Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[254]
Tum Brutus: Amice hercule, inquit, et magnifice te laudatum puto, quem non solum principem atque inventorem copiae dixerit, quae erat magna
[p. 1076]
laus, sed etiam bene meritum de populi Romani nomine et
dignitate. Quo enim uno vincebamur a victa Graecia, id
aut ereptum illis est aut certe nobis cum illis1 communicatum. Hanc autem, inquit, gloriam testimoniumque Caesaris tuae quidem supplicationi non2, sed triumphis multorum antepono. Et recte quidem, inquam, Brute; modo
sit hoc Caesaris iudici, non benevolentiae testimonium.
Plus enim certe adtulit huic populo dignitatis, quisquis est
ille, si modo est aliquis, qui non inlustravit modo sed etiam
genuit in hac urbe dicendi copiam, quam 'illi, qui Ligurum
castella expugnaverunt: ex quibus multi sunt, ut scitis,
triumphi.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.