previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Calidorvs

Dulcia atque amara apud te sum elocutus omnia:

scis amorem, scis laborem, scis egestatem meam.

Charinvs

Commemini omnia: id tu modo, me quid vis facere, fac sciam.


Cal.
Quom haec tibi alia sum elocutus, vix rem scis de symbolo.

Char.

5Omnia, inquam. tu modo quid me facere vis fac ut sciam.

Cal.

Pseudolus mi ita imperavit, ut aliquem hominem strenuom

benevolentem adducerem ad se.

Char.
Servas imperium probe;

nám et amicum et benevolentem ducis. sed istic Pseudolus

novos mihist.

Cal.
Nimium est mortalis graphicus, †heuretes mihi est.

10is mihi haec sese ecfecturum dixit quae dixi tibi.

Ps.

Magnufice hominem compellabo.

Cal.
Quoia vox resonat?

Ps.
Io,

io te te, turanne, te te égo, qui imperitas Pseudolo,

quaero, quoi ter trina tríplicia, tríbus modis tria gaudia,

artibus tribus trís demeritas dem laetitias, de tribus

15fraude partas per malitiam et per dolum et fallaciam;

in libello hoc obsignato ad te attuli pauxillulo.

Cal.

Illic homost.

Char.
Vt paratragoedat carnufex.

Ps.
Confer gradum

contra pariter, porge audacter ad salutem bracchium.

Cal.

Dic utrum Spemne an Salutem te salutem, Pseudole?

Ps.

20Immo utrumque.

Char.
Vtrumque, salve. sed quid actumst?

Ps.
Quid times?

Cal.

Attuli hunc.

Ps.
Quid, attulisti?

Cal.
Adduxi volui dicere.

Ps.

Quis istic est?

Cal.
Charinus.

Ps.
Euge. iam χάριν τούτῳ ποιοῦ.

Char.

Quin tu si quid opust, mi audacter imperas?

Ps.
Tam gratiast.

bene sit tibi, Charine. nolo tibi molestos esse nos.

Ch.

25Vos molestos mihi? molestumst mi id quidem.

P.
Tum igitur mane.

Cal.

Quid istuc est?

Ps.
Epistulam modo hanc íntercepi et sumbolum.

Cal.

Sumbolum? quem sumbolum?

Ps.
Qui a milite allatust modo.

eius servos qui hunc ferebat cum quinque argenti minis,

tuam qui amicam hinc arcessebat, éi os sublevi modo.

Cal.

30Quo modo?

Ps.
Horum causa haec agitur spectatorum fabula:

hi sciunt, qui hic adfuerunt; vobis post narravero.

Cal.

Quid nunc agimus?

Ps.
Liberam hodie tuam amicam amplexabere.

Cal.

Egone?

Ps.
Tu istic ipsus, inquam, si quidem hoc vivet caput;

si modo mihi hominem invenietis propere.

Char.
Qua facie?

Ps.
Malum,

35callidum, doctum, qui quando principium prehenderit,

porro sua virtute teneat quid se facere oporteat;

atque qui hic non visitatus saepe sit.

Char.
Si servos est,

numquid refert?

Ps.
Immo multo mavolo quam liberum.

Char.

Posse opinor me dare hominem tibi malum et doctum domo,

40qui a patre advenit Carysto nec dum exiit ex aedibus

quoquam neque Athenas advenit umquam ante hesternum diem.

Ps.

Bene iuvas. sed quinque inventis opus est argenti minis

mutuis, quas hodie reddam: nam huius mihi debet pater.

Char.

Ego dabo, ne quaere aliunde.

Ps.
O hominem opportunum mihi.

45etiam opust chlamyde et machaera et petaso.

Char.
Possum a me dare.

Ps.

Di immortales, non Charinus míhi hic quidem, sed Copiast.

sed istic servos, ex Carysto qui hic adest, ecquid sapit?

Char.

Hircum ab alis.

Ps.
Manuleatam tunicam habere hominem addecet.

ecquid is homo habet aceti in pectore?

Char.
Atque acidissumi.

Ps.

50Quid, si opus sít ut dulce promat indidem, ecquid habet?

Ch.
Rogas?

murrinam, passum, defrutum, mellam, mel quoivismodi;

quin in corde instruere quondam coepit pantopolium.

Ps.

Eugepae, lepide, Charine, meo me ludo lamberas.

sed quid nomen esse dicam ego isti servo?

Char.
Simiae.

Ps.

55Scitne in re advorsa vorsari?

Char.
Turbo non aeque citust.

Ps.

Ecquid argutust?

Char.
Malorum facinorum saepissime.

Ps.

Quid cum manifesto tenetur?

Char.
Anguillast, elabitur.

Ps.

Ecquid is homo scitust?

Char.
Plebi scitum non est scitius.

Ps.

Probus homo est, ut praedicare te audio.

Char.
Immo si scias,

60ubi te aspexerit, narrabit ultro quid sese velis.

sed quid es acturus?

Ps.
Dicam. úbi hominem exornavero,

subditivom fieri ego illum militis servom volo;

sumbolum hunc ferat lenoni cum quinque argenti minis,

mulierem ab lenone abducat: em tibi omnem fabulam.

65ceterum quo quicque pacto faciat, ipsi dixero.

Cal.

Quid nunc igitur stamus?

Ps.
Hominem cum ornamentis omnibus

exornatum adducite ad me iam ad trapezitam Aeschinum.

sed properate.

Cal.
Prius illi erimus quam tu.—

Ps.
Abite ergo ocius.

quidquid incerti mi in animo prius aut ambiguom fuit,

70nunc liquet, nunc defaecatumst cor mihi; nunc perviumst:

omnes ordine sub signis ducam legiones meas,

avi sinistra, auspicio liquido atque ex mea sententia;

confidentia est inimicos meos me posse perdere.

nunc ibo ad forum atque onerabo meis praeceptis Simiam,

75quid agat, ne quid titubet, docte ut hanc ferat fallaciam.

iam égo hoc ipsum oppidum expugnatum faxo erit lenonium.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (83 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: