previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Paegnivm

Pensúm meum, quod datumst, cónfeci. nunc dómum propero.

Sag.
Mane, etsí properas.

Paégnium, ausculta.

Pa.
Emere oportet, quem tibi oboediré velis.

S.
Asta.

Paeg.

Exhibeas molestiam, ut opínor, si quid debeam,

qui nunc sic tamen es molestus.

Sag.
Scelerate, etiam respicis?

Paeg.

5Scio ego quid sim aetatis, eo istuc maledictum impune auferes.

Sag.

Vbi Tóxilus est tuus érus?

Paeg.
Vbi illí libet, néque te consulit.

Sag.
Etiam

dicís ubi sit, venéfice?

Paeg.

Néscio, inquam, ulmítriba tu.

Sag.

Male dícis maiorí.

Paeg.
Prior proméritus perpetiáre.

10servam operam, linguam liberam erus iussit med habere.

Sag.

Dicisne mi, ubi sit Toxilus?

Paeg.
Dico ut perpetuo pereas.

Sag.

Caedere hodie tu restibus.

Paeg.
Tua quidem, cucule, causa!

non hercle, si os perciderim tibi, metuam, morticine.

Sag.

Video ego te: iam incubitatus es.

Paeg.
Ita sum. quid id ad te attinet?

15at non sum, ita ut tu, gratiis.

Sag.
Confidens.

Paeg.
Sum hercle vero.

nam ego me confido liberum fore, tu te numquam speras.

Sag.

Potin ut molestus ne sies?

Paeg.
Quod dicis facere non quis.

Sa.

Abi in malam rem.

Pa.
At tu domum: nam ibi tibi parata praestost.

Sag.

Vadatur hic me.

Paeg.
Vtinam vades desint, in carcere ut sis.

Sag.

20Quid hoc?

Paeg.
Quid est?

Sag.
Etiam, scelus, male loquere?

Paeg.
Tandem ut liceat,

quom servos sis, servom tibi male dicere.

Sag.
Itane? specta

quid dedero.

Paeg.
Nil, nam nil habes.

Sag.
Di deaeque me omnes perdant

Paeg.

Amicus sum, eveniant volo tibi quae optas.

Sag.
Atque id fiat,

nisi te hodie, si prehendero, defigam in terram colaphis.

Paeg.

25Tun me defigas? te cruci ipsum adfigent propediem alii.

Sag.

Qui te di deaequescis quid hinc porro dicturus fuerim,

ni linguae moderari queam. potin abeas?

Paeg.
Abigis facile.

nam umbra mea iam intus vapulat.—

Sag.
Vt istúnc di deaeque perdant.

tamquam proserpens bestiast bilinguis et scelestus.

30hercle illum abiisse gaudeo. foris aperit, eccere autem

quem convenire maxime cupiebam egreditur intus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (31 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: