Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. ad magnificum dominum Ioannem | Portensem equitem splendidissimum

Candida Pieridum sacris ut nona viretis
Spirantes me florum inter mollesque rosarum
Frondes, Permesso non longe ab flumine, montis
Parnasi somno sopitum texit, ab imo
5Pectore sic fatur: "Clara de laude tuorum
Pauca virum resonare sacro, Vincentia, plectro
Et celebri Latias de te virtute per urbes
Fert animus. Coepto vires mihi carmine, turbae
Aoniae si saepe faves, da, Phoebe, Thaliae.
10Ausoniae salve, foelix Vincentia, terrae
Insignes reliquas divina laude Latinas
Ex<s>uperans urbes: populo foecunda situque
Clara nimis, laetae foelix atque ubere glebae
Et gemmis auroque potens viridisque iuventa,
15Viribus atque armis pollens et robere firmo;
Consiliis verbisque senum tu pacis amatrix;
Te pudor et probitas decorat pietasque fidesque;
Tu Vestae pia sacra colis; tu semper honesti
Virtutumque parens, in relligione sacrisque
20Diceris esse Numa et priscis celebrata Sabinis
Simplicitate magis. Mores, leges quoque servas,
Quas veteres coluere patres, ultrixque malorum,
Praemia digna bonis, meritos et reddis honores.
Dotibus his claram miris te laudibus ornant
25Insignes iuvenes, quos saeva in praelia Mavors
Ire iubet, quorum fessis Bellona lacertis
Horrida dat vires: illi, clangore tubarum
Et lituum stridore accensi, spicula torquent
Quanta ferox quondam Phrygiis sub moenibus Hector,
30Aeacides saevis Graium seu maximus armis,
Seu Pyrrhus rapidis subiit quum Pergama flammis,
Tradita quum Priami sacrata altaria circum
Aut latus aut iugulum rutilo mucrone reclusit,
Quanta vel Ausoniae telluris gloria Turnus,
35Troius aut Latiis Aeneas magnus in arvis.
Sic, bello assueti, vitam pro laude pacisci
Ardent, et pulchra pro libertate labores
Mille pati, ut Senonum subito qui marte furores
Et domuit pressitque feros aurumque recepit,
40Romuleo assertor patriae decoratus honore;
Impiger aut Libycos tanquam Marcellus in hostes,
Heu mortem insidiis inter qui martia tela
Oppetiit, patrio tectus minus ossa sepulcro;
Seu celeber spoliis veluti qui Lartis opimis;
45Utque ferox Cocles superavit laude, reciso
Ponte, suam laesus coxam, Tyberina fluenta;
Seu qui sacratis, vix iam credibile, flammis
Impositam torvo spectavit lumine dextram;
Inclytus aut tardis quondam ceu Maximus armis,
50Effringens Libycas vires hostemque superbum,
Caedibus Italiam qui tot turbaverat annis,
Roma, tuos propria texit virtute penates.
Dant pariterque suae vires et robora genti
Quos genuisse ferunt te quondam: martia tanquam
55Fulmina Cinna ferox, romani certa senatus
Spes populique salus; et gloria clara Perendus,
Externi generis, pulsat qui vertice Olympi
Sydera, poene tulit toto victricia mundo
Signa ferox, nullo fertur superatus ab hoste.
60Et tibi nonne, decus Latiae Vincentia terrae,
Illa ego quas habui grandes hoc tempore vires
Laeta dedi? Toto qui fulget in orbe Sabellum,
Quantum vel coelo radiis vallatus acutis
Cynthius, aut intus quantum soror alma minores
65Usque focos reliquos aut quantum Phosphorus ignes.
Post hunc nonne dedi Perusinum vertice sacro
Franciscum solitum Phoebi dignissima plectro
Ludere? Non secum pi<m>pleo certet in antro
Vates, Castalii vitream seu fontis ad undam,
70Pergite, quis studium celeri contingere cursu
Quam cupit Aonio chorus omnis vertice metam
Pierius: palma merita nam digna dabuntur
Praemia quae vestris patrio iam sanguine cretis.
Anguiger ille sacro quondam clarissimus ore
75Matthaeus; clarusque simul sermone Pelasgo
Omnibonus, splendor Latiae telluris honosque,
Doctiloquo fultus tantum qui munere linguae
Ausoniae, chartis opus Arpinatibus ut par
Poene suum dederit; non illud avara vetustas
80Deteret aut rapidae quae carpunt omnia flammae,
Illud non seri cineres, non impia laedent
Fata: data quantum mundus se lege tenebit
Vivet. Cumaeae sic saecula longa Sybillae
Vincet, vel Priami, Pylii seu Nestoris, annos.
85Lecta sacro quem post Eliconis vertice Lusci
Serta virent; cuius moritura volumina nunquam
Et Latia tam digna toga, resonanda canoro
Pectine Apollineo. Domina et qui grammata in urbe
Vera dedit, priscus divini carmine vatis
90Insertus laude insignis notusque Palaemon.
Portensis genuere laris quem stemmata, iure
Inclytus, ingenti fama perfertur ad astra,
Ioannes, Patavi grandi mercede professus,
Maxima dona deum, leges sacrataque iura.
95Hos inter nituit claro Portensis honore
Franciscus, patria quo non fuit alter in urbe
Consiliis certis animoque potentior, omnis
Lux patriae, populique decus, spes, fama, salusque.
Clarus Alexander, genuit quem Nevia proles,
100Legibus egregia Patavi cui primus in urbe
Iam locus atque ingens merces, data dignaque semper
Praemia; namque auxit leges divinaque iura,
Orbe quidem foelix, nitidis foelicior astris.
His quoque Paiello quondam qui sanguine cretus
105Infert se sotium, gestis insignis avitis,
Guiielmus. Summosque domus Carola triumphos
Iam meruit virtute potens opibusque virisque.
Hinc fuit arguto qui mentis acumine cautus
Res mundi et varios coeli dignoscere motus
110Quicquid et Alcidem docuit iam maximus atlas,
Pleiadas pluviasque Hyadas tardumque Bootem,
Noctivagaeque vias Lunae Solisque meatus
Et genus unde hominum, pecudes pictaeque volucres.
Caietane, tuae referes quoque gloria gentis
115Nomen et omne decus, quondam tu summa Thienae
Sydereique poli cursus et gloria rerum,
Solibus hybernis et tardis noctibus omnes
Reddere tu certas causas rebusque creatis,
Et potis immensi forsan secreta tonantis,
120Nota prius nullis, aeternaque foedera miris
Iuncta modis, tantumque homini crudeli a fata,
Noscere, quo maior toto non fulsit in orbe.
Ipse, inter primos praestanti pectore, Orontus
Grande tibi quondam, foelix Vincentia, nomen,
125Multa, fidem propter, summa pietate pericla
Irriguoque, miser, multos sudore labores
Expertus tribuit, fuerat qui Troica dignus
Saecula et extremos transcendere Nestoris annos.
Multum etiam vobis fas nunc gaudere, iuventus
130Vincentina, simul mihi quod tam chara, fuerunt
Quantum vestri Bromio ante patres Phoeboque gregique
Pierio sacroque choro: nam vertice ut illi
Astra suo feriunt, sic vos me nunc duce Musa.
Sed visum libuitque mihi consistere paucis,
135Insignes iuvenes; vos nunc, quia nomen et ampla
Fama decusque acuunt, horter moneamque rogemque
Semper ut in studiis, sacrae dum munera Cyrrae
Nostrarumque libens tribuo decus omne sororum,
Quod decet (ut facitis) miro pergatis amore.
140Divitias omnes superant niveosque lapillos
Purpureoque Tyri saturatas murice vestes,
Grandia vel nimio laetissima iugera cultu,
Divinae vatum laudes; sibi tempora lauro
Cinguntur viridi, maneant ut laude perennes.
145Tempora labuntur, iuvenes, advertite mentem,
(Proh dolor!) et celeri properat mors impia gressu,
Forma bonum fragile est, penitus quam curva senectus
Depopulat; vivunt animi mortalia donis.
Venit ut ad Stygios, chara pro coniuge, lucos,
150Si mollire Herebi Ditem Ditisque tremendi
Persephonem potuit cantu miserabilis Orpheus,
Dum nigrae stupuere domus Stygiique penates
Et canis et, nexae foedos pro crinibus angues,
Eumenides nullisque palus superanda carinis;
155Thebanae Amphion clarus si conditor arcis
Grandia mota loco traxisse in moenia saxa
Humano fertur cantu: mollire canoris
Posse mihi vestras liceat nunc versibus aures".
Haec ait: et mihi tunc, per amoena vireta sopores
160Carpenti placidos, ubi mollia prata ligustris
Usque nitent niveis et florum mille colores
Luteolaeque decus violae ridentque rosarum
Frondes, sopitum quo me prius alma lacertis
Musa suis tulerat, qualis Titonia coniunx
165Aurea, quum nitidum radianti vertice coelum
Fulgida, seu picto decorat quum lumine miris
Insignis radiis variisque coloribus Iris,
Visa abiens talis Musarum nona, Thalia.


2. ad dominum Federicum Portensem | moribus et litteris praeditum

Tempus ad hoc surdo deduxi pectine carmen
Hac de Portensis nobilitate domus,
Quod, Fedrice, solet Cererem Bacchumque negare
Grandibus ingeniis improba pauperies.
5Ast ego, qui quondam Portensi natus in aula,
Ordior antiquae stemmata clara domus.
Hic laris ut tantae gentis repetatur origo,
Praestantes nimium qui referantur habet.
Hos inter celebres, nituit qui lege priores
10Devicit Patavi gloria rara viros,
Cuius quot nunquam moritura volumina in orbe
Perlegit et gestat virgo puerque sinu.
Hic gravitate Cato genitus vitaque pudicus
Franciscus, recti cultor, honos patriae.
15Quid, quod miramur quod non reddantur honores,
Quod non marmorea dignus in arce cubet
Quem tantum virtute virum iam carmine vates
Clarus Apollineis tollat ad astra modis?
Hoc iacet in tumulo, sanctum qui iure senatum
20Rexit, spes inopum, quem gemuit populus.
Et, Fedrice, tibi quondam Mars horridus arma
Clara dedit, titulos ante ferenda tuos.
Ex aliis alii belli praeclara trophaea:
Tu pete de propria stemmata mille domo.
25En te iam video fortem concurrere telis
Innumeris, nostrae gloria militiae.
Si laris istius cunctos percurrere tentem,
Et stella et numero cedat arena meo.
Nam frondes quot sylva gerit, Met<h>ymna racemos,
30Sydera quot coelum, quot numerantur aves,
Quot pisces Neptunus habet, plumasque quot ales,
Quotque oculos volucris, Iuno, dicata tibi,
Quot thymo pascuntur apes, quot rore cicadae,
Quot blandi flores culta per arva nitent:
35Tot celebris gens ista viros, foecunda virorum,
Quis placuit semper gloria, fama, decus.
Qui carpunt auras vitales suspice, quorum
Ioannes genitor nomina prima tenet.
Nomina prima tenet non fulvae pondere massae
40Aut quod possideat iugera culta soli,
Dotibus ast animi mortem superantibus ipsam,
Pectoris et summis ingeniique bonis.
Quid mirum, patris sequitur vestigia, mores,
Iustitiam, vitam, consilia, ingenium,
45Virtutes, vestam, pietatem, templa, pudorem,
Virginis et laudes assiduasque preces.
Ille minus fortunae enses trepidare nec ictus,
Pellere sed forti pectore quidque malum
Et rebus servare modum, certos quoque fines,
50Scire futura sequi commoda larga boni.
Ioannes verum est imitator nominis huius,
Alter erit vestra censor in urbe Cato.
Insuper est Gabriel, priscus quo vincitur omnis
Romanus celeber, Curio, Fabritius,
55Gens Veneris Caesar, Pompeius, Scipio, Crassus
Et quorum Livi nomina charta refert.
Hunc decorant nati, nimium se digna propago,
Portensis semper splendor honosque togae.
His Guido addatur, iuris legumque peritus,
60Et cui fraternus par probitate chorus,
Cui mens, ingenium, corpus, iustitia, mores,
Relligio, pietas, robora, simplicitas.
Iureque non Paulum celebrem fratresque silebo,
Quis recti calido pectore crescit amor.
65Legibus et Guido et Paulus (nam vera fatebor)
E<x>superant qui sunt quive fuere pares.
Simoni et virtus tanta et reverentia recti,
Quanta fuit nervae Cecropiove seni.
Numina mente colit pura, probus atque quotannis
70Dona dat innumeris grandia pauperibus.
Hinc illustris eques Ioannes, clarus et alter
Frater lege, sacri roreque tinctus equi.
Ad vos ut redeam, fratrum me turba tuorum
Admonet ut mores ingeniumque canam.
75Quis iuvenem doctum Patavi vitaque probatum
Extollat meritis laudibus ad superos,
Indole qui dignus Latia, dignusque Pelasga,
Clarus et aeternis dotibus ingenii?
Viribus immensis animi quem Mantua laudat,
80Crede, potest armis militiaque nimis:
Hic tantum potis est, Latii nunc gloria, quantum
Hectoris in Phrygiis robora littoribus.
Quis mores, Nicolae, tuos animosque viriles
Atque brevi celeres carmine dicat equos?
85Tros Anchisiades cunctis aut Hector haberis,
Phoebea seu quem fixit in aede Paris.
Fortior assurgit robusto pectore summus
Brunorus, valida qui geret arma manu.
Hic armis fortesque duces turmasque feroces
90Sternet, militiae nanque erit arte decus.
Quem pariter sequitur, natus foelicibus annis,
Franciscus, fausto natus et auspitio,
A quo saepe quidem pugna superabar equestri,
Incoleret vestros quum mea Musa lares.
95Restat Alexander, plectro laudandus eburno,
Effigiem tribuit cui Cytherea suam;
Sed, formose puer, tali modulabere cantu
Ad cuius stupeant aspera saxa sonum.
Flamina tum flatum, tumidos tunc aequora fluctus
100Deponentque truces exagitata minas.
Sed vos, clara domus, nimium, gens nobilis, hortor
Ad sacri et docti laurea serta chori,
Dum vos Franciscus virtute et moribus ornat,
Franciscus tota maximus Ausonia,
105Cui placidae et mites deducant candida Parcae
Stamina: nam Latii est splendor honosque soli.

3. domini Federici responsum

Ipse tuis verbis incensus laudis amore,
Praeceptor, Phoebum Pieridesque colam
Praecipis ut, donec nostra Franciscus in urbe
Doctus da Latiae plectra secunda lyrae.
5Sed tibi quas referam tanto pro munere grates
Et quae pro miti pectore dona feram?
At cape seu vestes auri seu pondera fulvi,
Vatibus ingrati ne vocer esse animi.
Muneribus dandis certe sum Caesare maior,
10Maior Alexandro, maior et Annibale.
Linque, precor, steriles Musas, sterilisque cathedras
Bellerophonteas linque, age, linque deas;
Aonios iam linque choros et culmina montis
Parnasi, unde alio sacra caterva fugit.
15Nunc gemit ecce Clio, sicca est Permessidos unda,
Ex vatumque oculis decidit humor aquae.
I, sequere aut leges vel quas Epidaurius herbas
<H>aemoniis docuit caedere falce iugis,
In loculis si forte auri vel pondera mille
20Aut si vis foelix vivere in orbe diu.


4. ad Portam domum nobilem

Porta, ego ne dulces monitus laudataque iussa
Asperner? Numeris iam referere meis.
Tu dominum decoras, patrem quem fors mihi quondam
Alma dedit, sine quo iam mea vita nihil,
5Virtutum foecunda parens, foecunda virorum
Quales illa tulit candida simplicitas.
Est tibi, confiteor, dominus qui robore firmo,
Pectore qui forti perferet omne malum.
Hic quantum multos excedit tempore et annis,
10Tantum alios superat viribus ingenii.
Huic par non ullus vita, probitate fideque,
In quo vesta habitat relligioque Numae.
Exulta iam, Porta, igitur, quod nacta patronum
Tam celebrem tibi sis, tam celebremque virum.
15Profer et hinc laetam faciem vultumque serenum,
Quod domini teneas maxima iura tui.
Porta, magis laetor nostro te includere versu
Quam Phrigias optem divitiasque Midae;
Sed domino me dede tuo, quem sors mihi patrem
20Iussit, si foelix vivere in orbe cupis.


5. ad turbam Pieriam de iuvene poene mortuo elegia

Cuum mihi non aliquid sit nostro tempore maius
Quod canerem, Musis turba dicata novem,
De me elegos tristes, elegos sic iure vocabo,
Incipiam: imparibus, vulgus, adesto modis.
5Sextili iam mense dies sunt ferme peracti
Bisseptem et lauro mane revecta dies,
Limina quum subii; at, Phoebum castasque sorores
Ut vidi, crevit pectore magna sitis
Ut te, o Antoni, quo non praestantior alter,
10Historiamque tuam, pluraque concinerem.
Tum, Phoebo sacrata manus, puer affuit et me
Dispolians tentat tundere poste caput.
Dehinc non dura meas Clotho properavit ad aedes
Cuum mea iam pressit lumina sera sopor
15Et lectum ad nostrum Stygius chorus affuit omnis,
Tantalus, Ixion, Eumenidumque faces,
Defuit haud varium multo cum lumine monstrum,
Saepius et qui tum dicere: "Noster eris".
Quae gerit impexos atris pro crinibus angues
20Astitit et Ditis Persephonesque furor,
Atque canis Stygius, stellatus iaspide pulchra
Venit ut, assuetos edidit ore sonos.
Fluctuat hinc venter fundoque exaestuat imo
Et mea membra, suo cassa liquore, gemunt
25Utraque: nanque meos febris consumpserat artus;
Haec rapuit lympham, fervida ad ore merum.
Tunc immensa sitim tantam non flumina sedent,
Nec rivi Musis sacra nec unda novem.
Ante oculos letum tandem quum staret, Apollo
30Me celebrem et mitem iussit virum.
Hic, ubi colla gravi morbo languentia vidit
Et mea non solito membra labore premi,
"En nostras - inquit - iuvenis, veniemus ad artes:
Nam dare decretum praesidium est animo".
35Hic, sacra turba, sacris Musis adverte parumper,
Indicat haec calamo quod mea charta brevi.
Qui fluvios stygios et qui vada tristia vidi
Et tetigi nigri qui modo tecta dei,
Artibus en Phoebi superas traducor ad auras,
40Obvia moxque oculis astra fuere meis.
Tempus erat plenis manibus quo vasa ferebat
Sextilis, quo tum flumina ventris eunt,
Quum proprios ascendo lares, quum tecta pererro,
Qua rapidus quondam pes meus ire memor,
45Querendo febris causam, ne obtundere posses
Vocibus assiduis Pierium iuvenem.
Haec volui tardo calamo lusisse manuque
Sopita, ut legeres dicere quod nequeo.


6. ad Variscum medicum

Non, Varisce, suis Phoebus nec filius herbis
Tam potuit, fateor, quam tua docta manus.
Quae capis, ipse licet dicas "Sunt munera parca",
Non tamen omnipotens, crede, minora dabit.


7. ad dominum Franciscum Portensem

Erigit alta suum quantum caput alnus ad astra,
Aethera vel quantum vasta cupressus adit,
Quantum vel superat reliquas sol lumine flammas,
Quantum vel celsa lumina parte micant,
5Tanta tibi est virtus, tantum nomenque decusque
Tantaque dos animi, pectoris, ingenii,
Inter ut illustres merito numerere poetas,
Temporibus quorum laurea serta virent.
Gratulor ergo tibi, Francisce, hoc tempore, quantum
10Exhilarant suavi pectora laeta mero.


8. de regio aedifitio Thieneo

Pyramidum nitidis astris pendentia saxa
Et Babilonis opus Mausoleique labor
Et Capitolini celsae Iovis atria molis
Satque sacris Magni clara theatra modis
5Aedibus his aequum est cedant; nam prisca senectus
Huic par non ullo tempore vidit opus.
Astra petunt muri levi de marmore ducti;
Cuncta decent: postes, aula, fenestra, locus.
Ille igitur foelix nimium cuicumque licebit
10Hic animi faustos ducere pace dies.


9. quod purus spiritus ad sydera remeet

Ossa iacent tumulo, foelix ad sidera tendit
Spiritus, aethereos dignus adire lares.


10. de vatibus non immerita querela

Heu vates miseri, grandi qui culta labore
Et faciunt sera carmina fausta die,
Quos vigiles Steropes, Brontes et nudus Pyracmon
Multaque quos media nocte lucerna videt;
5Percurrunt fessi tam longa volumina in hora,
Historias, orbem, sydera, rhetoricos.
Dic, rogo, quae merces? Quae tanti digna laboris
Praemia? Quae doctis munera carminibus?
Merces sutori, merces dignissima fabris
10Sumit et aera sua vir sacer alba prece.
"Quid mirum? Vates, evincti tempora sertis,
Non horrent fatum, pensa nec ulla trium".
Et nugae et vanum! Terris namque omne quod ortum est
Et fatum et leti iura nefanda timet.
15Aspera fata quidem merito mortalia cuncta,
Quadrupedes trepidant alituumque genus.
Invida namque, vides, aequat mors omnia falce:
Illa rapit iuvenes, subripit illa senes.
Vatibus aeternis non reddit praemia siquis,
20Ora canis Ditis sentiat et rabiem;
Pernegat et siquis miseris dignissima dona,
Thesiphones noscat quanta sit ira trucis.
Illi, quisquis erit, sint tempora nulla quietis,
Sintque graves tenebrae, sit neque grata dies.
25Si labor immensus vati, cur debita, parce,
Praemia, cur doctis munera digna negas?
Tempore quod nostro merces iure omnibus aequa,
Vatibus et miseris nulla moneta datur.


11. ad libellum

Est antiqua domus: paries se attollit in auras
Marmore colludens artificisque manu,
Ianua cui celebris variis distincta figuris
Corsque brevis, circum candida saxa nitent,
5Dextra magnificae scalae quas docta Myronis
Seu sculpsit Scopae Praxitelisque manus.
Inde aptus celsusque locus, qui mille columnis
Stat niveis, quem sol flammeus usque ferit.
Planities hinc blanda nitet quam buxea sepes,
10Frondea quam decorat sylva nemusque virens
Et cisterna, polum miris quam laudibus usque
Fert populus: dicas nobile nectar aquas.
Huc intrare opus est, Codex, ubi iudicis aures
Extimeas, nam te rodere censor avet.
15Rhinocerotis habens nasum, doctissima turba
Errata insolito turpia dente ferit.
"Patroclum timeam, suavem Pyrrhique parentem?
Hos prorsus scindent qui tua scripta magis.
Quid faciam?" Tectum solers lentusque subibis,
20Iudicis expallens ora cruenta trucis.


12. ad musam de Francisco Maturantio

"Quis, rogo, doctarum facilis, dic, nona sororum,
Gryneum incoluit Castaliumque nemus,
Arida Permessi satiatus guttura rore
Atque satur divum nectare et ambrosia?
5Qui vestros campos et amoena vireta pererrat
Rurave qui nitidi florea solis adit,
Obstrepit horrisono qui Martis proelia cantu,
Pectora qui regum miraque castra ducum
Quique elegos miseros ludit grandesque cothurnos
10Et tenues soccos materiamque levem,
Cuius erunt veluti Ciceronis scripta soluto
Eloquio vel opus, Quintiliane, tuum.
Hisoriam dicas Livi monumenta diserti
Claraque nec ullo scripta relata pede.
15O magis atque magis, quicumque est iste beatus,
Dignus et Euboicos vivere in orbe dies!
Dic, rogo, doctarum facilis, dic, nona sororum,
Grata mihi tanti nomina clausa viri,
Carmen ut hoc illum, spirantes dum reget artus
20Spiritus, aeternas tollat ad usque faces".
Olli Pierii facilis sic infima coetus:
"Hic te vir celeber nunc, Perusine, cupit."


13. libellus ad vatem

"Indue me, vates, Libyci non magne leonis
Seu me frendentis tegmina pellis apri:
Nanque tuos monitus, rigidos Portensis et ungues
Iudicis et timeo tela parata neci.
5Quisquis ibi Phoebum sequitur Phoebique sorores,
Nititur et sacri scandere tecta iugi,
Haurit et Aonio vitreos e fonte liquores,
Doctus Apollineis hic canit arma modis.
Verum non omnes divina poemata curant,
10Serta nec aeternis laurea temporibus.
Res hic coelestis meditatur, ut omnia divum
Alter iura fovet, lucida et astra poli.
Ergo iure queror, patulis nanque auribus hauris
Quae colat has Phoebo turba dicata domos.
15Denique villosi fultus si pelle leonis
Aut si spumosi tegmine tectus apri,
Non hominis rabiem timeam, non tela cruore
Tincta Lycambeo, iudicis ora trucis.
At nunc quid faciam?" "Ronchos, age, fraude solutos,
20Falle: dolus Phrygias vertit Ulixis opes."

14. ad magnificum dominum Ioannem Portensem | equitem splendidissimum

Me perspecta satis fidae tibi pondera mentis
Cogunt tam celebris limina adire domus,
Divitiis animi dono cultissime divum,
Ioannes, foelix vivere digne diu.
5Quem fero nunc igitur mecum salvere libellus
Et vos et Phoebo haec tecta dicata iubet.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: