This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[16] iugata. Non nullos tamen in vineis characatis 1 2 3 4 [p. 40] animadverti, et maxime elvenaci5generis, prolixos palmites quasi propagines summo solo adobruere, deinde rursus ad 6arundines erigere, et in fructum submittere, quos nostri agricolae mergos, Galli candosoccos 7vocant, eosque adobruunt simplici ex causa, quod existiment, plus alimenti terram 8praebere fructuariis flagellis. Itaque post vindemiam velut inutilia sarmenta decidunt, et a stirpe submovent. Nos autem praecipimus easdem virgas, cum a matre fuerint praecisae, sicubi demortuis vitibus ordines vacent, aut si novellam quis vineam instituere velit, pro viviradice ponere. Quoniam quidem partes sarmentorum, quae fuerant obrutae, satis multas habent radices, quae depositae scrobibus confestim comprehendant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.