previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Gripvs

Séquere hac.

Daemones
Vbi istic lenost?

Grip.
Heus tu. ém tibi, hic habet vidulum.

Daem.

Habeo et fateor esse apud me, et, si tuos est, habeas tibi.

omnia, ut quídquid infuit, ita salva sistentur tibi.

tene, si tuost.

Labr.
O di immortales, meus est. salve, vidule.

D.

5Tuosne est?

L.
Rogitas? si quidem hercle Iovis fuit, meus est tamen.

Daem.

Omnia insunt salva; una istinc cistella excepta est modo

cum crepundiis, quibuscum hódie filiam inveni meam.

Labr.

Quam?

Daem.
Tua quae fuit Palaestra, ea filia inventast mea.

Labr.

Bene mehercle factum est. cum istaec res tibi ex sententia

10pulchre evenit, gaudeo.

Daem.
Istuc facile non credo tibi.

Labr.

Immo hercle, ut scias gaudere me, mihi triobolum

ob eam ne duis, condono te.

Daem.
Benigne edepol facis.

L.

Immo tu quidem hercle vero.

G.
Heus tu, iám habes vidulum.

L.

Habeo.

G.
Propera.

L.
Quid properabo?

G.
Reddere argentum mihi.

L.

15Neque edepol tibi do, neque quicquam debeo.

G.
Quae haec factio est?

non debes?

Labr.
Non hercle vero.

Grip.
Non tu iuratus mihi es?

Labr.

Iuratus sum, et nunc iurabo, si quid vóluptati est mihi:

ius iurandum rei servandae, non perdendae conditum est.

Grip.

Cedo sis mihi talentum magnum argenti, periurissime.

Daem.

20Gripe, quod tu istum talentum poscis?

Grip.
Iuratust mihi

dare.

Labr.
Libet iurare. tun meo póntifex peiurio es?

Daem.

Qua pro re argentum promisit hic tibi?

Grip.
Si vidulum

hunc redegissem in potestatem eius, iuratust dare

mihi talentum magnum argenti.

Labr.
Cedo quicum habeam iudicem,

25ni dolo malo instipulatus sis nive etiamdum haud siem

quinque et viginti annos natus.

G.
Habe cum hóc.

L.
Aliost opus.

Daem.

Iám ab isto auferre haud potis sim, si istunc condemnavero.

promisistin huic argentum?

Labr.
Fateor.

Daem.
Quod servo meo

promisisti, meum esse oportet, ne tu, leno, postules

30te hic fide lenonia uti: non potes.

Grip.
Iam te ratu's

nactum hominem quem defraudares? dandum huc argentum est probum:

id ego continuo huic dabo adeo, ut hic emittat manu.

Daem.

Quando ergo erga te benignus ego fui atque opera mea

haec tibi sunt servata

Grip.
Immo hercle mea, ne tu dicas tua.

Daem.

35(Si sapies, tacebis) tum te mihi benigne itidem addecet

bene merenti bene referre gratiam.

Labr.
Nempe pró meo

iure oras?

Daem.
Mirum quin tuom ius meo periclo aps te expetam.

Grip.

Salvos sum, leno labascit, libertas portenditur.

Daem.

Vidulum istunc ille invenit, illud mancipium meum est;

40ego tibi hunc porro servavi cum magna pecunia.

Labr.

Gratiam habeo, et de talento nulla causa est quin feras,

quod isti sum iuratus.

Grip.
Heus tu, mihi dato ergo, si sapis.

Daem.

Tacen an non?

Grip.
Tu meam rem simulas agere, tibi mu ... .

non hercle istoc me intervortes, si aliam praedam perdidi.

Daem.

45Vapulabis, verbum si addis istúc unum.

Grip.
Vel hercle énica,

non tacebo umquam alio pacto, nisi talento comprimor.

Labr.

Tibi operam hic quidem dát. tace.

Daem.
Concede hoc tu, leno.

Labr.
Licet.

Grip.

Palam age, nolo ego murmurillum neque susurrum fieri.

Daem.

Dic mihi, quanti íllam emisti tuam alteram mulierculam,

50Ampeliscam?

Labr.
Mille nummum denumeravi.

Daem.
Vin tibi

condicionem luculentam ferre me?

Labr.
Sane volo.

D.

Dividuom talentum faciam.

L.
Bene facis.

D.
Pro illa altera,

libera ut sit, dimidium tibi sume, dimidium huc cedo.

Labr.

Maxime.

Daem.
Pro illo dimidio égo Gripum emittam manu,

55quem propter tu vidulum et ego gnatam inveni.

Labr.
Bene facis,

gratiam habeo magnam.

Grip.
Quam mox mi argentum ergo redditur?

Daem.

Res soluta est, Gripe. ego habeo.

Grip.
Át ego me hercle mavolo.

Daem.

Nihil hercle hic tibi est, tu speres. iuris iurandi volo

gratiam facias.

Grip.
Perii hercle. nisi me suspendo, occidi.

60numquam hercle iterum defraudabis me quidem post hunc diem.

Daem.

Hic hodie cenato, leno.

Labr.
Fiat, condicio placet.

Daem.

Sequimini intro. spectatores, vos quoque ad cenam vocem,

ni daturus nil sim neque sit quicquam pollucti domi,

nive adeo vocatos credam vos esse ad cenam foras.

65verum si voletis plausum fabulae huic clarum dare,

comissatum omnes venitote ad me ad annos sedecim.

vos hic hodie cenatote ambó.

Labr.
Fiat.

Daem.
Plausum date.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (40 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: