Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. AD LAELIUM TORELLIUM

Ut omnis tibi constet et negotii
Atque otii ratio, Torelle, nostri,
Ad te mittimus hunc novum libellum;
Novum: nam mihi nuper inchoatum
5Saturnalibus hisce ad umbilicum
Duxere Aonides novem sorores,
Pisis dum schola conticescit omnis,
Dum frigent studia ipsa litterarum
Prolata et cupide nimis iuventus
10Damnoso vacat occupata ludo.
Hunc tu (si modo, qui legatur, esse
Dignum duxeris) oro diligenter
Totum perlege et aestimato tecum
Quam sint ingenio poetae inani:
15Quibus cum pereant sui labores,
Non possunt tamen abstinere, quin se
Eodem loci identidem revolvant.
Quamquam, quicquid id est, tuo absolutum
Hortatu sciet esse posterorum
20Aetas. Namque ego sublevata nulla
Non spe, non ope, iusseram valere
Musae carmina nostrae. At unus ipse,
Ipse inquam acriter increpans ad illam
Curam (pro quo etiam tibi patrone
25Gratias ago) rursus impulisti.
Ergo quod novus exeat libellus,
Et quod consilium meum perenne
Tacendi haud tuear, diserte Laeli,
(Haec si umquam mea forsitan videbunt
30Plus uno superesse grata seclo)
Acceptum referent tibi nepotes.


2. AD FRANCISCUM BENCIUM SOCIETATIS IESU

Benci, dum numeris Maronianis
Tuorum socium migrationes
Ad sedes canis aetheris quietas
Et docte, et pie, et eleganter, ut qui
5Legerit semel hauseritque, quanta
Voluntate animi hostibus necandos
Ipsi se obtulerint, et impiorum
Pii diruerint sacella et aras,
Et cruces ibi fixerint colendas,
10Statim sentiat intimas medullas
Coelestis patriae flagrare amore,
Et desiderio beatitatis,
Quam Christus Deus usque pollicetur
Suis, si modo se sequantur unum,
15Precari similem migrationem
Ad coelum sibi ab his tenebricosis
Orci sedibus, in quibus tot inter
Curas vivere cogimur, procaces
Aeternae comites ducesque mortis.
20Dum tu, inquam, numeris Maronianis
Tuorum socium canis triumphos,
His nugis ego versibusque ab omni
Purgandis macula occupatus insto
Noctes iam prope perpetes diesque,
25Casti ut perveniant et integelli
Ad manus hominum severiorum.
Quos si tu quoque censeas legendos,
Dignos ipse etiam putabo, tristis
Quos legat Cato Persiusque doctus.


3. AD MARIUM COLUMNAM

O, spes maxima nominis Latini,
Mari, nobiliumque flos Quiritum
Atque ingens decus additure genti,
Unde es editus, et future tandem
5Tuae gloria singularis urbis:
Si quam olim puer asperam arduamque
Ingressus cupidissime fuisti,
Qua possis ope cumque nunc ad unam
Virtutem institeris, viam iugumque
10Perges exuperare, ubi illa dulces
Fructus suggerit omnium laborum,
Quos hic pertulimus, sinumque ditem
Nobis pandit et expedit fruendum.
O tum te merito Mari beatum.
15Nam si nobilitas avita opesque
Magnae ac tam bene constitutae, et ipsum
Corpus egregiae decore formae,
Si virtus animique magnitudo,
Quam quidem haud semel horruit superbus
20Hostis laudeque prosequutus omni est,
Cunctis principibus gregariisque
Cunctis, hospitibusque civibusque
Commendat modo te facitque, ut omnes
Unum suspiciant amentque: quid tum,
25Quid tum, inquam, fore credimus, Columna,
Cum virtus tua, cum laboriosus
Cultus ingenii perelegantis,
Cum multi simul uberesque partus
Doctrinae interioris et profundae,
30Quam nunc tu tibi comparare pergis,
Augebunt bona tanta? nonne tute
Iam vides fore, ut omnium colaris
Consensu et pietate sic, ut unus
Inter nos quasi censearis heros
35Seculi illius aurei, Iovique
Et Marti simul et Minervae amici.
Perge ergo, o animi Columna macte
Virtute: et labor ullus haud retardet
Ad tantum decoris, nec ulla frangat
40Conatum tibi blandiens voluptas.
Nam quae praemia consequere, laudem
Tuam in secula cuncta prorogabunt.
Nec nomen patientur interire,
Dum sol adveniens diem reducet
45Cedetque hinc abiens locum tenebris.


4. AD ALEXANDRUM IUSTIUM I.C.

Iusti, cur ego nunc domum redire
Et revisere patrios penates
Tam valde cupiam, rogas; et Urbem
Laudas, quae solet affatim beare
5Cives et simul hospites benigna.
Audi si vacat, et tuum sodalem,
Qui te diligit aestimatque tanti,
Quanti nec potis aestimare quemquam,
Putato tibi vera confiteri.
10Si qua me ambitio insolensque fastus
Perculsum retineret, aut habendi
Plane spes superesset ulla, et ipsum
Vitae curriculum latentis umquam
Damnavissem: equidem libenter essem hic
15In orbis quasi totius theatro,
In quo conspici ab omnibua simulque
Omnes conspicere atque adire possem.
Nunc autem memor illius beatae
Vitae, cum tenuis selibra oryzae,
20Cum farris mihi bis novem duellae,
Cum mites oleae recensque bulbus,
Molles coliculi, intybi salubres,
Cum vini cotyle una lenioris,
Aut fonte e gelido latex petitus,
25Sedabant pariter sitim famemque,
Odi delicias, opes, honores,
Et fastus tumidos potentiorum.
Meque propterea domum referre
Ad coenas tenues dapesque inemptas
30Quamprimum statui Urbe derelicta,
Ut vitae reliquum mihi ipsae vivam.
At tu, cui patet undique expeditus
Ad amplos aditus grados, et ipsa
Morum candida comitas gravisque
35Virtus omnia summa pollicetur,
Et vires bona suppetit iuventa,
Ne desis tibi: perfer, urge et insta
Memor, nil sine maximo labore
Ab auctore dari omnium bonorum.


5. DE SAXO CURARUM CARCERE AD HOSPITEM

Hoc viden' rude prominensque saxum
Ad laevum latus Elsulae? quod astra
Nudo vertice suspicit; quod, aestus
Ingens dum furit, ingruitve frigus
5Atque omnes nive conteguntur alpes,
Sub dio manet horridum, suaque
Sese mole tuetur a calore
Atque a frigore, nec fatiscit ullo
Victum tempore, nec ruit labatve
10Nimbis, imbribus, ignibus, procellis,
Saevis turbinibus, ferisque et atris
Tempestatibus undique appetitum.
Hoc, inquam, rude prominensque saxum,
Cum ruris dominus Bivilliani
15(Hunc dico Meliorium Philippum,
Quo nemo melior benigniorque,
Nemo affabilior domi forisque
Aut est, aut fuit, aut erit, nec ullus,
Qui Musis faveat magis libenter
20Magisque ex animo) negotiosa
Ab urbe aufugiens, forensiumque et
Rerum pene odio domesticarum,
In sinum quasi convolans quietis
Atque otii, propere receptat huc se,
25Carcerem voluit patere morbis
Nos nostrumque animum comesse suetis;
In quo compedibusque vinculisque
Constrictas rigidis haberet omnes
Curas pervigiles et inquietas,
30Ac tandem sibi viveret beatus
Et sui frueretur otiosus
Ruris deliciis, opacitate
Nimirum nemoris comantis, atque
Fluxu et murmure fontium perenni,
35Et rivi scatebris strepentis inter
Arbusta, et vario colore florum,
Extructisque toris virentis herbae,
Et Limoniadum tacente valle,
Ad quae flagitium est tulisse curas
40Et morbos animi molestiores.
Quare idem dominus suis amicis,
Suis hospitibus, quibus paravit
Ista non secus ac sibi, et propinquis,
Hanc legem tulit omnibus futuram
45Acceptamque ratamque: dum manebit
Saxi immobile robur, et nepotes
Suos (namque alios nihil moratur)
Haeredes eadem sequetur una haec
Vitae suavis et integrae voluptas.
50Hospes aut abes, aut in hocce curas
Omnes carcere mitte compeditas.


6. AD IO. BAPTISTAM ASINIUM I.C.

Quis me laetior est beatiorque?
Quando mox Asini alloqui ac videre
Decem post hyemes, decemque messes
Te summum mihi et optimum et perennem
5Amicum potero videre et una
Audire et simul alloqui, fruique
A sole exoriente ad occidentem
Te, quem sic ego diligoque amoque, ut
Unusquisque oculos suos amamus;
10A quo sic amor ipse rursus, ut qui
Amatur nimis impotenti amore.
O quae gaudia sunt futura? et, o quos
Amplexus repetemus? et vicissim
Ipse me, ipsum ego te osculabor atque
15In meis oculis tuos ocellos
Defiges penitus, nec amovebis
Pupulas nimio ebrias amore,
Ac desiderio mei fragrantes.
Nec meas ego pupulas meosque
20Non usque in te oculos tenebo fixos,
Testes laetitiae intimique sensus,
Qui mihi os lachrymis madere coget;
Ac nostras itidem osculationes
Centies iterabit hinc et illinc.
25Quin iam nunc videor tuum videre
Pallentem nimio timore vultum,
Dum pericula tanta, dum labores,
Dum casus varios viae marisque
Procellas, hominumque barbarorum
30Dum mores tibi et instituta dicam;
Addam et flumina lata, dum nivalem
Ismarum, Rhodopemque, Peliumque,
Ossanque, atque Atho insulasque in orbem
Describam positas, et ipsa Ponti
35Percurram ostia Thraciamque sedem
Regis imperio prementis omnem
Europam atque Asiam modo Africamque.
At vos, tempora quae soletis, Horae,
Metiri, ipsaque praeterire cursu
40Iovis fulmina et impetum procellae,
Et, si mobilius quid esse fertur,
Nunc, o, nunc precor, expedite pennas
Et me, cui mora tantula haec diei
Ingrata accidit omnis et molesta,
45Iam nunc sistite ad ostium foresque
Tam cari capitis, neque haec utrique
Incessu nimiaque tarditate
Nostrum mutua dissipate vota.


7. AD OCTAVIANUM NIGR. I.C.

Octavi Niger erudite iudex,
Iudex integer innocensque vitae,
Qui summa sapientia fideque,
Qua polles, hominum molestiores
5Congressus dirimis secasque lites,
Bargaeus tibi gratus usque gates
Agit, non quia veritate causam
Praescriptoque magis, quam amore et ira
(Has partes quoniam tuetur omnis,
10Qui vere bonus atque habetur atque est)
Iudicaveris ipse se secundum,
Sed quod mehercule diligenter omnem
Tuum impenderis anxius laborem,
Ut nosse potior suus ne forte
15Adversarius esset, an, quod ille
Negabat, prior ipse possideret.
Litem nec facilem, nec explicatam.
Quod multis igitur solutus, in quas
Tricas inciderat, velut misella
20Avis, retia cui tetendit auceps,
Tua nunc opera exiit: supremi
Iovis numina comprecatur, ut te
Dignum, tempus in omne qui supersis,
Servent incolumem diu ac beatum.


8. AD LAELIUM TORELLIUM

Velim, si tibi forte non molestum est,
Si magnus patitur vacare paulum
Nunc te a consiliis suum regendi
Cosmus imperium negotiisque,
5Cosmus gloria Hetruriae decusque,
Et terror Latiique Galliaeque;
Velim, inquam, relegas modo id, quod ad te
Scripsi epistolium appetente Vere;
Ac, tecum nisi me putas iocatum,
10Nobis quandoquidem propinquus instat
Iamdudum decimus November, ex quo
Pisas venimus, adde ad illa, amabo,
Quae tum sunt mihi scripta copiose,
Vel fuse potius loquaciterque,
15Quod Venatio nostra ita absoluta est,
Nil ut quicquam aliud requirat a me,
Quam bonos pedibusque naribusque
Et saevo validos Laconas ore.
Hos, ni suppeditentur ampliores
20Sumptus, haud equidem evocare possim
In sylvas. Etenim siti fameque
Enecti misere iacere malunt
Humi, quam dominum sequi vocantem.
Quare o praesidium et decus bonorum,
25Quem propter sapientiam bonumque
Omnes in se animum colunt amantque,
Ut, quicquid reperitur integrique
Et puri, in te homines reantur esse,
Laeli: fac, precor, ut tuum, quod olim
30(Oderunt nisi me novem sorores)
Aetas audiet ipsa posterorum,
Venantem tibi censeas tuendum
Ornandumque simul. Neque hercle par est,
Tuam quem semel in fidem recepsis,
35Non omni auxilio putare dignum.


9. AD MARIUM COLUMNAM

Quod nunc, ut soleo, Mari, quotannis,
Ad vos non venio, sed hac in urbe,
Quam vos deseruisti, esse pergo
Amicis procul omnibus: profecto
5Nusquam me remoratur aut puellae,
Aut Musarum amor ullus. Hunc et illum
Nam dempsit mihi pergravis senectus,
Et tristes animi anxiaeque curae,
Atque expes labor. At neque hercle rursus
10Facit, quo minus advolem, quod ipse
Rebus distinear negotiosis,
Mea aut commoda persequar beatus.
Sed nec me retinet pecuniarum
Inanem metus ingruens latronum
15Vias atque iter undique obsidentum;
Nec cuiusquam odium potentis hostis,
A quo tristia damna pertimescam:
Sed quod horribilis nimisque saevus
Affertur mihi nuntius, redisse
20Ad vos Caculam et attulisse secum
Plenum carminibus suis libellum,
Ac nunc omnibus illa lectitantem
Quaerere in triviis vocationes.


10. AD IOSEPHUM BOCCAM

Quod te nobilitas vetusta, quod te
Clarorum domi imagines parentum
Ad famae decus eccitant perenne,
Quod tu, quod caput est, ad omne tete
5Laborum genus apparas ferendum, ut
Virtute omnibus anteire possis:
Primum qui meus est amor vetustus,
Et constans animi mei voluntas
Erga te, tibi plurimum tuaeque
10Gratulor patriae; voloque et opto
Illud sit tibi caeterisque felix,
Faustumque omnibus intimis, propinquis,
Cognatisque bonis bonisque amicis;
Dein vero mihi gaudeo, quod ipsi
15Tandem praemia consequentur ampla,
Dum te perpoliunt mei labores,
Atque unum simul instruunt ad acre
Parandae studium decusque laudis.
Nam quae gloria quaeque te sequetur
20Claritas, eadem sequetur olim
Et me gloria claritasque famae.
Quare, quod facis, obstinatus urge,
Urge, perfice, cura et elabora,
Ne domo mage debeas vetustae,
25Quae illustrat modo te facitque notum,
Quam domus tibi debeat vetusta,
Dum se laudibus undique affluentem
Augens assidue novo ac perenni
Gloriae cumulo, atque litterarum
30Splendore, ac studio, eruditionis
Laudibus facis affluentiorem.


11. AD BERNARDUM VIGNIAM I.C.

Quas puer tuus attulit virentes
Et dulces itidem sapore olivas,
Valde Vignia, mi fuere gratae.
Idque non ideo, quod in me avarus
5Et rapax animus sit appetensque
Donorum (procul absit hoc), sed hercle
Quod sum munere suspicatus isto
Memet admonitum, solere mentem,
Si cui durior efferatiorque est,
10Non modo obsequio perennibusque
Molliri officiis, sed arte blanda,
Et cultu, et studio perinde, ut ipsae
Omnem amaritiem exuunt olivae,
Non victae sale, non aceto ab acri,
15(Lentum nam solet id negotium esse)
Sed intra spatium unius diei
Aqua, quae prius aestuante fluxit
Guttatim media eliquata calce.
Nam quid credam aliud per involucra haec
20A te praecipue mihi indicatum,
Qui subtilior esse acutiorque
Soles omnibus explicans docensque
Ius civile? Igitur fuere valde
Uno hoc nomine grata, quae dedisti.
25Nec minus tamen illa, quod profecta
Sunt a te Charitum patre atque alumno,
Et mei studioso honoris; et quem
Propter eximias perelegantis
Dotes ingenii et parata multo
30Ornamenta animi labore, semper
Amavi unice et unicum putavi,
Quem mecum iuvenes senesque amarent.
Vale Vignia, et ipse nos amato,
Amici ut boni et integri et modesti,
35Et, qui gratum animum gerunt, amantur.


12. AD MARIUM COLUMNAM

Quis nam carmina tam polita, quis nam
Versus tam lepidos et elegantes
Dictavit tibi, mi Columna? quis nam
Ostendit numeros modosque dulces,
5Quorum vi fera corda leniendo
Esse iam nova crederere Siren?
Siren, quae mihi caeterisque furtim
Sensus afficeres et excitares
Cunctis laetitiisque gaudiisque.
10Quis te, inquam, docuit? quis erudivit?
An Phoebus pater? an novem sorores?
An certe simul ille et illae, ut omnes
Scribenti tibi cederent poetae?
Sed, cuicui potes hunc referre cultum
15Acceptum ingenii boni ac subacti,
Fac tu versiculos frequenter ad me
Mittas, quos animo auribusque in ipsis
Defigam penitus, diesque mecum
Et noctes repetens legensque, vitam
20Degam perpetuo beatus omnem.


13. AD FRANCISCUM VINTHAM I.C.

Quae, testes animi tuique amoris,
A te carmina septimo calendas
Decembres tuus, erudite Vintha,
Paullus filius attulit, fuerunt
5Tam grata Angelio Ciofioque,
Quam gratissima quae vel esse cuiquam,
Vel cuiquam a veteri evenire amico
Iucundissima sueverint. Quod idem
Paullus scilicet ipse, quo nec unquam
10Amari a patre dignior fuitve,
Aut est, aut erit ullus, asseveret,
Paullus optimus utriusque nostrum
Testis laetitiaeque gaudiique:
Quo nobis lepidum tuum poema
15Perfuditque animum intimosque sensus,
Quoque perpetuum ac laboriosum
Docendi hoc honus allevavit. Ergo
Cum tibi datur otium potesque,
Si nos diligis ipse, si ipse sentis
20Ipsum te quoque diligi aut amari
A nobis potius, frequenter istas,
Istas Angelio Ciofioque,
Laborum, bone Vintha, quos uterque
Perfert assiduos (ego in corona
25Illustri iuvenum virumque coetu
Explanans veteres bonos Poetas,
Bonos Historicosque Rhetoresque,
Atque ille in celebri schola audientum
Consessuque hominum gravi et frequenti
30Ius civile docens) frequenter, inquam,
Tuis Angelio Ciofioque
Mitte huiuscemodi molestiarum
Istas quaesumus allevationes.


14. AD LAELIUM TORELLIUM

At Musae tua ob hoc Torelle factum
Facta conticeant tuasque laudes,
Quae passim volitant virum per ora,
Omneis praetereant decusque, quando
5Nil est, quod queat invenire quisquam,
Cuius nomine iure te reprendat,
Vel tibi male quid precetur: unum
Praeter hoc, Meliorius quod ipse,
Ipse, inquam, Meliorius perenne
10Decus, praesidium artium bonarum,
Nos te non prohibente nunc relinquit,
Et istuc redit obstinatus. Ac tu,
Tu, quem consulere omnibus decebat
Nobis, quot sumus, hunc vides redire,
15Vides, et patere, et nihil moveris.
O pectus scopulisque cautibusque
Multo durius et rigente ferro.
Hoc est, quod iuvenes boni senesque,
Sic me ament Superi, ferunt moleste;
20Nec est quod videant minus libenter,
Pisis qui assidue negotiantur,
Ab illo fieri. Dolet misella,
Quod his, quem sibi civitas patronum et
Civem asciverat, hac profectione
25Moesta atque omnia muta derelinquit.
Idque mehercule iure: namque cuncti
Hunc, qui proximus est peractus, annum
Viximus bene ac nimis beate.
Quare, si cupis ipse inire magnam
30Laeli gratiam ab omnibus: precare,
Urge, quod potes, ut recurrat ad nos
Quamprimum, omnibus omnium expetitus
Votis; quod facere ipse si negabit,
Et saevus volet hinc abesse, ruris
35Tandem ut deliciis suis fruatur,
Et felix sibi vivat et beatus,
Tum tu, quo luat obstinationis
Poenas, des operam, ut iugum, quod ille
Villa suspicit e sua, quod alta
40Horret abiete prominens et umbras
Frigentes iacit aestuante coelo,
Denudet ferus improba securi
Et vastet nemus omne Servianus.


15. AD IO. BAPTISTAM MINUTULUM

Quod libros mihi, quos habere avebam,
Huc Minutule miseris ab usque
Urbe ista celeberrima et beata,
Quam suis, ubi confluunt in unum
5Ararque et Rhodanus rapax, fluentis
Alluunt, ago gratias libensque
Illud polliceor professus unum,
Me daturum operam, ut tui labores,
Tua haec munera liberalitasque
10Haud prorsus male iudicentur a te
Esse in me posita. Id quod assequemur
Si non te pariter remunerando,
At certe tibi gratiam hanc habendo
Magnam et perpetuam. Neque hercle quicquam est,
15Quod a me magis expetas vel optes.
Nam tu quod bene promereris et quod
Benigne facis, illud et perennis
Et iugis potius bonos in omnes
Tui signum animi est et instituti,
20Quam obscuri indicium malique quaestus.
Sed si mi tamen offeratur umquam
Ulla occasio, si qua sit facultas,
Ut possim tibi gratiam referre,
Ingratissimus arguar, nisi omni
25Conatu efficiam, ut videre possis
Id me non magis ore praedicare,
Quod olim tibi debeam, libentem,
Quam quod iam semel ipse dedicarim,
Et prae me tulerim novae et perenni
30Debere alterius benignitati,
Re persolvere debitum fatentem.

(F)\\ < 16 > [AD F(F)RANCISCUM VINTHAM](F)
Vintha, quem dubium est diserta plusne
Musa diligat, an Minerva iuris
35Custos atque amet haec, ut illa: namque
Nec sollertior esse acutiorque
Quisquam te potis, aequiorve legum,
Quas et Romulus optimusque Cosmus
Tulerunt Latioque Hetruriaeque,
40Dum patefacis abditos recessus
Nodosque haud faciles resolvis, in quos
Severus solet incidisse iudex.
Nec rursus facit eruditus ullus,
Ullus Aonidumque Apollinisque
45Alumnus vetus, et perennis undae
Cultor Pieriae undique expolitus
Magis carmen amabile et venustum,
Nos una unanimes tui sodales,
Bargaeus fidibus sciens Latinis,
50Si non mirifice, ac perinde ut ille,
Qui multum coluit diuque Musas,
Et Graias simul et simul Latinas,
Ac Ciofius utriusque iuris
Interpres bonus omniumque cultor
55Doctrinae optimus elegantioris,
Plurimum tibi gratulamur ambo,
Quod aevo bene consulens futuro
Et praesenti etiam, tuos labores
In lucem edideris; neque inde uterque
60Grates non agimus, quod in libellis
Tuis fecerit ipse mentionem
Nostri honorificam illiusque testem,
Quo nos afficis, indicemque amoris.
Quod si quid quoque praeter actionem
65Possumus, bone Vintha, gratiarum
Praestare, aut opera, aut benigniore
Voluntate animi, illud et futurum
Apud nos tibi, et esse sic paratum
Scito, ut nil habeas, quod hic vel istic
70Sit paratius expeditiusque.


17. AD LODOVICUM BECCATELLUM | ARCHIEPISCOPUM EPIDAURENSEM

O flos, o decus, o Bononiensis
Urbis unice Lodovice ocelle,
Quamquam sum nihil ipse adhuc mearum
Nugarum tibi mittere ausus umquam,
5Quae palam facerent meum in te amorem,
Vel, quod verius efficaciusque est,
Voluntatem animi usque prosequentis
Omni te pietate et omni honore,
Observantia et omni, ut alta virtus
10Expetit tua candidique mores;
Illud assidue tamen cupivi,
Non, inquam, mihi demererer ut te
Levi munere quopiam gravive
(Nam quid possum ego tale polliceri),
15Verum ut insererem tuum his libellis
Nomen et fieret mihi in futurum
Haec accessio gloriae suprema.
Quod si sum minus antea assecutus,
Pudori tribues modestiaeque
20Meae; funditus interisse quam nunc
Ut vides, ita censeas licebit
Huius gloriolae assequendae et huius
In te testificandi amoris unum,
Et cultus et honoris haud fuisse
25Me desiderio parem ferendo.


18. AD RANERIUM BOCCAM

Raneri iuvenum senumque ocelle,
Pisarum decus unicum tuarum:
Qui, duros veritus nihil labores,
Pergis, quo semel ire constitutum est;
5Nec cursum piger ad bonas Camoenas
Et artes Ciceronis ad disertas
Usquam deseris, interimque regi,
Quam debes, operam tuo fidemque
Noctes assiduus diesque praestas.
10Ut nec te studiosior sit alter
Atque amantior artium bonarum,
Nec quisquam tamen excubans peraeque
Ad nutus vigil usque et usque magni
Cosmi Hetruriae optimi parentis
15Et summi Ducis adstet haereatque,
Observans cupide quid imperetur,
Quidve agi deceat. Puer beate,
Beate o iuvenis beatiorque
Tuo isto ingenio future: cuncta
20Coelestum tibi vota rex secundet.


19. AD FRANCISCUM SANNIUM VENETUM

Quod cynegeticos meos libellos
Laudas magnopere et perelegantes
Videri facis elegante versu,
Quodque suavidicis eos putasti
5Ornandos numeris tuis, quod e me
Hac re significasti amare multum,
Plurimum tibi debeam necesse est.
Sed, quales tamen esse cumque censes,
Gratias ago maximas, diserte
10Mi Sanni, tibi debeoque, quantum
Alteri pote debuisse quisquam est,
Tuum ob iudicium tuumque amorem.
Quorum ego alterutro (neque hoc pudebit
Fateri ingenueque libereque)
15Delecter magis, explicare verbis
Non ausit mea Musa; nec profecto
Puto id, si audeat, esse praestituram.
Verum, ut iudicium tuum peracre
Hic forsan videatur esse nullum,
20Illud polliceor tamen, daturum
Enixe me operam, tuo ipse amore ut
Indignus videar fuisse nulli.


20. AD MARIUM COLUMNAM DE PORRO CANE

Quem dono catulum mihi dedisti
Ablatum uberibus suae parentis,
Columna o decus omnium Quiritum,
Martis unica spes Apollinisque,
5Scis me (quod puto) nominasse Porrum:
Idem, ac si Cicero Latiniore
Verbo aut Varro Terentius vocasset
Verrucam. Atque ego non negem futurum id
Fuisse aptius elegantiusque.
10Verum haec me duo terruere, quae sunt
Et magnae et gravis aestimationis.
Unum (quod merito fuit timendum)
Is ne intelligeret parum Latine,
Qui Roma procul urbe natus esset.
15Alterum (quod et ipse non negabis,
Quando est ponderis haud minoris atque
Minori haud vigilantia cavendam)
Ne, si perciperet vocabulumque hoc
Et verbum vetus, efficaxque et altum
20Lectumque e Latio, nimis superbe
Sese mox gereret domi forisque:
Ceu si progenies foret Sabinae,
Aut Marsae canis Apulaeve, siquam
Ipse in deliciis habere suesset
25Maximus Fabius tuus tribulis,
Qui passus facile et libenter olim est
Verrucosus ab omnibus vocari.
Utrumvis igitur, Mari, accidisset,
Nimirum pariter vel hoc vel illud,
30Tulissem aegro animo et nimis molesto.
Ergo mi libuit vocare Porrum.
Ac ne forte alicui probo et pudenti
(Quod vulgo fieri solet) viderer
Mendax et nimium fuisse ineptus,
35Nunc illi geminae labris in ipsis
Verrucae intumuere derepente,
Quae videlicet indicant aperte,
Et palam memorantque praedicantque,
Cum magno meo honore gloriaque
40Cum vera propriaque, deligendis
Me in praenominibus videre multum.


21. AD IOSEPHUM BOCCAM

En iam, quos ferus excitarat aestus
Ingentes Leo Siriumque sidus,
Noctis longior hora proximusque
October relevare, Bocca, coepit.
5Et nos ad studia eruditionis
Iamdudum Aonides vocant sorores.
Valete o igitur leve volucres,
Valete incolumes ferae, valete
Pisces Aesaris usque dum redibit
10Bocca istuc, decus omnium suorum
Et solus iuvenum bonorum ocellus
Musarumque amor omnium; valete,
Inquam, et vos bona sospitet Diana,
Saevoque abstineat manus ab arcu:
15Ut, cum rus iterum reviset ille,
Intactas agat integrasque praedas
Ferarumque aviumque pisciumque,
Ac se recreet ab labore et aestu,
Aestu et assiduo labore, qui nunc
20A nobis repetendus, omnibusque
Cum Musis ratio est habenda. Quando
Frigus id monet atque hyems propinqua,
Id mens deliciis refecta ruris
Iam iam mirifice expetitque avetque.
25Valete ergo iterum leves volucres,
Et feri lepores vagique pisces:
Vobis nam satis est datum superque.
Nunc id, quod reliquum, pereruditis
Dandam est temporis aureisque libris.


22. AD FRANCISCUM VINTHAM

Commendo tibi, mi diserte Vintha,
In de quo semel ipse bisve tecum
Pisis, Vere ne adulto (an appetente?
An iam praecipitante?) sum locutus.
5Huius assidue acriterque vexat
Me molestia cogitatioque
Ducendi suum ad exitum negotii:
Vexat hercule sic, ut inde vitam
Degam sollicite et laboriose,
10Complectens animo, velutque ab alta
Prospectans specula, volubilisque
Et vagae subitos malosque casus
Fortunae, metuensque posterorum
Lites, insidias, calumniasque.
15Quare non modo postulo hoc, sed oro, ut,
Cum primum poteris dabitque sese
Tibi occasio, Vintha, colloquendi,
Qui cum propterea loqui necesse est,
Reddas (quae tua gratia est) id omne
20Confectum mihi, quicquid est negotii.
Sic, qui iam omnibus antecellit unus,
Quotquot se studio dedere legum,
Filius tuus optimus tuique
Corporisque animique vera imago
25Bellisarius afferat periti ad
Ornamenta patris decusque avitae
Ingens, egregium et perenne gentis
Virtutum cumulum ipse grandiorem.







Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: