Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1.

Das mihi quod latos herbarum fundis odores
Et viridis summa stat tibi parte color
Vive precor nostrasque velis ornare fenestras
Dum licet et longe cruda moratur hiems,
5Hec quum veniet paucis iam mensibus actis
Turbabit teneras que tibi dura comas,
Annua nam toto sevit crudelis in orbe,
Graminibus frondes arboribusque rapit,
Quin et terras gelido cum turbine durat
10Inque gelu liquidas vertere cogit aquas,
Ergo age dum flatus prebet fortuna secundos
Que dantur foliis gaudia carpe tuis,
Cresce, age et in vacuum teneros iam porrige ramos
Hec mihi cultori munera grata refer,
15Non ego ne dubita patiar languescere gramen
Et tua non ullam sentiet herba sitim,
Si qua tuas inter sterilis consurgeret herba
Protinus hanc carpet sedula nostra manus,
Nubibus illisis caderet si turbida grando,
20Tunc media subito tu potiere domo,
Nunquam luxuries late tua brachia funet
Que valeant capiti non decus esse tuo:
Quin ego precidam salientes unguibus herbas
Et faciam folia surgere cuncta simul,
25Nec tibi tristitiam quod narro giugat inanem
Vel pigeat nostras si experiere manus
Qum tolerent reges lassos resecare capillos
Et iuvenes aequent aurea pila comas,
Iuppiter ob longos videat si serpere crines
30Quos ganimedeum sustinet arte caput,
Vix tibi crinitum vellet miscere falerna
Femineas per comas nollet habere thoro:
Aspice silvosos ferri me munere montes
Ut loca confundant vix bene tuta feris,
35Alcionus riguos coluit qui sedulus ortos
Precidit docta gramina celsa manu,
Arboribusque summ resecabat mutile lignum
Fertile quo uberius dulcia poma darent,
Quid tristes igitur monstrasti vertice curas?
40Nullus nec in facili vulnere sanguis erat,
Gaude age spectanti nimium mihi grata voluptas
Sit tibi blandus odor, sit tibi rite color,
Hic quoniam nares nostros fovet alter ocellos
Et iuvat ingenium sic refovere meum,
45Livor edax hominum nobis si forte dolores
Immeritos dederit hic mea cura cadet,
Nam tibi dum faciles prebemus ordine cultus
Invidiat nobis non dolor ullus erit,
Hec quum nostros construit undique sensus
50Dum novus in vasto verteret ipse salo,
Sed siluit tandem nostram iactare carinam
Eurus et aspirat aura secunda mihi,
Hic animo tandem dum lapsa pericula volvo
Dispeream si non mens agitata stupet,
55Sed tamen insanas sanum superasse procellas
Gaudeo nam virtus latius inde micat,
Tu quoque gaudebis flavo mihi dulcior auro
Alleure alterne volvitur illa rota,
Hec via nunc clivos, valles modo prebet hiantes,
60Humano generi non datur ulla quies,
Sola potest hominum virtus relevare labores:
Cuius iter sudor dii voluere foret,
Que tua quoniam celebret solido precordia sensu
Consilio Alleure non opus esse reor,
65Tu modo subsidio turbatis utere ventis,
Quo mea iamdudum pectora lassa foves,
Cessit ut imparibus primus tibi viribus hostis
Sic tibi qui veniet, palma secunda venit,
Tunc poterit cunctos victrix facundia nexus
70Solvere: non surgis miles ad arma novus,
Tunc tibi spectabo prebebunt otia cives
Et rude donato premia digna dabunt.


2.

Hinc fluit ac illinc rauco cum murmure rivus
Ulterius miscet quas scidit amnis aquas,
Et locus in medio gelidis circumdatus undis
Caluditur: hic multo gramine terra viret,
5Hic varii rident herbarum in culmine flores
E quibus immensus undique spirat odor,
Hic veniunt et apes blandoque celsa susurro,
Gramina depascunt oreque mella legunt,
Altaque preterea blandam dat populus umbram,
10Grata quies fessis sed modo blanda mihi,
Hinc ego de ripa video sub gurgite pisces
Ad lapidis iactum currere sepe simul,
Quid faciam? Quid confert hec mihi tanta voluptas
Ni quis letitiam senserit esse mihi?
15En dabit ac turtur residens sub frondibus altis
Quid mihi conducat: nam canit, ipse canam.
Cantabo et nostram capies Battista salutem
Que venit a gelido carmine missa solo,
Et quum rigidus civilia munera tractas,
20Pone supercilium, namque tabella iubet,
En ego nudato consisto corpore ripa
Et comites nantes protinus ipse petam,
Aspice me salientem ut lucidus excipit amnis
Aspicias saltu spumet ut unda meo,
25Iam tumidas undas ferioque trahoque lacertis
Et mea nunc iacto brachia mille modis,
Hic sitiens extu decedit turba volucrum
Hinc et pisces concava saxa petunt,
Hec Battista legens oculisque videre putabis
30Sic mihi letitia gratior amnis erit.


3.

Siste precor cupidis animae pars altera nostrae,
Flectere me praecibus Bartolomee tuis,
Non ego sum rigidis natus de cotibus ullis,
Nec mea perdurus pectora sanguis alit,
5Sed venio natus placidis aquilanis ab oris
Sunt ubi natura dulcia corda viris,
Et tibi preradiat tam clare florida virtus,
Ut superet ferrum qui tibi dona neget,
Possem utinam facile iustis occurrere votis
10Meque autore tibi posset abire sitis,
Unde petit sacros sitiens aurire liquores,
Non ego sum fluvius talibus uber aquis,
At licet exiguus fons sit redimitus ab undis
Has tamen exiguas munera parva damus,
15Verum his non poteris ceptum complere furorem
Sed poteris quo tu clarius ire cupis,
Nam audeo, est animus lucos invisere sacros
Sunt ubi pegasides que loca amena tenent,
Hic nemus effundit gelidis in vallibus umbram,
20Perpetuo semper frondis honore virens,
Terra viret passim contecta recentibus herbis
Et variis gramen floribus ornat humum,
Hic volant semper circum supraque sonore
Organa quae superant dum modulantur aves,
25Vernus adest aer placidi indulgentia caeli
Non calor hic urit frigora nulla vigent,
Non leo non thigris serpens non horridus ursus
Hic manent, volucris quem necis urget amor.
Fons medius scaturit vitro lucidior alvo
30Hec tamen effudit quas tenet uber aquas,
Pegasus hunc rupit Tabo qui gorgonis ortus
Huc volat et duram tum pede rupit humum,
Inde trahit subitum rupta tellure liquorem
Atque medusei pes fuit hudus equi,
35Aspicit has undas ammirans una sororum
Convocat et turbam talibus orsa procul.
Huc soror, o dii, cunctae properate sorores
Ferte simul celeres ad nova facta pedes,
Conveniunt omnes fontem venerantur ad oram
40Advolat et Phoebus vix stupefactus aquis,
Ast ubi se immittit subiti ammiror fontis
Sumite nunc animos numina Phoebus ait,
Dicite iam laudes olim geminabitis innos
Suscipiat primo nunc pia sacra liquor,
45Sistite et in girum tremulam vincite choream,
Et simul incepit ipse movere liram,
Fit sacer et totum subito vulgatur in orbem
Fons novus ac illum rite iuvare viros,
Qui cupiam cantu gesta alta referre virourum
50Sic placuit Phoebo qui favet ingeniis,
Huc usque accurrit fama iussuque parentis
Cum cuperet celeber ire per ora virum,
Caliopea suum produxit et Orphea natum,
Bellerofonteis huncque rigavit aquis
55Ennius huc ivit Grandevus et ivit Homerus
Virgilius, Gallus, Naso Tibullus eunt
Denique quisquis erat quondam percussus amore
Meonium sacros hos petiit latices,
Hoc nemus has undas opus est petere, non me,
60Non ego, Musarum turba iuvare potest,
I, pete, virgineum patriis helicona relictis
Terris ingenio consule Amice tuo,
Ibis et ereptos tendens ad sidera montes
Perque datum paucis ire iuvabit iter,
65Nam tibi per divum vultus afflabit eunti
Aura levis sensum languida membra fovent,
Ast ubi tu clivum montis petiveris alti
Egeris et celeres in iuga summa pedes,
Tunc poteris certos per prata recentia gressus
70Tendere et ad doctas ire per arva deas,
Quo simul hac veniens faciles venerabere divas
Ingenioque petes munera grata tuo,
Hae tua cum norint exposcere vota liquores
Incipiam primum carmina sacra loqui,
75Inde velut mos est veteri servatus ab aevo
In tua nativus consulet ora liquor,
Preterea niveis albescent tempora victis
Hinc tibi sacrato laurea serta dabunt,
Tunc tibi scribendi subiecta erit alta potestas
80Grandia sive velis sive minora loqui,
Tunc tibi Virgili + ornare coturno
Fas erit et Naso tu novus alter eris,
Tuque elegos demum concedis culte Properti,
Cinthia dum faciat carmina culta sibi,
85Et fama suum referes sub sidera nomen
Nil deerit tamen, dulcis Amice Vale.


4.

Sane meos somnus premeret quum dulcis ocellos
Libera quum curis pectora nostra forent,
Nescio quem puerum vide descendere coelo
Et levibus pennis praecipitare viam:
5Quo magis hunc vidi properante quaerere terras
Hoc minus et nostro corpore seorsus erat,
Ille ferebat enim curvatis cornibus arcum
Leva, et cum nervo dextra tela tenet,
Forte fuit iuxta iuvenis pulcherrimus unus
10Quem Venus in tuto vellet habere thoro,
Hunc ubi conspexit contractis cornibus arcum
Curvat et a digitis lapsa sagitta volat,
Evolat et pectus cari concussit amici:
Me miserum summo dixerat ille sono,
15Me miserum ingemino quid nam carissime defles,
Quid gemis, a sano corpore vulnus abest
Hoc mihi prae gemitu somni discessit ymago,
Tu tibi ne pectus foderit ille vide.


5.

Quae mihi Pieridus persolvere grata solebant
Quum canerem placido verba pudica sono,
Hae modo quae fugiunt solitum praebere favorem
Castalios latices et mihi ferre negant,
5Nam tenet ora pudor veteri servatus ab aevo
Qui sibi virginibus corpora sacra fovet,
Et mea nunc cupiunt alienos pingere mores
Obscenos nimium carmina lesa tamen:
Cedite divae igitur, stigiae properate sorores
10Ad mea vota simul munera vestra cano:
Vos mihi lenonis turpissima gesta referre
Carpere nostra miser qui benefacta solet:
Spiritus es cupidum genuit quem Cassia furem,
Et renuit tenerum corpus Alunda tuum,
15Sed via longa foret totam conscribere vitam
Al + et calamus tot malefacta loqui,
Tunc ea complectar summo damnanda coturno
Videro quum linguam nolle silere tuam,
Nunc ea sat fuerit tenui dictasse cicuta
20Quae geris aut nuper turpia gesta vigent,
Ergo, ubi iam invenies, aetas cumulaverat annos.
Ducitur infelix uxor inique tibi,
O misera hunc fedum multis habitura maritum
Annis, heu poteras hunc retinere thoro:
25Oscula nunc poteras obscenis iungere labris
Nausea quum fieret turpis in ore tuo?
Quoque modo stratis infelix tuta iacebas
Horrifica premeret quum tua membra manu?
Nec et enim non est humano semine cretus
30Pasiphem sequitur sed sua mecca parens:
Illa est formosi correpta cupidine tauri
Ast ircum o monstrum te genuisse reor:
Non ego ne versu videar simulare protervo
En natura parens lucida signa dedit:
35Non tibi dependent presso cum pondere nares
Simulus ut fias? Sic pater ircus erat,
Ille fuit nimium luxu deperditus: at tu
In luxu superas o sodomita patrem,
Preterea quum nam reliquerat unum
40Instaurat coniux illud et auget opus,
Cornua non dederat signum nam + parentes
Hec tibi sed coniux inguine celsa dedit,
Namque ubi non poterat sedis
Exiluit talammo te renuit quoque vi,
45Non tibi blanditie nec verba precantia prosunt,
Nec iuvat indignas tunc reclamare minas:
Proh scelus infandum patriis excedere iussit
Uxor et e laribus protinus ipse fugis,
Non ea sola fugis meretrix que femina posset
50Hanc quoque sed iuvenes cervi dedere fugam
Qui tua ni fugeres sparsissent munera campis
Tutius ut possent coniugis ore frui.
His modo non tantum coniux tua porrigit ora
Quin et facilis crura supina movet:
55Sic ea sic iuvenes agitant convivia leti,
Et variant furti nocte dieque vices:
Flora tot ad cubitum nunquam pellexerat olim,
Quot tua nunc coniux convocat una viros,
O miser et tandem Vulcania Retia tende
60Et capias homines cepit ut ille deum
Sed Venus ut novit turpem formosa maritum,
Sic renuit corpus corniger illa tuum:
Quid facis, o demens, pulsus quo denique tendes?
Ipse licet voles dedecus orbis eris,
65Non iuvet exilium prae seditione referre
Exul es ob formam dedecorose tuam:
Sunt alii patria, propriis es sedibus exul,
Hi fugiunt fines te domus una fugat,
+ ficto sub nomine causam
70+ et mundi devius arva petis
+ lingua mordes ac moribus illos
Quae viciis o Spinx iam vacat tuis,
Quis tibi non hostis norit modo quicquid inique
Feceris, et vitam quam geris ipse tuam:
75Postquam diversas maculasti profugus urbes
Nec potes in quoque tutus adesse loco,
Huc fugis et tandem placidis allaberis oris
Nursinus patriae regna propinqua tuae:
Hic ego te video vultus gestare superbos
80Hic mihi consiliis credis abesse tuis:
O Rabula et cecis pestis religanda sub andris,
O Canis, o Strabo, tu mea gesta premis,
Ausus es urbanas voluisse rescindere leges
Ingenio quonam ductus ad alta furis,
85Omnia credideras temere hec tibi facta licere,
Ut potuit coniux te removere domo:
Sed furis in cassum munus mihi tempora complent.
Rumpitur at ceptum munus inepte tibi:
Invidia quamvis nobis dum rumperis obstes
90Et mea coneris subdere facta tuis:
Ipse tamen letis invito te invidie rebus
Exubero: sed rumperis invidia:
Hac duce deliras et paupertate coactus
Quid furis ab codro paupere pauperior?
95Sexcupide semper lacerant tibi debita corpus
Et nimio squalent livida +
Vox tibi rauca sonat clusis que +
Dives es hac tantum qua + et + eris,
Hac igitur rauca carpis mea carmina voce
100Dicis et a doctis me rapere illa viris:
Ergo haec inspicias alto celeberrime sensu
Et videas a quo sint ea rapta viro:
Sed videas quaenam studiis inimice latinis
Carmina quae noscam insipiens asine:
105Dic mihi qua prosa egisti vel versibus umquam
Doctus ut existas, quis tibi testis erit?
Non pudet o Baratrum resolutis hiscere labris
Quum numquam noris dogmata grammaticae,
Tu ne tibi docti cupias ascribere omen
110Quem fugit historia, fabula quemque fugit:
Hoc modo novisti pueros precidere molles,
Hic viget ingenium maxima cura tui,
Hoc opus exosum toto te reddidit orbi
Atque tuos mores sexus uterque fugat,
115Diis quoque tu superis infensus es omnibus orci,
Te refugit tellus, ethera te fugiunt:
Tu quoque corrumpis Christi Omnipotentis honorem,
Templa dei numquam vel sua sacra petens:
Ergo hunc o cives infandum tollite morbum
120Inficit hic urbem tetra venena vomens,
+ et forman qua te namque scelestum
+ idit, ut populo fabula pulcra fores
+ ut exignum tibi permanet, unde
+ vix humeris iam retinenda iacet
125+ glauco parvi clauduntur in orbe
Stantque genae lassae parvaque barba tumet,
Haec inter magno dependent pondere nasus
Herens et latus, sic tibi + ades:
Vox tibi rauca sonat clausis que naribus exit
130At sinuas frontem dum cupis ipse loqui:
Hec quota pars fedi macularum corporis extat
Talia sed cunctis turpiter usque patent,
Saxa volent iuvenes, scelerosum his pellite corpus,
Tollite vel facibus ne retro Phoebus eat:
135Vos quoque matronae, pueri inductaeque puellae
Sollicitate viros, sollicitate patres:
Ut properent hanc pestem exurere sulfure crasso,
Sed prius a lento vimine cesus eat:
Inde cinis vacuis subito spargatur in agris,
140Umbraque sic properet ad Flegitontis aquas:
Ossaque preterea vili componite terra
Et super inscriptum marmore carmen erit:
Coniuge pulsus eram infeci quum moribus orbem
Spiritus hic modo sum Cassia quem genuit.


6.

Marsia quum risu trepidant sua labia benigno
Ventos tum croceas duco nu + sas
Quum fulgent dentes fug + bellis
Tum cum cristallo mis +


7.

Quum dare cultori per munere viina Catallus
Vellet, et ingenii tradere signa sui,
Vitrea continuo leva sibi sumitur urna
Et dextra telum quo terebret vegetem:
5Venerat ad vinum magno sub robore clausum
Quum cepit summa querere signa manu,
Inde parat telum tangat qui cuspide ceram
Et premit, at ferrum pervenit ad laticem.
Ast iam pressum voluit detrudere ferrum.
10Vas vitium recipit quod dedit ipsa manus:
Ipsa manus culpam meruit, sed vulnera ferrum
Intulit: unde fluunt dulcia dona dei:
Ille novam properat digitis infringere ceram
Sed tamen in madido non erat illa tenax:
15Ecce fluit vinum tanquam de vulnere sanguis,
Ipse licet properet ferre Catallus opem
Sed vicit tandem et vegeti sua vulnera clausit
Urnaque fit ceris vix bene clausa novis.
Quam licet obstaret ceptis fortuna secundis
20Implevit dulci, corde iubente, mero,
Et tulit ad nostras iuvenis gratissimus edes
I, nunc insidias sors mala tende tuas.


8.

+ est virtus superat que munera mundi
+ et bonae gloria clara bona est.
+ iuvant: claros habuisse parentes
+ patriam prestat habere bonam.
5+ gnas alto gessisse triumpho
+ placida cum probitate viros.


9.

Tempore si prisco cecinit nova carmina quisquam
Aut opus in prosa condidit egregium,
Mox heroas illo donavit munere claros
Ut caperet pretium non sine laude tantum:
5Haec duo preclaros urgebant dona poetas
Exagitant quem libet gloria dona virum,
Hinc igitur primo florebant tempore vates,
Hinc et nostro tempore plectra tacent:
At mihi quum dederit linguam natura loquacem,
10Constitui nullo velle tacere modo:
Exto si musam non possim aequare Maronis,
Sat fuerit mutos exuperasse viros,
Sed prius examen prestabit adire mearum
Rerum: ne temere carmina nostra fovent:
15Ergo Teri videas hunc nostrum quaeso libellum,
Tu me formasti, tu mihi cultor eris:
A teneris annis tua sum precepta secutus
Et sequar ad summam scilicet usque diem:
Iudicium facias nunc carmina nostra legendo
20An magis in rutilos sint facienda focos.
Nam potes et nostri deceat quid carminis artem
Et tibi concessit pulcher Apollo liram,
Tu celeber vates nostro quoque clarus +
Orator: vera doctus in arte re +
25Tu penitus totas nugas ex o +
Ne pigeat verusus quaeso +
Quos ubi laudaris vultu +
Tunc ego, insurgam miles ad +
Tunc potero versus posito de corde timore
30Condere nam primo pectora nostra labant:
Ambigo nunc dictis placeant quae carmina condo
Ingenium dubius vix sequor ipse meum,
Ergo Teri videas hunc nostrum quaeso libellum
Et faveas precibus comprecor ipse meis,
35Carminibus potero si laudem adipiscier ullam
Laudabor: gloria Terie maior erit,
In me qui doctis ingesserit omnia verbis
Quae sciero fontis rivulsus ipse ferar,
Carceribus noster spumantia frena remondet,
40Sepe ferit terram, nunc fremit hinnit equus:
Et tamen expectat feriant calcaria ventrem
Incute iam calcar ut volet ille celer:
Sic quum presto tanget celeri pede metam
Et referet palmam grataque dona simul.


10.

Qui me facturum disti nova carmina dudum
Si paterer ceci tristia tela dei,
Insp + fueris vates mihi vera locutus,
+ erit digna loquela deo,
5+ rios Infer cuicumque dolores
+ raro munera letitiae
+ um siccat fervore medullas
+ rpus convenit ac animum
+ amines cupiunt tolerare dolores
10Triste malum blandis contegitur laqueis:
Quis miserandus amans fugeret dare membra labori
Oscula dum dominae posset adire suae:
An mare quam longum iuvenis sulcaverat olim
Quem tenuit miserum sexta puella sinu:
15Omnia cogit Amor quamvis sint clara subire
Quam mala multa tegit parva favilla boni,
Cogit et exustos iuvenis dare carmina scenis
Gaudia seu faciant carmina sive dolor:
Hic igitur multos cantare coegit Amores
20Quorum perpetuo dulcia verba vigent:
Ergo ego quum nunquam pueri sim vulnera passus
Non venit ad calamos musa vocata meos:
Si tamen caperer tandem securus ocellis
Nimphae quae faciliter ad mea vota foret:
25Tunc ego non fugerem varios tolerare dolores
Dum foret ingenii fibra soluta mei:
Ingis inexustus ferveret in ossibus imis
Hunc tamen opprimeret versus amore fluens:
Sic ego nam mores, gestus gressusque puellae
30Et canerem formam laudibus innumeris,
Si quando illa mihi Cupido arridere +
Tunc canent risus nostra tali +
Ast oculis nostros flerent si tri +
Illius lacrimans tum can +
35Ostendat vultus nobis si fo +
Torvaque submissas sper +
O mihi quam faciles fluerent in carmine vires
Tunc et iam moriens qualia verba darem:
Oscula si possem roseis infingere labris
40Et dare conplexus grataque furta simul:
Aurea tunc elegos audirent sidera nostros
Et mea caelicolis gaudia nota forent:
Tunc loca tunc edes, lectum dominamque diemque
Et me felicem dicere musa velit,
45Sed modo nimirum quum semina carminis absint,
Tempore si longo muta Talia mea est,
Hic ego non tepeo nedum mea pectora vexent
Et calor et frigus vulnera ceca timor:
Intonsos video pulsantes sidera montes
50Quorum perfulgent per iuga summa nives:
Flumina praeterea multum resonantia longe
Audio nunc vulpes nunc ululare lupos,
Rustica turba ruit nostras et verberat aures
Hic digitis ludit hic tonat ille canit:
55Hic igitur possim tersum componere carmen
Musa vale et nostram comprime quaeso liram.


11.

+ dem votis repetita tuorum
+ conspicis ipse tuam:
+ s alienas ducit in oras
+ mista dolore venit:
5Letor in immenso qui sis celeberrimus orbe
Quod propriam linquas me dolor usque premit,
Mens tamen urgentem pellit bene sana dolorem
Quum videt eximium nomen adesse tibi:
Quum nomen ubique viget volitatque per ora virorum
10Succinit et laudes omnibus ore tuas:
Et hoc factum est quis, N. non talia laudet
Qualia sunt animo munera fixa tuo?
Tu superas omnes praesens quos sustinet aetas
Et veteres aequas cum probitate viros:
15Ipse licet primus medicinae invenerit artem
Cinthius et nato palma secunda foret:
Ipse tamen cedit sequitur quem filius, et tu
Diceris, et verum est, primus in Arte tua,
Hoc bene quum novit Sacri sapientia Regis
20Dicitur ingenium iam revocasse tuum:
Fama est et Phrigii prelatam Antenoris urbem
Autorem studii te petiisse sui:
Et perusinus idem qui remeare negabat
Cognovit toto notus in orbe viges
25Temporibus nostris nimium tua gloria claret
Posteritas etiam clara f +
Foelix haec patria est quae +
Et frater foelix e ti +
Foelicesque tui tanta un +
30Hoc ego de nume per +
Me pater obductum liquit puerilibus annis
Mors sibi quum placidum pressit acerba caput,
Huc ego confugio patriumque requiro favorem
Nam mihi ni fueris non pater ullus erit.
















Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: