This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
30.
ob
haec Philippo in Graeciam descendenti ad Lamiam
urbem Aetoli duce Pyrrhia, qui praetor in eum annum
cum absente Attalo creatus erat, occurrerunt.
[2]
habebant et ab Attalo auxilia secum et mille ferme ex
Romana classe a P. Sulpicio missos. adversus hunc
ducem atque has copias Philippus bis prospero eventu
pugnavit; mille admodum hostium utraque pugna
occidit.
[3]
inde cum Aetoli metu compulsi Lamiae urbis
moenibus tenerent sese, Philippus ad Phalara exercitum reduxit. in Maliaco sinu is locus est, quondam
frequenter habitatus propter egregium portum tutasque circa stationes et aliam opportunitatem maritumam
terrestremque.
[4]
eo legati ab rege Aegypti Ptolomaeo
Rhodiisque et Atheniensibus et Chiis venerunt ad
dirimendum inter Philippum atque Aetolos bellum.
adhibitus ab Aetolis et ex finitimis pacificator Amynander rex Athamanum.
[5]
omnium autem non tanta
pro Aetolis cura erat, ferociori quam pro ingeniis
Graecorum gente, quam ne Philippus regnumque eius
grave libertati futurum rebus Graeciae immisceretur.
de pace dilata consultatio est in concilium Achaeorum,
[6]
concilioque ei et locus et dies certa indicta; interim
triginta dierum indutiae impetratae.
[7]
profectus inde
[p. 396]
rex per Thessaliam Boeotiamque Chalcidem Euboeae
venit, ut Attalum, quem classe Euboeam petiturum
audierat, portibus et litorum adpulsu arceret.
[8]
inde
praesidio relicto adversus Attalum, si forte interim
traiecisset, profectus ipse cum paucis equitum levisque armaturae Argos venit.
[9]
ibi curatione Heraeorum
Nemeorumque suffragiis populi ad eum delata, quia
se Macedonum reges ex ea civitate oriundos ferunt,
Heraeis peractis ab ipso ludicro extemplo Aegium
profectus est ad indictum multo ante sociorum concilium.
[10]
ibi de Aetolico finiendo bello actum, ne causa
aut Romanis aut Attalo intrandi Graeciam esset.
[11]
sed
ea omnia vixdum indutiarum tempore circumacto
Aetoli turbavere, postquam et Attalum Aeginam venisse
et Romanam classem stare ad Naupactum audivere.
[12]
vocati enim in concilium Achaeorum in quo et eae
legationes erant, quae ad Phalara egerant de pace,
primum questi sunt quaedam parva contra fidem conventionis tempore indutiarum facta;
[13]
postremo negarunt dirimi bellum posse, nisi Messeniis Achaei Pylum
redderent, Romanis restitueretur Atintania, Scerdilaedo
et Pleurato Ardiaei.
[14]
enimvero indignum ratus Philippus victos victori sibi ultro condiciones ferre, ne antea
quidem se aut de pace audisse aut indutias pepigisse
dixit spem ullam habentem quieturos Aetolos, sed ut
omnes socios testes haberet se pacis, illos belli causam quaesisse.
[15]
ita infecta pace concilium dimisit quattuor milibus armatorum relictis ad praesidium Achaeorum et quinque longis navibus acceptis,
[16]
quas si
adiecisset missae nuper ad se classi Carthaginiensium
et ex Bithynia ab rege Prusia venientibus navibus,
statuerat navali proelio lacessere Romanos iam diu in
regione ea potentes maris.
[17]
ipse ab eo concilio Argos
regressus; iam enim Nemeorum adpetebat tempus, quae
celebrari volebat praesentia sua.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.