This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
huic David ad te Domine clamabo Deus meus ne sileas a me nequando taceas a me et adsimilabor descendentibus in lacum [2] exaudi vocem deprecationis meae dum oro ad te dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum [3] ne simul tradas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem %ne perdideris me; qui loquuntur pacem cum proximo suo mala autem sunt in cordibus eorum [4] da illis secundum opera ipsorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum secundum opera manuum eorum tribue illis redde retributionem eorum ipsis [5] quoniam non intellexerunt opera Domini et in opera manuum eius destrues illos et non aedificabis eos [6] benedictus Dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis meae [7] Dominus adiutor meus et protector meus in ipso speravit cor meum et adiutus sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor ei [8] Dominus fortitudo plebis suae et protector salvationum christi sui est [9] salvam fac plebem tuam et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle eos usque in aeternum