor excitat alis.
Portia dulcis amor quondam, nunc naenia tristis.
O utinam in fluvium lacrymans, et tristis abirem,
Qui propter tumulum, nostros qui servat amores,
Quique poli, terraeque simul secum occulit omnes
30Delicias, et quicquid Amor magis ornat, et auget;
Qui ver perpetuum spirat, floresque Sabaeos,
Qui Musas flentes, castae qui Pallados artes,
Qui Venerem, et Charites quam parvo amplectitur orbe,
Laberer, hoc saltem solarer funus acerbum.
35Portia dulcis amor quondam, nunc naenia tristis.
O utinam in fluvium lacrymans, et tristis abirem,
Qui propter tumulum, qui condit dulcia membra,
Quique rosas, vel adhuc nitidi qui lilia vultus
Servat, et Hyblaeis corallia nata labellis,
40Quique ebur, atque aurum, demum mea sidera condit,
Laberer; et quando misero mi non datur ultra,
Huc circum, atque illuc amplecterer invida saxa:
Invida saxa nimis, quae mi bona tanta tulere.
At vereor, ne aestus tumulo qui flagrat ab imo,
45Aestus, quem nostro suspiria pectore mittunt,
Protinus exsiccet lacrymosi flumina fontis.
Verum ego primum hoc optarim, primumque precarer,
Ut propter tumulum, nostros qui servat amores,
Felicem ad tumulum, cinerem qui condit amatum,
50Tristia deficerent lacrymosae stamina vitae.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: