Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


2. epigramma Platonis pro Astro adolescente, latine | Stella, quem amavit; quod Guarinus traduxit

Ardentes stellas, lucens mea Stella, tueris:
Caelum utinam fierem, te ut multo lumine cernam.


3.

Ausoniae et Graiae lugubria spargite Musae
Carmina, Pallas adhuc! Decus en illustre decorque
Vester obit. Lingua erudiens Iampetrus utraque
Auribus infudit claras nostratibus artes,
5Vocibus et vita callem monstravit Olympi.
Aequaevi hunc socium et iuvenes luxere parentem.
Orba viri talis fama solabere, Luca.


4.

Barbara quem duro Germania monte creavit,
Hunc, Ziliole, tibi dulcis Verona remittit,
Qui saevos animos et agrestia corpora solvas.
Nam vita suavique potes gravitate loquendi
5Saxa animare, feros lenire affatibus ursos.
Prisca parens quondam fuerat de sanguine vestro;
Mutavit faciem taetris Saturnia villis,
Tanta fuit laesi stimulans iniuria lecti.
Quocirca veterem modo si reparasse figuram
10Non datur, humanos aut restaurarier artus,
At priscos mores et mentem redde virilem,
Ut quantum ira diu valuit Iunonis iniquae,
Tantum ingens possit virtus tua numinis instar.
Omne ministerium, dictos quoque spondeo gestus,
15Nutibus ipse iube, me iussa capessere cernes.


5. de Unciis

Calcus, si quaeris, duo lentis grana tenebit,
At calci duplices ceratem praebere videntur.
Si ceratem geminas, obolum numerare valebis.
Inde solet scrupulus obolis constare duobus,
5Ast unus scrupulus siliquarum pondere sex fit.
Drachma tribus scrupulis, octonis uncia drachmis;
Ter scrupulis octo componitur uncia tota;
Uncia si fuerit bis sena vocabitur axis;
Unam deme: deunx est; binas: sit tibi dextans;
10Si tres, est dodrans; bessis si quatuor aufers;
Quinque trahes: septunx; sex tolles: semis habetur;
Si septem, quinans; dic quatuor esse trientem;
Tres tibi quadrantem faciunt, bina uncia sextans.


6.

Ceu procul a patria totum peragrantibus orbem
Estensis volitans Nicolai gloria quondam,
Sic procul a patria sua nunc praecordia saxo
Condita in hoc recubant, corpus patria inclita servat.
5Ceu patrem hunc patriae dux et moestissima luget
Hunc urbs tota, pio quam duxit amore secundam.
Consilium is duris fuit et spes unica rebus.


7.

Consilium vestrum, docti, laudatur, ephebi,
Otia cum fessis poscitis ingeniis.
Vobis, pro speculo, natura est facta magistra:
Lucem operi tribuit; nox vocat ad requiem.
5Ipse labore suas partis sic dividit annus:
Post opus et varium cana quiescit hiems.
Optima belligeros finit pax rite tumultus;
Post ventos placidum stare vides pelagus.
Sic, ubi perpetua lassastis Pallade sensus
10Noxque diesque animos fregerit adsiduos,
Danda quies vobis, captanda vacatio dum sit:
Ludus iners longe, ludus honestus eat;
Sint procul et tali, pulchra et certamina sunto;
Lingua procax fugiat, absit avaritia.
15Non ludos festosque dies voco, quis mala mentem
Et vita et sordes commaculant hominum.
Nulla sit argenti collusio: carmina, risus
Urbanique sales otia vestra regant.
Sic, cum tempus erit, vestram sedabo Minervam,
20Fortior ut studium mens revocata ferat.
Quare agite, o, cuncti, erectis simul ordine dextris,
Dicite "festa dies", dicite "festa dies"!


8.

Convenere pares paribus, convenit et aetas
Omnis: ero melius cum senibus senior.
Maturos refugit nutus urbana iuventus,
Et iocus et ludus cum seniore tepent.
5Quare agite, o iuvenes, risus et amoena vocate,
Ne turbent faciles seria dura iocos.


9.

Corpus ut in membra, rursum membra ipsa licebit
Dividere in partes, numeri est sic formula triplex:
Periodon appellant et kola et kommata Graii,
Ambitus et membra dicta atque incisa Latinis.
5Ambitus est verbis perfecto clausula sensu,
Isque duplex: vel enim solo stat clausula membro:
Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra;
Pluribus aut membris: duo terna haec sive quaterna:
Oramus, prohibe infandos a navibus ignes.
10Parce pio generi et propius res aspice nostras.
Res perfecta quidem, reliquam tamen ordine spectans,
Membrum appellatur; nondum est sententia plena.
Dic mihi, quam longum poscit constructio membrum?
Senari versus sit terminus unus abunde,
15Sive modus quem non defessus spiritus edat.
Incisum membri pars est minor, ipsaque nondum
Explevit sensus: O terque quaterque beati.
Dictio connexa est numeris, plerumque soluta est.
Solvitur, ut sermo neglectus, epistula lenis.
20Haec tibi connectunt: numerus, iunctura vel ordo.
Ordo petit crescant ut dicta: Hic improbus, hic fur,
Hic latro, crudelis gladiator, proditor urbis.
Naturae cursum: vita et mors, proelia palmam.
Claudatur verbo sensus, nisi durior exit.
25Hinc iunctura vetat vocales, consona crebra.
Syllaba quae finit non incohet: arma manebant.
Vox eadem ut rara: cor cordis, cordaque corde.
Durius s iunges x, quod probat auris et ora.
Iam saevus Xerxes fertur rex undique victor.
30Plura sub hoc genere, docilis quae sentiet auris.
Dic, quibus est numerosa modis oratio nobis?
Ut res amplifices, ut magnis laudibus ornes,
Et si digna magis quam maesta negotia tractas.
Ipsa pedum brevitas numerum facit esse citatum
35Procerique pedes tardum fluxisse iubebunt.
Quod si contendis, celeri pede currere tenta,
Sin res exponis, incessu tardior ito.
Iambus humi serpit, conscendit in ardua paean,
Dactylus utrumque tractat, sociabilis hospes.
40Primus principii paean viget, at iacet imo,
Commodus adveniens paean stat fine secundus.
Creticus extrema atque exordia suscipit apte.
Dactylus extremum chorium praeit et sedet imus.
Aptus ubique sedet docmius tolerabilis hospes,
45Si modo rarus adest nec aperto noscitur ore.
Spondiis geminis et clausula dulcior exit.
Duxque trochaeus amat post se ventare molosson.
Audio concinne binos in fine trochaeos.
Iambus spondium subit atque pyrichius audax.
50Consonus et iambus spondio praeit atque trochaeo.
Nonnulli exametri fines in fine repellunt,
Principium exametri cum prima exordia poscant.
Prima tenet trimetri finis bene consonus auri.
Amphimacro spondeus amat postremus adesse.
55Tuque, anapaeste, soles anapaesti iungere sedem,
Spondeumque sequens concinne clauderis imo.
Nec refert plures voces claudantur an una.
Haec quoque scribendo sat commoda fine notabis:
Postremum claudens si sit monosyllaba longa,
60Magna vox, dicens, facies anteire trochaeum.
Sin brevis extiterit monosyllaba, prae sibi iambus
Atque anapaestus erit: dominans lex sive potens sit.
Ante brevem brevis evitat productaque longam;
Ipsa tamen vita vis clara Ligaria dixit.


10.

Cui, Francisce, novam potius reserare licebit
Laetitiam atque hilari nascentis pectore sensus
Quam tibi, qui solide semper mea gaudia gaudes
Et cui iam pridem secretas promere curas
5Sum solitus? Cum praecipue communis honores
Ferrariae invitent, patriam quam iure secundam,
Nutricem vero primam venerorque coloque.
Hanc equidem in caelum tollebam laudibus urbem,
Quod ....
10Et cives clari, populus numerosus, abunde
Divitiis longe variis lateque vigeret;
Fertile quod nutrit diversis frugibus arvum,
Exornat quod flava Ceres; quod fortibus undis
Tutatur pater Eridanus gladiosque feroces
15Submovet hostiles, nemo ut populator oberret,
Atque idem clipeum praestat fructusque benignos.
Marchio magnanimus, laetae super omnia pacis
Insignis studio, cultor quoque Palladis ingens
Florentes miti populos dicione reservat
20Martis ab incursu; dum circum perstrepit orbem
Armorum fragor et caedes, incendia, luctus,
Tibia nos ludique tenent, festa, otia risus.
Grandior huic vitae cumulus felicis honorque
Filius accedit, forma speciosus itemque
25Religione magis, iusti servator et aequi,
Dulcior affatu, spes et solatia cunctis;
Cognita finitimis passim praeconia nuper.
Altera sed mulcent nostram nova gaudia mentem,
Seu speciosa magis vocitem miracula; nam res
30Grandis et insolita, cygno quoque rarior atro,
Offertur, primos revocer quasi lactis ad annos.
Ecce Ludovicus, cui sunt cognomina Sardo,
Ferrariam illustrans matrem, nova germina spargit,
Quis laudem eximiam nostrae disseminet urbis.
35Constabat leges sanctas romanaque iura
Huic infusa viro, quis nosset civibus atras
Sopire et lites durosque resolvere nodos,
Ad cuius voces populus concurrere, quisque
Ambiguos sensus certatim ponere, dicta
40Certa referre, velut vatis folia ipsa Sibyllae
Mortales petere aut oracula Delia quondam
Rebus in incertis cupiens audiverat orbis.
Hanc equidem nobis dimissam caelitus artem
Crediderim, qua se quaque oppida quaque penates
45Et pretii stimulis regerent poenaeque pavore.
Haec stabilit populos, reges certo ordine, gentes,
Hanc inter fortes sceptrum tenuisse videmus.
Roma Numan talem celebrat Sparteque Lycurgum,
Creta potens Minoa, Solona tulistis Athenae.
50His igitur Sardum claris virtutibus olim
Instructum noram; sed eas patefecerat usu.
Nec minus occultas naturae expromere causas
Assuerat doctaque palam producere lingua,
Tempora si quando tulerant sermoque vocarat.
55Insperata meas sed enim perfertur ad aures
Fama viri, potius vatis per saecla verendi.
Nam sua doctiloquis educta canoribus umbras
Carmina deseruere malasque exosa tenebras
Nobile lumen amant volitantque per ora, per aures,
60Qualia iam priscos legimus cecinisse poetas.
Ardua materiem profert inventio; divas,
Castaliam totam, totum in praecordia Phoebum
Inspirasse putes; concinnus iungitur ordo;
Haud alios instructa locos iuraveris ipse
65Sortiri potuisse, chori de more venusti.
Cum sale mel nectarque putem inspersisse Camenas
Versibus, ingenio sic par se vena maritat.
Haec ubinam latuere, quibus velata latebris
Se implicuere prius? Curae, convivia, sermo,
70Incessus, requies, votum communia nobis,
Dum nos Rodigium caeli melioris haberet
Et daret hospitium pestis terrore salubre;
Num tantilla quidem perceptae signa poesis
Edidit aut Musarum ullum patefecit amorem?
75Unde repente tamen tam tersi pectore cantus
Tamque pedes puri, numeri sine corde canori?
Vis memoris divina animi, puerilibus annis
Qui concepta tenet studiisque assumpta tenellis
Dedidicit nusquam; sic quosdam somnia vates
80Antexpectatum memorat peperisse vetustas,
Sic primo lauri gustu eluxisse poetas.
Salve igitur patriae decor ingens, inclite Sarde,
Salve o Pieridum decus, huius gloria saecli!
Perge modo et quantum leges tua nomina tollunt,
85Per quas antistes iuris vocitaberis usque,
Tantum iura simul legesque ornare Camenis
Adiunctis studeas. Fuit haec, fuit optima quondam
Temperies, artes arcta viguere catena,
Altera ab alterius pretio pendebat, amicam
90Deposcebat opem socioque valebat honore.
Ast ubi desidia fervensque cupido peculi
Invasere animos, iunctas malesana diremit
Luxuries; una tantum contenta triumphat,
At viles alias tacitasque oblivio fecit.
95Sed tu, Sarde, rudes vulgi contemnito morsus
Et tua iam reduces firment exempla Camenas,
Teque auctore ausint profugas iunxisse sorores.
Splendida se quantis doctrinae gratia tollet
Laudibus; hanc omnis cupide sectabitur aetas;
100Grata seni, dulcis iuveni, solamina moestis
Rebus et ornatum celebrem allatura secundis.
Tales Aonia pleni dulcedine vates
Flumina, saxa, feras suavi testudine secum
Traxere, ursorum rabiem iramque leonum
105Demulsere famem, morsus pressere luporum.


11.

Cui mare, cui caelum, cui terra pepercerat olim,
Improbitas Zinam suffocat ecce malum.
Borsius Alcides alter sit: omnia monstris
Purgat; ei laudes oppida, rura canunt.


12.

Cui mea cui potius metra qualiacumque dicaro
Quam tibi, quem virtus, quem stirps, doctrina decorat,
Strozza, decus Musis, patriae sobolique vetustae?
Pro pietate soles nostris alludere nugis:
5Carmen ut aggrediar Galeoti et laudibus instem
Auctor es et stimulus. Quocirca ad coepta faveto.
Tempora ad haec vitam iuvat extendisse morantem,
Quae celebres virtute viros atque artibus edant,
Ut merito genitos rear esse prioribus annis,
10Qui, ceu terra ferax, altis viruere virorum
Ingeniis, famae cum spargebantur odores.
Aspice quot legumque et iuris Apollines extant,
In vates primos sua qui certamina ponant.
Quocumque accedas, hominum qui corpora sanent
15Aesculapi occurrunt et ferme a morte retractent,
Nec minor est animos quae mulceat addita cura
In spes atque metus, acres in corde tyrannos.
Militiaeque duces florent: nimis inclita Pallas
Casside terribilis et spreta tristis oliva.
20Quam secreta Dei maiestatemque repostam
Mens rimata hominum sedes penetravit Olympi!
Has Christi pugiles linguae dulcedine pandunt
In populos inopes habitu, sed pectore dites.
Quae cantus ratio, vocis quae mella canorae!
25Cedat ut Amphion, stupeat, si viveret, Orpheus!
Praecipue fidibus Ferraria nostra triumphat.
Fama est eloquii dulces emergere fontes,
Ut conferre gradum priscis conentur, honores
Si modo praestentur pacisque alimenta benignae.
30Blandior una micat taciturna vicaria matris
Naturae; solitas format res, mira creatrix,
Insolitasque simul: videant hiberna rubentes
Ac generare rosas, Cancri fervoribus alti
Lilla candere at glaciem camposque nivales
35Aestibus in mediis; hominum cum corpore mixtos
Continuabit equos, pardum cervice iuvenci.
Aedibus eximium praestat templisque decorem,
Ornat equos ornatque viros, nemus, aequor agrosque.
Risus ab hac lacrimaeque fluunt, labor inde quiesque,
40Gaudia, tristitiae, spes et formido notantur.
Ipsa bonis longum spondet mortalibus aevum
Historiaeque modo gestorum effingere laudes.
Haec sibi virtutis praeclarae et stirpis honestae
Deligit artificem Galeotum, elementa profudit
45Huic secreta, modos penitus rationis et artis
Mentis et intuitum, proprias cum mente figuras.
Consiliis agilem tribuit super omnia dextram,
Ut quod pectus habet, manus et respondeat extra.
Si facies igitur viventis imaginat ullas,
50Verior utra fuat multum dubitaveris, at, si
Vita hominem functum, superas revocatus ad auras
Ut sit adhuc credas. Natura relucet in arte.
Haec sequitur, dux illa praeit. Vestigia nusquam haec
Deserit, illa suas vires mirata recenset.
55Gratia cuique operi est magno commixta decori,
Quae, mentem alliciens, oculos furetur amantes.
Ecce, fides dictis, Nicolai patris imago,
Lumine quem cassum modo patria luxerat orba,
Editur artificis digitis: industria qualem,
60Quam veram effigiem monstrat, labra, lumina, frontem
Atque genas. Quisnam iuvenisque senexque vel infans
Non dominum agnoscat notumque salutet, adoret?
Principe quis viso lacrimis non flevit abortis?
Aspecto gratantur hero quasi luce renato.
65Impetus est nobis cunctarier: "Optime princeps,
Care pater patriae, quibus es remoratus in oris?
Cur fugis afflictos? Quae causa aut casus ademit?"
Hinc Leonellus adest natura insignis et arte,
Quem spirare putes, tabulae licet aspicis umbras:
70Par genitus patri, notae pietatis alumnus,
Gloria defuncti, populi solatia moesti.
Quantum turba frequens morientis imagine visa
Indoluit, tantum propius Leonellia cunctos
Recreat effigies, vivique figura medetur.
75Quas tibi pro meritis reddet Ferraria grates,
Mortua cui domini quasi corpora reddis amati,
Artis et officio vivum producis et auges?
Praemia quae, Galeote, feret, quam tollis in astra
Nomine grandisono? Naturae arcana parentis
80Mensuras, moles, simul incrementa modosque,
Iuncturas callens membrorum, longa, propinqua,
Quorum tanta tibi est donata peritia, tantus
Ingeniique vigor, divina ut Roscius arte
Emineas: inter veteres primaria sedes
85Traditur artifices. Comitem dignabitur ordo
Pictorum illustris, celebrat quos docta vetustas:
Sanguine Romano Fabius, Cornelius atque
Actius et, Graia Creti de gente, Timanthes,
Protogenes, Zeusis, Panaeus frater, Apelles,
90Solus Alexandri meruit qui pingere corpus,
Phidia, qui coepit formas pinxisse venustas,
Mox Pario vultus duxit de marmore vivos.
Horum te ingeniis manus ipsa et mentis acumen
Annumerant, sed pura fides, prudentia amorque
95Carior ut regi fias fecere, bonorum
In quo spes omnis: quique artes haurit honestas,
Nobilibus vigilans studiis, Leonellia spectat
Sceptra, petens longi sibi praemia certa laboris.
Aspice: diversis venientes partibus ulla
100Ornamenta ferunt regi, quibus ora vel aures
Oblectent: etenim portum hunc legere quietum,
Ad quem vela sui valeant intendere cursus
Firmaque iactetur vigilantibus ancora votis.
Hinc honor, hinc laudes, hinc rectis gloria factis.


13.

Cuius marmoreo conduntur membra sepulchro,
Quod struis, o Nicolae nepos Perusinaque tellus,
Bracchius aeternis peragravit laudibus orbem.
Quantus Threicias lustrat Mars efferus oras,
5Tantus hic Ausonias bello celebravit et armis.
Militiam prisca virtute instruxit et arte;
Dux sapiens, miles fortis victorque benignus,
Hosti terribilis, victo, spes, tutor amicis.


14. Guarini carmina de Musis

Esse Iovis natas cecinere poemata Musas,
Nanque hominum rebus dextras deus obtulit artes.
Instruit historiis mortales vivere Clio.
Tempora plantandi docuit legesque Thalia.
5Euterpe monstrat quas fundat tibia voces.
Melpomene exponit varios distinguere cantus.
Terpsichore oblectat dehinc lumina nostra choreis.
Conubiis Erato gratos moderatur amores.
Ostendit sulcos segetesque Polymnia vitae.
10Urania polos docet et portenta polorum.
Calliope vates ornat vocesque serenat.


15.

Fama per Ausonias volitans celeberrima terras
Te, Verona, canit, omni dignissima laude.
Te, montes vallesque, lacus et flumina, fontes
Prataque frugifero saturant te Copia cornu
5Perque Athesis fluvio circum insinuatur amoeno.


16. Guarinus in epigramma Io. Lamole

Flete decus vestrum Lamolamque gemiscite musae
Aut immortalem vestris date cantibus illum.
Vestra per Ausonias revirentia numina terras
Fecerat, ingenuas exornans Palladis artes.
5Ingenium et virtus patriae donaverat aevum.


17.

Flete decus vestrum, Veneta cum plebe senatus.
Sol velut e nostro discedens Barbarus orbe
Franciscus clara privavit saecula luce.
Iustitia, integritas, pietas duplexque Minerva
5Quanta virum ornavit, Verona, Vicentia pandunt
Brixia, Tarvisium, iusto moderamine rectae.
Membra fuisse probant hominem, gesta inclita divum.


18.

Flete decus vestrum, volucres, convellite plumas
Unguibus et rostro propium contundite pectus:
Falco diem extremum clausit Leonelli. Illi
Hinc dolor, ast olim vitae dulcedo serenae.
5Iussus abibat enim iussusque redibat, herumque
Ad voces primas caelo repetebat ab alto.
Grus impune volet, secura ciconia plaudat,
Quas pugil invictus vexavit Marte cruento,
Non secus ac Teucros saevus incessebat Achilles.
10Hic iacet et tantas mors abstulit impia vires.
Illa tamen dominum placant solatia, quod non
Ocia falconem, non ventrem ademit inertem:
Fortia magnanimus periit per vulnera miles.


19. epigramma ad Venerem atque Cupidinem

Florea, seu Paphii celebras altaria templi,
Seu Rhodon aut dulces Idaea per antra latebras,
Huc ades, alma Venus, plenisque Cupido pharetris,
Arnus ubi, placido campos et moenia cursu
5Florentina secans, magnam perlabitur urbem,
Quam circum amplificis immensa palatia tectis
Exornant, dudum moderamina iusta gubernant,
Pallas ubi Iunoque suas posuere curules.
Hic facie, hic oculis, choreis et carmine nymphae
10Numina vestra vocant. Color iis natat ore decorus;
Trica patet flavis per eburnea colla capillis.
Quis mundum aut digne pretiosos narret amictus?
Talis erat socias inter Proserpina divas,
Dum studiosa rosas, violas aut mixta hyacinthis
15Lilia decerpens per roscida rura legebat.
Hinc flos Etruriae teneraeque aetatis ephebi
Cultibus insignes variis specieque venusti
Supplice sollicitant nunc voto, voce, precatu.
Haud unam hic Helenam Paridemque videbitis unum;
20Mille licet vestros hic connumerare ministros.
Cernetis densam longo ordine stare catervam
Devotam officio nec dulcia iussa morantem.
Sponte sua properant. Nullum venientia tela
Terrent aut magnis diductus viribus arcus.
25Hic nullae incassum poterunt cecidisse sagittae;
At quaecumque ferum iactabit spicula cornu,
Corporibus mediis et nudo pectore proni
Excipient pulchrisque dabunt praecordia plagis,
Te dominam fassi dominosque Cupidinis ignes.
30Nunc tuus ille ferox alias Mars dissipet oras,
Nunc alias sine concutiat terroribus urbes,
Nunc late vastet populos et caede cruentet.
Tu pacem, tu diva iocos, tu carmina, risus
Tu sequere; ex aliis veniat tibi laurea pugnis
35Atque alios alio de vulnere quaere cruores.
Aspice: parte alia sese tuscanica pubes
Ornatis ostentat equis; viridantia nectunt
Serta comas. Talis quondam tuus agmina laeta
Aequaevos inter comites agitabat Iulus,
40Antiquam festo celebrans certamine Troiam.
Ecce autem egregius Soderino sanguine cretus,
Lucida quam laeta crispans hastilia fronte.
Fortunata tuas quaecumque puella maritas
Expectat taedas; socerum facis ipse beatum.
45Agnosco hunc nitido venientem corpore, magnus
Cui favor et caveae consessus plaudit eunti:
Stroccia stirps tanto digne laetatur alumno.
Tertius ille ingens conquassans robore telum
Incedit procul hinc, ex ordine natus equestri.
50Post hunc aeripedem doctis moderatur habenis
Indole praeclara iuvenis; nunc frena retorquens,
Nunc pedibus pulsans agiles dat in aera saltus,
Gloria, deliciae, cura una parentibus ingens:
Medica quos ambos illustris origo decorat.
55Hos inter veteres referens ab origine Bardos
Dulcis ephebus adest; celerem calcaribus ardens
Spumantem citat alipedem. Nec longius alter
Strenuus assequitur, non vi non indole dispar.
Progeniem Ericiam, Adimaros succedere binos
60Cerno, verecundum et te, Ranuccine, sequentem.
Omnibus his comitum delectus sorte suorum
Princeps ductor adest veniens ex prole Sapita.
Huc igitur Cytherea gradu celerata secundo
Mitis ades factosque tibi iuveniliter ictus
65Quadrupedumque citos alacri certamine cursus
Conspice. Iudicium palmae impertire severum,
Victorem myrto et rosea donato corona.
Tu pater aethereas moderans certo ordine sedes
Terrarumque simul pondus pontumque vagantem,
70Da iuvenes dios clara probitate micantes
Nomine longaevo celebrique virescere fama;
Et patriam, auspiciis divum feliciter ortam,
Etruriae caput invidiae per tempora cuncta
Victricem, fortuna, auro, virtute potentem,
75Dulcia tranquilla deducere saecula pace.


20.

Gratulor, Antoni, viva dignissime lauro,
Quod tibi caesariem Phoebea fulgere fronde,
Caesarea reddente manu, canit undique fama.
Plusne sibi Caesar decoris re vindicet ista
5An tibi, nunc dubito; qua quantum longior aevi
Musa Panhormitae vati dabit inclita, tantum
Fama in magnanimo diffundet Caesare laudem.
Salve, Musarum vox et decor optime rerum.


21.

Gratulor atque omni capio nunc gaudia mente,
Quod tibi tam florens hac tempestate novellus
Non vultus aut membra refert, sed viva vigentis
Ingenii simulacra tui et monumenta tuarum
5Fit manuum. Primis simulac stetit editus oris,
Eloquitur, teneris manat facundia labris
Et, mirum dictu, longaevos instruit infans
Ac doctos mulcet, clarorum gesta virorum
Explicat et mores, naturae arcana latentis,
10Affigit stimulos animo virtutis acutos,
Praecipites frenat mentes, castigat inertes,
Nil nisi Musarum docta argumenta profatur.
Illi floret enim generosa Pirundula proles,
Telemachus fortem sicut redolebat Ulixem.
15Tanta viget gravitas homini, reverentia tanta,
Ut, nisi sit iussus, nullas ex pectore voces
Emittat; iussus, verecunda silentia servat.
O mihi contigerit tales progignere natos
Atque meis natis talem perhibere parentem!
20Ergo progenitum nonnullis pertibus ornem:
Quem nostras Italum lingua demittis ad aedes,
Accipe et eloquium fundentem ex ore pelasgum.
Vivat et aeternum felix in saecula nostrum
Nomen amicitiae memori canat ore futuris,
25Usque legant ut te vinctum, Nicolae, Guarino.


22.

Herculeo rapuit mors invida membra Iohanni,
At non aeternum nomen ab ore tulit.
Artibus eximiis vivens durabit in aevum.
Philosophus, medicus, mortua viva dedit.


23. Mousai


1 Historiis famamque et facta vetusta reservo.
2 Plantandi leges per me novere coloni.
3 Connubia et rectos mortalibus addit amores.
4 Tibia concentus hac praemonstrante figurat.
5 5Haec vivos cantus et dulcia carmina format.
6 Ista choris aptat saltus ad sacra deorum.
7 Haec docuit segetes acuens mortalia corda.
8 Signa poli, varias naturas monstro viasque.
9 Materiam vati et vocem concedo sonantem.


24.

Hoc agite, o iuvenes, Pius aspicit et stimulat vos;
Solus enim revocat hac tempestate Camenas,
Dona probis, doctis meritos largitur honores.


25.

