[32]
tam integrae sibi suscipient
ut, cum omnes legati nostri qui illo triennio in Galliam
venerunt, omnes equites1 Romani qui in illa provincia
fuerunt, omnes negotiatores eius provinciae, denique omnes
in Gallia qui sunt socii populi Romani atque amici, M.
Fonteium incolumem esse cupiant, iurati privatim et publice
laudent, vos tamen cum2 Gallis iugulare3 malitis? quid ut
secuti esse videamini? voluntatemne hominum? gravior
igitur vobis erit hostium voluntas quam civium? an dignitatem
testium? potestis igitur ignotos notis, iniquos aequis,
alienigenas domesticis, cupidos moderatis, mercennarios
gratuitis, impios religiosis, inimicissimos huic imperio ac
nomini4 bonis ac fidelibus5 et sociis et civibus anteferre?
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.