This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
in finem pro populo qui a sanctis longe factus est David in tituli inscriptione cum tenuerunt eum Allophili in Geth [2] miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die inpugnans tribulavit me [3] conculcaverunt me inimici mei tota die quoniam multi bellantes adversum me [4] ab altitudine diei timebo ego vero in te sperabo [5] in Deo laudabo sermones meos in Deo speravi non timebo quid faciat mihi caro [6] tota die verba mea execrabantur adversum me omnia consilia eorum in malum [7] inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt sicut sustinuerunt animam meam [8] pro nihilo salvos facies illos in ira populos confringes Deus [9] vitam meam adnuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo sicut et in promissione tua [10] tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero te ecce cognovi quoniam Deus meus es [11] in Deo laudabo verbum in Domino laudabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat mihi homo [12] in me sunt Deus vota *tua; % quae; reddam laudationes tibi [13] quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut placeam coram Deo in lumine viventium