Iam dudum tacitus fuscabat pectora maeror,
Ut memini veteres migrasse Helicone sorores,
Aut mutas nullo mulcentes aethera cantu;
Versabamque animo, quotiens est gratia regum
5Pieriis captata modis, quae gloria lausque
Extulerint habitos sancto pro numine vates,
Quorum saecla diu, Baratella, oblivia sumunt.
Ast ubi, ceu Phoebi radius, tua carmina nostram
Lustravere casam divis comitata Camenis,
10Ambrosiae sucis et nectare condita mixto,
Gaudia maerorem tradunt pectusque serenant.
Spes est Thespiadas priscos invisere colles,
Temporaque haec claris revirescere posse poetis.
Tu canis aeterno Polydori carmine mortem,
15Dignum opus altisoni, sic recte affirmo, Maronis.
Huic igitur nostro te propter gratulor aevo,
Et mihi mirifica quem tollis in ardua laude
Eque humili celsum Superorum in sede locasti.
Sic ubi solem aries transmittit ad aurea tauri,
20Cornua, de caeno candentia lilia surgunt.
Perge igitur, molire gradum, quo diva vocat te
Calliope, geniusque simul, quo Pallas Apolloque
Et priscum Patavi celebra dehinc laudibus urbem,
Quam Titus eloquio famae vitaeque perenni
25Consecrat: urbs geminis floret sic vestra coronis.


26.

Inclita magnanimi proles, Leonelle, parentis,
Spes patriae, Estensis decus alti sanguinis ingens,
Inter opes tantas inopem sine serpere Paulum
Dulcibus eloquiis qui te edat, mulceat et qui
5Commendet carum tibi tempora quaeque Guarinum.


27. epitaphium Tobiae Burgi per Guarinum Veronensem

Inclyta quam celebri splendes, Verona, Catullo,
Tam tua magnisono dispergitur ore Tobiae
Fama recens vatis. Mavortia gesta canebat
Magnanimosque duces Lethes revocabat ab unda
5Virtutemque virum caelesti in sede sacrabat.
Invida Parca vetans stamen praerupit acerbum.
Musa mori prohibens vitam largitur et aevum
Quique legenda tulit, legitur convivit amatur.


28.

Italiae reges, populi, gens omnis et aetas
Extinctum lugete ducem vestrumque nitorem,
Quem secum asportat Nicolaus marchio, sicut
Amisso tenebras expectant sidera sole.
5Hunc terris hominem mortalia membra notabant,
Testantur sed gesta Deum caelestia; terras
Gloria, corpus humum, superas mens incolit arces.
Hoc exemplar habe populis qui sceptra gubernas.


29.

Ite mei lacera versus nunc, ite, Camena,
Clara Veronaei visite tecta soli.
Haec mihi prima parens, hinc ubera lactea suxi,
Vagiit hic teneris os puerile sonis.
5Urbs ignota licet, dulces mihi rite sodales
Cernetis, qui vos, credo, satis decorent.
Proinde citos properate gradus audentius; unctae
Nauta ligat celerans candida vela rati.
Cumque Brenonigenas quam primum intrabitis arces,
10Ad Marzagaiam sit prius urbis iter;
Et sibi demisso longas offerte salutes
Poplite, maturo quam gravitate viro.
Vir celebri probitate micat, vir nominis alti,
Reque minor longe lucida fama volat.
15Sit licet altivagis splendens virtutibus heros,
Suscipiet placida, ne dubitate, manu.
Dotibus illustres magnoque nitore serenos
Aequanimi parvos mente videre iuvat.
Amphitrioniades bellis victricibus ingens
20Inclitus Evandri pauperis hospes iit.
Has quoque candenti pennas afferte colore:
Ut modicas, capiet corde libens facili.
Plurima non longo spectantur dona paratu,
Sed facies minuens munus et amplificans.
25Grande feras quanquam preciosi pondus amomi:
Sit frons moesta parum, laus tibi nulla venit.
Maxima non vanae contingunt numina pompae,
Supplicis ascendit stridula mica salis.
Unica Latonae laticis quam grata fuisset
30Gutta, sitis qua tunc triste levaret onus,
Si, modo qui raucus per frigida stagna coaxat,
Rusticus aprica fronte dedisset opem.
Pars igitur non magna ullum, sed aperta saporat
Mens donum, nisi cor pestis avara coquat.
35Adde quod hae numeri iunguntur foedere terni,
Grandia qui certo numina iure iuvat.
Saeva Iovis triplici consurgit dextera telo
Atque triceps Ditis terret Averna canis.
Proxime sorte polo, Neptune, tricuspide sceptro
40Dirigis et rabidum flamen et alta maris.
Ite igitur vos, nostra viro mandata referte;
Pes quanquam impar eat, sena dies dat iter.
Me vocitet gnatum per tempora quaeque Guarinum,
Quem voco corde meo natus et ore patrem.


30. versus Guarrini pro Satyris Iuvenalis exponendis

Materiam et causas satyrarum hac inspice prima.
Carpitur hac satyra probitas simulata secunda.
Odisti quia Roma bonos, pravos colis, hinc te
Effugit Umbricius, diversa pericula vitans.
5Crispini hic lacerat vitam ventremque Neronis,
Ut reges avidos carpat regumque sodales.
Quot mala sustineat parasitica vita notabis.
Haec satyra incestas mulieres monstrat, ut omnem
Uxorem Ursidius devitet pectore toto.
10Mendicant artes, sic Roma coegit avara.
Nobilitas propria est virtus, non acta parentum.
Concubitus diri et sodomitica probra notantur.
Arguit hic hominum curas et inania vota.
Lauta reprehenduntur convivia, parca probantur.
15Arguit haec avidos nimium, nimiumque rapaces.
Mens cruciat pravos, sapiens fert damna modeste.
Imbuit exemplis natos mala vita parentum.
Immanes ritus Aegyptius incola servat.
Militiae mores et commoda dinumerantur.


31.

Moribus a priscis quantum praesentia distent
Tempora testantur vitae monimenta prioris
Et nostri nimis effrenata licentia saecli.
Caetera praetereo, quales Ecclesia, quales
5Tunc habuit Christi pugiles, quos vita beatos,
Doctrina ingentes, lingua efficiebat amandos
Et castigati tam sobria norma palati
Praebebat speculum ventrique gulaeque domandae.
At reliquos taceo: Romana en Curia monstrum
10Protulit his annis, qui, bacchanalia vivens,
Musarum cantus tamen amplexatur amoenos;
Is, velut interpres synodi sacrique senatus,
Eugenium in Tuscos ductat patresque verendos,
Ferrariam ingratus lacerat, te laudibus altis
15In caelum tollit, Florentia, splendida mater.
Dic tu, cui venter deus est, gula gloria prima:
Ferrariaene fidem atque irreligiosa deorum
Templa, piosne parum et neglecta altaria carpis,
Nec servata suo ieiunia tempore defles?
20Non: pestem, pisces, carnes et ligna, tenebras!
Apta manus ferulae, plagis aptanda magistri,
Non synodo tanta, non coetu digna bonorum,
Cui cordi sunt mensa, veru, sartago, patellae.
Hicne viri sermo, quem Christi ecclesia pascit,
25Cui tellus calcanda fuit coelumque tuendum?
An pecudis mores, quae rictu et lumine prono
Spectat humum, semper potus et pabula cernens?
Ne maledicta tamen praestent tibi gaudia longum,
Singula, si libeat, tacita sic mente retracta.
30Ulla in Ferrariam cur pestis crimina dantur?
Deliciosa nimis, nimio quoque perdita luxu
Curia, vina, cibi nulla sub lege repressi
Pestiferas secum important quocumque ruinas.
Adde ut colluvies tot scorta fluentia toto
35Huc Orbe, et reliquum numero superantia coetum.
Roma venit testis, testis Florentia, testis
Docta Bononia: in has tabem cum cladibus infert
Curia multimodis; sexus perit omnis et aetas.
Proinde, nisi lucri superasset caeca cupido,
40Curiam ut anguineos fugitarent undique dentes.
Saepius ipse soles mediis clamare plateis,
Romanam lacerans manifestis morsibus aulam.
Haec maledicta tuo manant ceu virus ab ore:
"Non mores sancti, non integra vita, nec ulla
45Relligio captat populos: hinc semper emuntur
Pontifices; aurum et spolia una leguntur ab illis.
Curia crudelis fugitur: stat Butria clades
Ante oculos, rabies Aufida et dupla tyrannis
Tudertinorum; labes haec prima ruina:
50Tot caesi proceres, tot avitis sedibus orbi,
Pro quorum poenis iniectus mentibus error
Nos agit instabiles; aliena per arva vagamur
Et mendicamus peregrinas undique sedes".
Haec iactare soles: pestem cur ingeris urbi
55Ferrariae, sycophanta? Tuis hanc ingere culpam.
Indigenas etiam mendaci gutture pisces
Insequeris (forsan quos te ignorare coegit
Pauperies), famulis ut tertia mensa reliquit
Abiectos, seu pelamydem fractamque lacertam.
60At laudare solent sturios de flumine nostro
Eximios, quos hinc vectos Florentia adorat.
Quid varios referam diverso gurgite captos,
Quos nitidi misere lacus fluctusque marinus?
Multiplicem ingentis precii diffundit acervum.
65Copia vos querulos facit et fastidia plenos.
Ite, simul meritas dabitis pro crimine poenas;
Namque, ubi vos arens Arnus torrensque videbit,
Pisciculos cauda cernes exire retorta,
Quos uti vermiculos semifracta cucurbita portet:
70Concursus fiet, Scythica ceu rhombus ab unda
Venerit, aut creber Tyrrheno ex aequore delphin.
His non invideat faenum paleaeque maniplus
Lignaque, quae fragili devectet agrestis asello.
Usibus haec vestris succurrent: horrida quando
75Saevit hiems nivibus, medio frigebitis igne;
Tunc vos Ferrariam maerebitis esse relictam.
Caetera, ni veniam flexa cervice reposcas,
Intermittentur, clipeo repetenda secundo.
Unum est quod nequeat tacito contemnier ore:
80Namque trahens una Eugenium patresque colendos
Urbem ad florentem, portam Iovis esse profaris.
Ingressus diros atque omnia pessima sumens,
Iuppiter hic natus, quondam genitore fugato,
Impius in Latii latebras penetrare coegit;
85Inde procax nimium coepit lacerare libido
Omne genus, non ulla aetas immunis, utrumque
Effrenis violat nullo discrimine sexum.
Impius in patrem, scortator publicus, ipsum
Auspicium tribuet Tuscana petentibus arva.
90Pontifici patribusque ducem dabis ordine talem?
Celsior antistes, Petri successor et heres,
Vosque viri proceres, capitis qui a cardine nomen,
Hunc, apices vestros qui sordibus inquinat atris,
Moribus et studiis Epicuri infamat honorem,
95Hunc verbis, hunc verberibus vultuque minaci
Pellite sintque bonis exempla insignia cunctis,
Quales vos homines fugitis qualesque probatis:
Vaniloquos, scurras, solo de ventre loquentes,
Mortiferum veluti basiliscum, avertitis hostes;
100Aut homini querulam solvant ieiunia vitam.
Vale et linguam compesce labello.


32.

Musarum decus, Antoni, per saecula salve
Theocritum antiquum Siculae telluris alumnum
Effingis, prisca revocans dulcedine vatem.
Sicelides latio per te dabit Aetna Camenas.


33.

Nix ego de caelo spisso delapsa volatu
Advenio, iuvenes, vestros amplectier artus
Exoptans, laetosque animis infundere lusus.
Vos autem fugitis, thalamis ceu femina clausis.
5Ite igitur, celeresque manus innectite ludo;
Vos voco, vos moneo, vos prompti audite vocantem.
Frigore ab hoc calidos capiet vos alta Minerva.
Vos decus Estense ac memorandae gloria gentis
Permoveat Leonellus ovans. Hunc ecce per urbem
10Consequitur legio iuvenum, quos undique clare
Voce tubae vocitat; iacitur densissimus imber
Et niveis glomerata pilis furit altera grando;
Vixque senex cessat; teneor quoque virgo pudore.


34.

Nomina septenum sapientum Graecia cantat,
Partibus et natos diversis orbis honorat.
Inclita nam genuit celebrem Bianta Prienne;
Inde Solone suo clarae laetantur Athenae;
5Miletus generat perdoctum antiqua Thaletem;
Atque Mitylena praeclarum Pittacum edit.
Se genitum rigida gaudet Lacedaemone Chilon.
Te, Periandre, creat laudibus aere Corinthus,
Lindon at in caelum cum laude, Cleobule, tollis.


35.

Non ego lucra bonis censebo inimica nec ipsas
Divitias, vitae varius quas postulat usus.
Unde fami praebebis opem membrisque pedique,
Perfractumque iuves, arcam si poscat, amicum?
5Quod si plectra, lyrae et citharae dulcedo canorae
Adducet segetes tibi vel cum vitibus uvas,
Auritos lepores, vitulos, cum matribus agnos,
Aerias silvas montisque cacumina duri,
Qualem prisca ferunt volvisse Amphiona cantu,
10Tunc lucra, divitias, tunc aspernator amatas,
Tunc vulgi indoctos, fas est, contemne latratus.
Nonne vides nudas cum risu errare Camenas,
Calceus ut fundat digitos, tremat artus ab aura?
"Smyrnaeum carmen" rident et Apolline cantus;
15Si loquitur vates, sibi crebra "ciconia pinsit".
Divitias satur et locuples contemne, poeta.


36.

Omnes Herculei fleverunt fata Iohannis,
Ipsae etiam in silvis congemuere ferae.
Amissamque suam cuncti doluere salutem,
Uno quae stabat pectore in Herculeo.
5Tantum illi, Aviceneu, tantum, Galiene, dedisti,
Ut medicos alios vinceret ingenio.
Quid mundi domina et mundi natura valeret,
Quicquid divinus scripsit Aristoteles,
Non fuit ignotum illi. Nunc heu pondere corpus
10Marmoreo premitur, spiritus astra tenet.
Sed pius hoc Daniel statuit cum fratre sepulcrum,
Extent officii quo monumenta sui.


37.

Orphea quid mirum volucres et saxa ferasque
Humanumque genus cithara traxisse canora,
Cum tua mellifluos modulans manus utraque cantus
Alliciat surdos defunctaque corpora vita?
5Praeterea casti mores gravitasque senilis
Urbanique sales tibi, condimenta severi
Pectoris accedunt; te religiosa decorat
Vita sacerdotis; quo quid praeclarius extat?
Gaude igitur Ioachine bonis, dulcissime, tantis,
10Qui Musis luces, quo Musae auctore relucent,
Pro quibus accedunt tibi grandes undique testes.


38.

Perlege, nec tituli facies suspecta retardet:
Sanctior est sancta rusticitate liber.


39.

Phoebus anhelantis et Eoo ab limite fessos
Ut pertinxit equos in Hibero gurgite, suetos
Frondibus ambrosiae nutriri, labitur imis
Interdum terris, pastoria tecta gregesque
5Invisit; duris herbis, cum lacte polenta
Vescitur et, positis fidibus, captatur arundo
Stridula; fit pastor qui lucem ferre solebat.
Tu quoque, clare Thomas, celsae penetralia linquens
Pallados et solitus menti caelestia dudum
10Pabula partiri, gramen rimaris et escas
Agrestis, humilesque meas dignaris adire
Aediculas. Sumes quod desuetudine longa
Sum tibi nunc rauci modulatus gutture carmen,
Qui iubeas cygno querulam certare cicadam,
15Quod tua magna mihi virtus, sapientia vivax,
Ingenium placuit, dulces placuere Camenae,
Nec tenebras sed lumen amo, colo, laudo, fatebor.
Non errore vago, caeco nec amore tuarum
Rerum iudicium, sed recto examine feci
20Nec quia te totis animis complector et arcto
Pectore, sic statuo, sic stat sententia de te.
Ast cum te magnum divinae Palladis artes
Ornarint, talem cum te monstrarit Apollo,
Dilexi tacitumque tui reverentia cepit.
25Haud igitur verax de te censura fefellit
Doctiloquis quam crebra refert tua gloria dictis.
Non ego blanditor, non e Sirenibus ullas
Ediderim voces. Quid blandimenta profarer?
Iam satis ipse tuo videor donatus amore,
30Sponte tua satis et placui; virtutibus unus
Testis ad innumeros et fautor laudibus adsum.
Cur fugio quaeris pharetratae spicula mortis
Cumque stet arcitenes cur dem mea terga minacis.
Credo pusillanimum cupis et vocitare paventem.
35Sic natura iubet, vitae dux certa beatae,
Sic socia affirmat ratio: exitialia vitem,
Perniciosa gradu fugitem quamcumque citato.
Haec lex prima omnis animantis instruit, ut se,
Ut corpus tutentur et hinc mala noxia quaeque
40Declinent, ut cuncta petant studiosa salutem.
Quid referam dentis, cum duris cornibus ungues,
Rostraque, perpetuos villosis pellibus armos,
Antra, salutiferos cuneos, latebrasque repostas,
Quae natura dedit tela aut tutamina mater?
45An nescis fortem dicendum saepe fugacem,
Nec fortem quicumque audet formidinis expers?
Ille gubernator fortis qui sponte, furentis
Cum miscet Nereus fluctus saevitque procella,
Obiecit pelago navem, si tuta propinquos
50Praestatura sinus invitet terra vocetque?
Hic ne virilis erat ductor qui voce catervas
Continet atque minis, numero cum maximo et armis
Incumbens hostis caedes intentet acerbas?
Dic, tibi cur requiem et post corpora fessa soporem
55Suppeditas? Epulis et amico vescere potu?
Quod si iter ingresso cum grandine densior imber
Ingruat arboreosque parent curvamina ramos,
Obtulerint prope sese oculis tecta hospita, cursum
Intrabis, vel dum tete obruat unda manebis?
60Haud me terruerit mors, haud discrimina cuncta
Ne decor atque decus maneat, servetur honestas,
Certa fides sacris; et prisci vera Platonis
Argumenta reor quibus est mors ipsa beatam
Vestibulum ad vitam, modo si praecesserit insons
65Vita, gravis meritis, metuens pietate tonantis,
Iusta, nocens nulli. Nihi est quod vita beatum
Promittat praesens, ubi maeror, vulnera, morbi,
Luctus et insidiae, exilium, pavor, orba senectus.
Haec: etenim fiunt mundanae munera vitae,
70Quae ne vita quidem, si nomina vera loquamur.
Hic mortis regnum, corruptio possidet omnia,
Interitus latam importat cum caede ruinam.
Denique nulla potest tam formidabilis esse
Mors homini, sceleris quam mens sibi conscia diri,
75Atque expectatis acres cruciatibus ictus,
Quem vivum obrodit vultur, phlegetontius ignis
Excoquit, Eumenides atrum admovere colubrum.
Nec mors terrificat, post hanc tormenta minantur.
Non haec sacrorum, non haec documenta Platonis,
80Ultro necem ut subeam, vel ut immatura lacessam
Fata, nec Empedoclis de more ferocior Aetnam
Insiliam ardentem, durumve imitando Catonem
Ipse manum gladiis in viscera pronior armem.
Nex his haud felix (post poena timenda est)
85Qui letum "peperere manu lucemque perosi
Proiecere animas". Pyhagorica musa vetat nos
Ante ducis iussum e vitae statione redire,
Quam vigili cura servandam tradidit usque.
Quod pater omnipotens pereuntis conditor orbis
90Caelitus ingressus clauso clausoque regrussus
Idem utero nostram captans de corpore carnem
Virginis almai, generisque magister et auctor
Humani, cum iam saevo premeretur ab hoste
Instaretque illi nex praematura, rigatos
95Se ad Nili campos profugus cum matre recepit.
Quid lymphas, frondes, lapides, animalia, truncos,
Gramina, quid numerem variis monstrata medelis
Corporis ad curas hominum sanandaque membra?
Aut contra mortes, frustra aut generata fatere.
100Quid tam longa viro sumenda oratio docto est?
Quod si prognatis vitam produco, quid? Ipsum
Argueris? Non est natorum cura gerenda?
Quorum animo et membris studiis atque arte medendis
Me rex aetherei dudum praefecit Olympi.
105Fac me deserto tutorem et patribus orbo
A praetore datum. Si rem socordius ipse
Officiumque bonae fidei secutus omittam
Iudex forte sedens solves in rostra citatum?
Ambiguus pueris est exitus: istius ergo
110Consilium capto, quo mentem in corpore sano
Incolumem teneam. Quia pravos esse necesse
Haud videam, scita quam praeditus indole quisque est.
Quis ego ne desim munus navare paternum
Sedulus incumbo. Studium quid possit et usus
115Ignorat nemo: ingenium ad contraria mutat
Saepius. Arte vides pavidos mansuescere cervos;
Trux leo, quem trepidare genus solet omne ferarum,
Contremit inspecta minitantis fronte magistri,
Terribilis ursos varios vidi edere ludos
120Imperio domini. Quicquid fortuna datura est
Ipse lacertosos morandis ordine natis
Agricolas imitabor, agros qui scindere nunquam
Vomeribus cessant, domitare ligonibus arva,
In segetem fruges deponere; nubila quanquam
125Terrificent animos, ventus, vis grandinis, imber;
Interdum gravidos decussit turbo racemos.
Hactenus est lusum. Valeas et si qua petuntur
Ulterius, loquere tecum et dehinc tu tibi censor,
Tu tibi sis vates. A te responsa dabuntur
130Docta tibi. Ad nostras ne progrediaris arenas,
Mellifluis Heliconis aquis assuetus amoeni,
Neu solitas pasci Musarum cantibus aures
Turpiter obtundi picarum murmure coge.


40.

Praeco Dei, salve, vitalia pabula nobis
Qui seris angustumque doces ad sidera callem;
Reginam dulci quae spargant nectare celsam
Advehis ancillas et crinem floribus ornent,
5Quae virtutis opes, mundi ludibria monstrent.
Timothee ergo, ferens haec dona salubria, salve.


41.

Progenies Maneta triplexque Minerva decorant
Iannotium: monumenta probant conscripta per illum.
Hunc rex Alfonsus, papa hunc Nicolaus amabant
Insignem virtute virum. Florentia gaude
5Inclita pro cive, qui te super aethera tollit!


42.

Quam celsos animos Nicolaus marchio gestet,
Cum vaga fama canat, haec alta Palatia monstrant.


43.

Quam iuvenis sapit iste senem probat ecce libellus.


44.

Quam suavis tremulas vincit phylomena cicadas,
Cygnea quam raucos excellunt guttura corvos,
Quamque tubis culices tenui conamine cedunt,
Tam magnus reliquos Albertus vicerat omnes
5Olim praecones, hodie sed vincitur a se.


46.

Quattuor ista solent augere negotia cuncta
Utile, iocundum, laudes, iungetur honestas.


47.

Qui facis arguta reducem me a morte Camena
Posteritate frui, nunc Styga quid timeo?
Quas tibi tam suavi reddam pro munere grates,
Musarum, Antoni, stirps, decor atque decus?
5Magnus ut Hippolytum validis Epidaurius herbis
Ad Superos traxit ex Acherontis aquis,
Ac velut Eurydicem Stygiis revocabat ab undis
Orpheus blandiloquae carminibus citharae,
Sic mihi post obitum lucem das, Virbius alter
10Ut sim; detergis tempus edax modulans.
Quod si lege forent Parcarum stamina fracta,
Non sectandus eram fletibus et gemitu.
Mors haec, non vita est, cumulis obsessa malorum;
Ille est omnimodis vita petenda bonis.
15Dii, precor, aonio plenos tibi fonte propinent
Haustus et stringat laurea parta comas;
Laudibus aeternis post te sis ipse superstes
Atque per ora virum tempus in omne voles.
Tu modo grandisonis, post inclita gesta, Philippum
20Versibus Anguigerum tolle, decus Ligurum,
Cui quantum tribues Musarum munere vitam,
Tantam suscipies vivus honore ducis.
Ille in te vivet illoque per omnia vives
Saecula, dum Latium carmina docta colet.
25Care, vale, Antoni; iubeo salvere Catonem,
Quem virtus, leges, quem benefacta probant.


49.

Salve cara parens, omni memorabilis aevo,
Cara parens, magni numinis instar habens.
Quas tibi, quas dicam, mater suavissima, grates
Quae tibi pro tali munere dona feram?
5Namque per insuetas tua venit epistula valles,
Haud nostrum dubitans sponte subire larem,
Cum sacros fontis collisque relinquat apricos,
Ridentis agros, florida prata, lacus.
Ad natale solum precibus me accersis amicis
10Et placido revocans me petis alma sinu,
Quosque diu reditus avido sub pectore verso
Invitas ultro: sic iubet altus amor.
Defuit hoc largis quos tradis honoribus unum,
Hic mihi ceu summae laudis acervus adest.
15Nil mihi quod civi decorando cedat omittis,
Amplificas titulis, sedula, reque iuvas.
Quocirca nihil est tam durum immane feroxque
Quod pro te atque tuis laudibus effugiam.
Edictum sequor et maternis audio iussis
20Inque sinus solitos laetior advenio.
Unum oro, spatium et redeundi tempora sume
Commoda, sic rebus consule et ipsa meis.
Nonne vides? Terra et pelagus coniurat in arma,
Caeruleos bello Mars ciet ecce deos.
25Cessit honos agri, vomer conflatur in ensem
Squalidaque abductus arva colonus avet.
Pacis amans Musa tranquillas expetit urbes
Et quae facta canit bella, futura fugit.
Ut strepuere tubae, iuvenes Helicona recusant,
30Non locus aut cura est artibus ac studiis.
Dum furit interea terris atque aequore Mavors,
Hic velut in portu lentus agam requiem.
Nec tibi me retraho, at meliora in tempora servo
Meque tuis trado laudibus et decori.
35Ast ubi depositis mater florebis ab armis,
Mitis et exuta casside Pallas erit,
Ipse tibi tenues mecum revocabo Camenas,
Undique si quid erit noster Apollo canet.
Desine iam putridas lymphas ranamque loquacem
40Obicere aut civis quas emit assis aquas.
Est hic magnanimus princeps, clarissimus heros,
Marchio munificus iustitiaeque nitor,
Qui me praecipuo amplecti dignatur amore,
Et vitae auxilium et commoda multa ferens.
45Est patris similis stirps tanto dignata parente,
Patris ab exemplo me Leonellus amans,
Estensis decus hic gentis cultorque bonorum,
Cui Musae dulces atque Minerva favet;
Moribus in quorum placidis vultuque sereno
50Et liquidi fontes et philomela sedet.
Fertilis hinc gremio decurrit copia pleno.
Cum Iunone venit Liber et alma Ceres.
Te tamen, urbs veneranda, bonis praeponere tantis
Audeo tu vitae spes requiesque meae.
55Hos annos animosque tibi corpusque dicavi
Atque Guarinus ero tempus in omne tuus.


50.

Salve igitur, nostra principes aetate Thomasi,
In commune parens. Hostes componis amicos,
Allicis externos, gignis sine coniuge natos.


51.

Salve, igitur, pater et vates clarissime, Vegi,
Quo duce iam reduces veneratur Gallia musas
Priseaque phoebeo revirescit carmine laurus.


52.

Salve, terra viris pollens Ferraria, salve,
Atque potens opibus, varias celebrata per artes;
Quam pater Eridanus largis amplectitur undis,
Fortiter adversum propulset ut eminus hostem;
5Teque ferax enutrit ager, te prata coronant;
Te quoque iustitia et duris celeberrimus armis
Marchio magnanimus servat Nicolaus et auget.
Tu procul excelsas, tu, formosissima, turres
Ornatasque domos aperis, quasi fronte serena
10Invitans, nostro adventu laeteris amica.
Post tempestates peragrataque rura benigne
Suscipe nos, placidis retinens complexibus, atque
Hospitio dignare tuo. Tibi prisca salutis
Tempora iam redeant, reparent nova germina plebem
15Amissam, foetus duplicet Lucina novellos.
Sic Pater omnipotens, sic Virgo puerpera firmet,
Ut decus aeternum et felix tibi floreat aevum.


53.

Sex, Iugurtha, dies pereuntem carcere Romae
Spectarunt; te dira fames, scelerate, peremit,
Ut Plutarchus, ait, veri celeberrimus auctor.


54.

Si ditem faciunt animi, nec gaza nec aurum,
Regia ne dubites dicere dona tui.


55.

Si mihi par voto ingenium fandique facultas
Afforet et magnum redolerent pectora Phoebum
Labraque proluerent pleno cratere Camenae,
Versibus aggrederer