previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

12. tenuere tamen arcem Sabini atque inde postero die, cum Romanus exercitus instructus quod inter Palatinum Capitolinumque collem campi est complesset, non prius descenderunt in aequum, quam ira et cupiditate recuperandae arcis stimulante animos in adversum Romani subiere. [2] principes utrimque pugnam ciebant, ab Sabinis Mettius Curtius, ab Romanis Hostius Hostilius. hic rem Romanam iniquo loco ad prima signa animo atque audacia sustinebat. [3] ut Hostius cecidit, confestim Romana inclinatur acies fusaque est ad veterem portam Palatii. [4] Romulus et ipse turba fugientium actus arma ad caelum tollens 'Iuppiter, tuis' inquit 'iussus avibus hic in Palatio prima urbi fundamenta ieci. arcem iam scelere emptam Sabini habent; inde huc armati superata media valle tendunt; at tu, [5] pater deum hominumque, hinc saltem arce hostes, deme terrorem Romanis fugamque foedam siste. hic ego tibi templum Statori Iovi, [6] quod monumentum sit posteris tua praesenti ope servatam urbem esse, voveo.' [7] haec precatus, velut si sensisset auditas preces, 'hinc' inquit, 'Romani, Iuppiter optimus maximus resistere atque iterare pugnam iubet.'

restitere Romani tamquam caelesti voce iussi; ipse ad primores Romulus provolat. [8] Mettius Curtius ab Sabinis princeps ab arce decucurrerat et effisos egerat Romanos, toto quantum foro spatium est. nec procul iam a porta Palatii erat clamitans: 'vicimus perfidos hospites, inbelles hostes; iam sciunt longe aliud esse virgines rapere, aliud pugnare cum viris.' [9] in eum haec gloriantem cum globo ferocissimorum iuvenum Romulus impetum facit. ex equo tum forte Mettius pugnabat; eo pelli facilius fuit. pulsum Romani persequuntur; et alia Romana acies audacia regis accensa fundit Sabinos. [10] Mettius in paludem sese strepitu sequentium trepidante equo coniecit; averteratque [p. 17] ea res etiam Sabinos tanti periculo viri. et ille quidem annuentibus ac vocantibus suis favore multorum addito animo evadit; Romani Sabinique in media convalle duorum montium redintegrant proelium. sed res Romana erat superior.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
hide References (37 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: