This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
42. Romae eo primum anno tresviri epulones facti C. Licinius Lucullus tribunus plebis, qui legem de creandis iis tulerat, et P. Manlius et P. Porcius Laeca. iis triumviris item ut pontificibus lege datum est togae praetextae habendae ius.
[2]
[p. 75] sed magnum 1 certamen cum omnibus sacerdotibus eo anno fuit quaestoribus urbanis, Q. Fabio Labeoni et L. Aurelio.
[3]
pecunia opus erat, quod ultimam pensionem pecuniae in bellum collatae persolvi placuerat privatis.
[4]
quaestores ab auguribus pontificibusque quod stipendium per bellum non contulissent petebant. ab sacerdotibus tribuni plebis nequiquam appellati, omniumque annorum, per quos non dederant, exactum est.
[5]
eodem anno duo mortui pontifices, novique in eorum locum suffecti, M. Marcellus consul in locum C. Semproni Tuditani, qui praetor in Hispania decesserat, et L. Valerius Flaccus in locum M. Corneli Cethegi.
[6]
et Q. Fabius Maximus augur mortuus est admodum adulescens, priusquam ullum magistratum caperet; nec eo anno augur in eius locum est suffectus.
[7]
[p. 76]comitia inde consularia habita a M. Marcello consule. creati consules L. Valerius Flaccus et M. Porcius Cato. praetores inde 2facti Cn. Manlius Volso, Ap. Claudius Nero, P. Porcius Laeca, C. Fabricius Luscinus, C. Atinius Labeo, P. Manlius.
[8]
eo anno aediles curules, M. Fulvius Nobilior et C. Flaminius, tritici deciens centena milia binis aeris populo discripserunt. id C. Flamini honoris causa ipsius patrisque advexerant Siculi Romam;
[9]
Flaminius gratiam eius communicaverat cum collega. ludi Romani et apparati magnifice sunt et ter toti instaurati.
[10]
aediles plebis, Cn. Domitius Ahenobarbus et C. Scribonius Curio [maximus], multos pecuarios ad populi iudicium adduxerunt; tres ex his condemnati sunt; ex eorum multaticia pecunia aedem in insula Fauni fecerunt.
[11]
ludi plebei per biduum instaurati, et epulum fuit ludorum causa.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.