previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


18. eulogium de laudibus beati Antonii Abatis

Altera post medium Iani transacta bifrontis
Niliaci Antoni est non reticenda dies.
Hic urbes docuit perituraque linquere regna
Et placida in silvis quaerere mente Deum.
5Nempe ubi divitias regnis obstare supernis
Novit, dispersit pauperibusque dedit;
Non, ut thebanus Crates, proiecit in undis:
Sic est insanae fundere mentis opes!
Munera qui tribuit quam plurima loetus egenis,
10In caelo eternas constabilivit opes.
Contempsit tumidos vitae mortalis honores;
Sedavit Venerem nequitiamque gulae.
Spe Christi plenus, deserta Antonius urbe,
Silvarum petiit saxa peresa puer.
15Hinc, licet insidiis multaque vaferrimus arte
In laqueos demon cogeret ire suos,
Inde ferae quamquam rabidae incursusque latronum
Possent armatis vel timor esse viris,
Substinuit tamen invictus plagasque minasque,
20Risit et insani daemonis insidias.
Interiora petens horrendae saxa cavernae,
Non timuit rursus verbera dira pati
Atque alacer fidensque animi certamen inibat;
Nec mirum: assuetus vincere semper erat.
25Tantum illi dederat Christi fiducia robur:
Conscia mens recti quid timuisse potest?
Ut turbas hominum et nimios vitaret honores,
Vipereum solus cessit ad hospitium.
In mediis silvis castellum est, alterae Amiclae,
30Ingens vis colubrum dispulit unde viros.
Hac intus clausis portis Antonius arce
Delituit: nocuit vipera nulla sibi.
Agmine ceu facto cuncti cessere colubri
Christicolae, et vacuas deseruere domos.
35Illic se claudens multos Antonius annos
Vixit, et angelico nectare pastus erat.
Sed non ascondi Phoebus nec montibus urbes
Possunt, divinae nec charitatis amor.
Clara erat Antoni totum iam fama per orbem:
40Extremi implerat lictus utrunque maris.
Si sacra Egypti et Nitriae cenobia cernas,
E caelo credas hos cecidisse choros.
Noctes atque dies resonabat cantibus aether;
Innis semper erat silva canora sacris.
45Ardebant mira in Christum charitate revincti:
Omnibus una fides, omnibus unus amor.
Antoni, salve, tranquillae gloria vitae,
Cui nemus horrendum gratius urbe fuit!
Dirige nostra, pater, vessate vela carinae,
50Ne mediis pereat naufraga pupis aquis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: