Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. AD VIRUM ILLUSTREM SIGISMUNDUM GONZAGAM | PROTONOTARIUM ET MARCHIONEM

Praesidium Sigismunde meum, pater ingeniorum,
Stirps Gonzaga, sacro caput insignita galero,
Audi age, scisne deos, quanam ratione vetustas
Illa volubilium saeclorum abscondita in umbra
5Fecerit? Et certis homines ascripserit aestus?
Egregium qui vita aliqua mortalis ad usum
Protulit, atque rudi quicquam dedit utile mundo
Terrigena dixere Deum, sic factus Apollo
De superis unus medicam quia repperit artem,
10Atque lyram. Cererem leges et adorea farra.
Vina corymbi ferum referunt in numina patrem.
Publica libertas et debellata tyrannis
Undique Saturnum, colus et sua tela Minervam,
Et quicquid topiatur acu. Facundia et aestus
15Mercurium Iovis Alcides fortissima proles
Abstulit e terris dira atque immania monstra.
Ergo aliis meritum bene de mortalibus esse,
Hoc est esse Deum, veteri si credimus aevo.
Id quoque non multum nostris discordat ab annis.
20Nam Deus ille manu magnum qui sustinet orbem,
Se prima pietate docet: mortale secunda
Amplecti debere genus, sic sydera posse
Expectare homines et Olympi ascendere in arcem.
Legimus hac motum causa cecinisse Maronem:
25Nanque erit ille mihi semper Deus, illius aram
Saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus.
Tanta erat ad grates antiquae aetatis agendas
Strenuitas, votis homines ut in astra referrent,
Optarentque deos atque annua sacra litarent.
30Id recolens Sismunde tuis digna referre
Dona queam meritis, qui me iam tempore longo
Fabre laborantem stygioque ardore perustum
Devotumque neci rursum vitalibus auris
Reddis, et extincto renovans praecordia morbo,
35Nescio, et ambiguis titubat sententia curis.
Non sunt regna mihi, non est opulentia rerum,
Non etiam poma Alcinoi, non tanta suppellex,
Quanta fuit Codro. Sunt spiritualia quaedam
Praedia, sunt fateor (sic appellare vetustas)
40Instituit vatum subitaria carmina) sylvae
In campis, ubi produxit pede Pegasus undam.
Has tibi, quo possis rapido divertere ab aestu
Curarum, et regni magnis anfractibus olim
Solus et herbosa paulum requiescere in umbra,
45Tradimus, exigui cape dona infirma poetae.
Germanus qui bella gerit, Mavortia bella
Accipiat, sudetque furens in pulvere et armis.
Sors tua pacis opus, thorax tuus, ensis, et hasta
Relligio et pietas, et regit omnia, virtus.
50Ad laudem non una via est. Laudata Quirini
Martia facta, Numae tranquilla silentia et antra,
Non laudata minus tacitisque oracula in umbris
Aegeriae, et gregibus nullis adeundus equorum
Saltus Aricini nemoris, speculumque Diana.
55Saepe ergo in sylvas et in ocia sancta receptus
Effuge curarum fluctus, et concipe tota
Mente Deum, pacato animo complectere Olympum,
Contemplare polos, et duc in sydera sensus,
Nec semper te terra premat, quo scandere mentem
60Exutam membris olim mortalibus optas,
Affectu memori anteveni, coelumque require
In sylvis Sismunde meus, non Pana Lupercum,
Non Satyros, Veneremve leges, non Menades ullas.
Non Thyasos, hic nullus amans sua somnia luget,
65Nulla canit Siren. Circe mala pocula nulla
Porrigit, est omnis (libuit quocunque vagari)
Tuta via, et passim virtus, et honesta voluptas.
Haec tibi Socraticos ostendet pagina mores.
Haec Curios, Fabiosque dabit, sentire loquentes
70De pietate Numas poteris, de Marte Philippos,
De Musis aut Hesiodos, aut ore MArones
Altiloquo, de mundi annis origine Mosem
Atque graves legum de maiestate Lycurgos.
His animum dictis sursum attollentibus ire
75Ad decus immortale potes, transcendere patres,
Et tecum ad superos animando excire nepotes.
Ergo alacri Sylvarum animo cape dona mearum,
Et cole nostrates geniosa per ocia lucos.


2. AD IACOBUM CLAVARIUM URBINATEM

Assidue dici nostris Iacobe Camoenis
Poscis honoratam Monpheltria semina prolem
Id quanquam nobis etiam suaderet Apollo
Et Phoebaea cohors custos Heliconidis undae,
5Me tamen ingenti rapit in diversa tumultu,
Maius, et aethereo studium magis utile coelo:
Nam mihi divinis pectora rebus
Erudienda dedit Superum pater, omnia in isto
Tempora praetereunt ludo, licemque nefastam,
10Et fastos hoc Marte dies mea conterit aetas.
Ingenuam doceo sanctis assuescere pubem
Moribus, et sacras vestigia ferre per artes.
Nunc mihi per campos iter est, et lata Maronis
Aequora Minci genae, via nunc sublimis in altam
15Ducit anhelantem Sophia Paradysios arcem,
Et modo me Stagyrae sua per dumeta suumque
Non facile accessu limen subvectat alumnus.
Cecropii interdum dulces invisere chartas,
Et libare senis studium delectat et artem,
20Sanctaque nobiscum longos Academia soles
Claudit, et eloquiis damus Arpinatibus aurem.
Quid faciam? Nec enim labor est mortalibus alter
Nobilior, nec cura viro iucundior ulla.
Hanc mihi militiam Deus, et lucentia mundi
25Sydera dant, superum Domino paremus et astris.
Quare age presenti si non tibi munere factum
Est satis, urgentes animi causabere curas.
Et veniam concede, labor vult ocia tantus.
Moeoniis opus est fidibus, totoque Sophocle,
30Nam tuus est omni dicendus Apolline princeps.
Differimus tua vota, tamen non irrita fient.
Interea infirmas ad tanta negocia vires
Instaurare datur, venient sua tempora a regi
Danda tuo, cui te tantum debere fateris,
35Cuius et aeterna vestris imagine pectus.


3. AD FEDERICUM URBINATIUM DUCEM, | CUM FILIAM NUPTUI TRADERET

Inclyte Dux, qui regna tenes in montibus umbris
Qua vetus Urbinum domibus iuga vestit apricis,
Qua dedit antiquae nomen Sempronius urbi:
Sunt quibus accensi rutilantia sydera Martis
5Audes animos bellique avidissima corda
Indiderint. Hi semper equos meditantur et ama
Bellica et ignaviae damnant longa ocia pacis.
Talis erat Telamone satus temerarius Aiax.
Talis Agenoridae Cadmi famosa propago
10Mutua damnatum vertens in vulnera ferrum.
Centauri, Lapithaeque truces, saevique Gigantes,
Qui coelum aggressi manibus violare cruentis
Tentavere suo divos expellere e regno.
Talis extremis mundi Sertorius oris
15Arma movens, talis Romanae conditor urbis
Romulus, impatiens oci, Mariusque Iughurtae
Victor, et Aemathiam tollens ad sydera gentem
Magnus Alexander Mauro metuendus et Indo.
Talis et aeternas iras qui parvus et arma
20In genus Ausonium patri iuravit ad aras
Annibal, et Syllae impietas et Caesaris atrox.
Sunt qui pace magis gaudent, et bella perosi
Extollunt superum cultum, pronique per aras
Divorum reverenter eunt, vel honesta Minerva
25Ocia sectati sub opaca silentia ruris
Diffugiunt, tacitique laris sub fornice pallent.
Sic Numa qui pati studium revocavit, et arma
Reppulit, atque Solon, Lacedaemoniusque Lycurgus
Vixit, et imbelli Salomon qui regna quiete
30Auxit, et aethereo posuit nova templa tonanti.
Sunt quibus ingenium magis est commune paratum
Tam pacem quam bella sequi, sudare sub armis,
Et patriam curare domi, sic floruit Ancus,
Cunctatorque senex Fabius, sic Magnus, et ambo
35Scipiadae, rigidusque CAto, Lucullus, et alto
Rex animo, qui post caulas et ovilia tandem
Regna subintravit sceptro Iudaea secundo.
Sic Cicero, sic Aemathiae cui gloria victae
Paulus, et Augustus terrae dominator et undae.
40Unus honor tantum primis et gloria simplex
Debita qui pacem solum coluere arma.
Sed quibus est utrumque decus, cinxere coronis
Tempora (tam foelix fuit bis fortuna) duabus.
Primatumque tenent. Humanae altissimus iste
45Laudis apex, gens haec superis est proxima divis.
Hi sunt qui Heroes et Semidei appellantur.
Haec tua sors montis proles generosa Feretri.
Quod si forte suas innata modestia laudes
Horret, et ipse tuum non fers patienter honorem,
50Da veniam me fama movet, non Umbris tantum
Te miratur, habes ultra maris aequora a laudem.
Iam passim vulgata cano, quae Rhenus et Ister,
Quae longinquus Arar, quae fons audivit Iberi.
Ipsa canit... te virtus, tot bella gerentem
55Quis nescire potest? Altis suspensa trophaeis
Ipsa sonant nobis tua facta silentibus arma.
Tu pacem, tu bella regiae, te iudice Mavors
Surgit, et ingenti furor excitat arma tumultu
Imperio Bellona tuo temperat iras
60Aegidae deposita, sumpta modo fulminat hasta.
Arbitrio pax alma tuo sua vela gubernans
Te suadente venit, te dissuadente recedit,
Et modo luctu implens, cum vis, modo moenia risu.
Armatum saevoque diu te Marte furentem
65Flaminei sensere Duces, et Tusca iuventus,
Cum Rubicon tua signa pavens vada concita voluit
In mare, et Adriaco trepidum caput abdidit alveo.
Et quando Herculeos ausus tentare labores
Oppida coepisti sublimibus ardua saxis
70Littus ad Hetruscum, tunc te miratus euntem
Montanum per iter pelago allucentibus armis
Ad tua Tyrrhenus respondit classica Triton.
Te quoque pacatum, populisque humana ferentem
Iura Camoenarum magno chorus agmine cingit,
75Et tua tecta pii tanquam veneranda poetae
Templa petunt, subeuntque lares quasi limina Phoebo
Sacra tuos, tanquam delubra horrenda Minervae.
In quibus et morum probitas et nescia falsi
Relligio pietasque habitant, ubi totus Olympi
80Cursus, et astrorum leges, elementaque mundi
Naturaeque arcana patent, ubi cernitur omnis
Quid divina velit, quid sentiat Ethica virtus.
Nil tibi cum levibus Thyasis, tu Menades horres,
Tu Veneres, tu Ambubaias, Balatronibus aurem
85Conspectumque negas. Tecum versatur Achilles,
Nestor, Alexander, sermo tuus, arma tuorum
Cultus, et astrorum motus, et mascula virtus.
O fortunatas gentes, o dulcia saecla
Quae sancti Ducis ora vident, quae tutae sub umbra
90Tanti regis agunt sine sollicitudine vitam.
Umbria numinibus (si vera fama) fuisti
Semper grata, vetus cum terrae incumberet omni
Illuvies illa undantis famosa profundi,
Sola immunis eras et ab aequore tuta colebas
95Montanos apices, et libera fluctibus antra.
Id munus solenne Dei, sed principis huius
Praesidium sub quo tibi sunt Saturnia saecla
Non minus. O utinam similis fortuna per omnem
Pullulet Italiam, nec nos Lycaonia semper
100Tempora conculcent, aetas semel aurea nobis
Omnibus et tali requies sub principe surgat.
Tu vero quem totus ager montanus adorat,
Cui pater inclinet caput Apoeninus apricum,
His brevibus claudi non indignabere regnis.
105Aequa tuis tibi si meritis data regna fuissent:
Pigra gelu tibi serviret Moeotis, et Athlas,
Nilus, et Eoi Gangetica littoris ora.
Sed Deus angusto terrae tua limite clusit
Imperia, ut curis tua corda minoribus angat
110Hic labor, ut coeli spaciis maioribus olim
Cum tibi fatales Lachesis concluserit annos,
Praesideas, regnoque illic meliore fruaris,
Regna ubi sollicitent nullis tua pectora curis.
Interea claris rebus tua floreat aetas,
115Et reliquum coeli meritis eme, respicit actus
Iuppiter humanos. Alto tuus aethere sudor
Scribitur, et patriae vigilans tua cura saluti.
Sed ne festa meae tardent Hymenea Camoenae,
Flectat iter, veniatque volans ad littora cymba.
120Ite maritales thalamos, Iunone secunda,
Ite avibus celebrate bonis, concordia iungat
Una duos animos, sicut duo corpora Iuno.
Sed tamen et sanctum memores estote pudorem
Non abigi taedis. Scelus est sine lege voluptas.
125Et sancta est cum lege Venus, si sancta futura est
Posteritas, sanctos primum decet esse parentes.
Qui viret in soliis venit ab radicibus humor,
Et patrum in natos abeunt cum semine mores.


4. DE LEGATIONE REGIS HISPANIAE AD INNOCENTUM VIII. | DE ADVENTU INACHI MENDOCIAE COMITIS TENDILIAE | REGII ORATORIS.

Dum suspensa diu gentem miratur Iberam
Tot Reges, quot Roma viros sibi cernere visa est.
Vidit enim patria tinctas ferrugine vestes,
Et Tyriis infecta velamina circum
5Sublimes rutilare humeros fundere flammas.
Vidit ab hirsuto pendere monilia collo
Aurea, et alterno blandiri ad pectora plausu.
Vidit et accensos radiis ardentibus aurum.
Vincere et inter se flammis certare lapillos,
10Quos misit longinquus Arabs: Erithraeaque tellus.
Quos Ganges, quos Indus alit, quos Persia dives
Colligit undosi per torrida littora ponti.
Vidit et assiduo Martis durata labore
Brachia et assuetas frondes sudare sub armis.
15Talis miles, quo Pella potentior orbe
Reddita ab argenti scutis cognomina ducens.
Vel quo bellipotens Aethnai fulminis instar
Saeviit Assyrium toties Machabaeus hostem
Aurea regali mirata est stragula luxu
20Non solum praeberet thoris, sed vilibus usum
Officiis, sternique solo, et vestigia ferre.
Regis honor contemptus opum, praestantia tanti
Principis imperii, fines qui mittit ab ipsis
Gadibus ad fluctus Pelopis, quos nominat Io
25Inachis, hoc cultu non est aequata superbo
Maiestate minor tam largi opulentia luxus.
Ipse etiam patriis veniens orator ab oris
Debuit hoc fastu magnae innotescere Romae
Inachus, Argivum nomen, quia gloria belli
30Tanta viro, quanta Argivis Lacedaemone natis.
Ipsa quoque imperium quondam telluris et undae
Roma Dei modo nacta vices hoc divite cultu,
Debuit hoc, splendore peti. Cognoscere visa est
In sermone suos cives, qui dicere leges,
35Qui regere imperio populos et regna solebant.
Mansit enim penes Hesperios vetus illa Quiritum
Lingua, sonant priscos patres ea verba Latinis
Aemula, quae gentem docuit Romanus Iberam.
Ipsa licet cute iam crispa, iam cana senecta
40Langueat, antiquos gaudens reminiscitur annos.
Sicut in adventu natae longaeva tremensque
Mater ovat, vultuque labans applaudere anili
Nititur, affectuque vigens se vincit amico,
Ipsa salutantum gentis de more Latinae
45Agmina praemisit sacris solemnia pompis,
Magnanimosque amplexa viros in amica recepit
Moenia. Concursu ruit ad spectacula magno
Urbs omnis, cum plebe patres, cum pube senectus.
Et sexus utriusque choros promiscua fama
50Mota peregrina tegit omnia compita gentis.
Sicut ubi Aesonides prima cum nave subivit
Littora Colchorum, confluxit ad aequora totus
Phasis, et advectam stupuit per caerulea puppem.
Tunc alacres Medaea choros et ovantia duxit
55Agmina solemnem Graiis latura triumphum.
Dumque ita Romuleam fausto subit Inachus urbem
Sydere, dum totis agitantur gaudia tectis,
Vidimus illius sacris insigna circum
Clausa notis, et verba quibus primordia sumpsit
60Nostra salus, cum facta parens sine semine virgo est.
Tunc ego scire pii causas epigrammatis ardens
Consului Paulum genus Tarconte trahentem
Thraiciis clarum fidibus, plectroque potentem
Moeonio, multa praestantem laude poetam.
65Hic mihi rem gestam paucis absoluit, et istam
Rettulit Hispanias famam velitare per urbes.
Barbarus Almansor veniens a sanguine crudo
Gentis Isaciparae quae usurpat nomina Sarrae,
Viribus exultans, et forti robore plusquam
70Numinibus fidens longis ea verba papyris
Scripserat, et caudae demens aptarat equinae.
Multa ferax iaculans in Iberam iurgia gentem
Ibat, et Allophylo similis quem verbere funda
Deiecit pecudum custos in bella vocabat
75Hispanias acies, multis cum millibus unus
Congressurus erat: certe hic ingentia cernas
Corpora, et ardentes oculos, barbamque comentem
Supra hominem, Siculisque parum Ciclopibus impar.
Barbarus ex acie sumpta temerarius hasta,
80Fraxinus hasta fuit de rasis aspera ramis,
Multa minans cristis et equo sublimis in alto
Venerat, in pugnamque aliquem poscebat Iberum.
Dum spectant utrinque acies ex agmine Ibero
Prodiit auratis iuvenis formosus in armis
85Mendocia de gente satus, tuus Inache certe
Aut avus aut aliquis clara de stirpe tuorum,
Comminus ense potens, et longis eminus armis
Non minor Aeacida, campoque animosus aperto
Constitit, et dictis tremefecit hostem.
90"Tanta quid increpitas? Quo te temeraria traxit
Impietas, ut magnam ausis contemnere matrem
Atque in matre Deum? Dictis Agarene superbis
Nil opus est nec enim tua te iactantia tanto
Fastu inflata iuvat, gladio experiemur et hasta
95An gravis haec Mariae superos iniuria tangat.
Iam dudum Pluto istam animam, tua viscera dudum
Expectant lanianda ferae. Non fidimus hastae,
Divorum speramus opem, tua debita cerno
Funera: nam iusti comes est victoria belli.
100Sicut in aequoreum direxit tela draconem
Virginis expositae sortem miseratus acerbam,
Ora, nec expavit molemve Georgius illam
Grandibus horrentem squammis ac tergore duro,
Sic ego te defensa hodie pro virgine victum
105Sanguinea tellure traham, caput ense revulsum
A cervice hastae infigam, nostrumque per omnes
Circumlatum acies Mariana ad limina sistam."
Sic ait, et magna Christo ter voce vocato
Urget equum, pressisque petit calcaribus hostem.
110Concurrunt similes tauris in bella duobus
Cornibus adversis, et toto pondere frontis,
Cum spectant utrinque greges, cum territa magno
Pascua mugitu nimbo involvuntur arenae.
Arma sonant, tremit omne solum, volat hasta per auram.
115Ecce ruens Agarenus equo (traiecerat armos
Vulnus et ingenti thoraca resolverat ictu)
Volvitur in praeceps, concussa cadavere tanto
Terra gemit, velut intonso cum vertice campum
Verberat armatis quercus percussa lacertis.
120It coelo clamor. Spoliis tum victor opimis
Clarus, et occisi trunco prius ore Gigantis
Excipitur clangore tubae plausuque suorum
Regia concursu subiit tentoria magno.
"Cedite Torquati, quibus haec cognomina torquis,
125Cedite Corvini, quibus haec cognomina corvus
Tradidit, haec vestras superant praeconia laudes.
Sic tua gens votis ad templa solutis
Inache, ne tanti pereant monumenta triumphi,
Virgineae sacrata vocabula sanxit
130Ad sua perpetuo coniungi insignia ritu.
Cerne decus quantum superat tibi, gloria quanta
De virtute patrum fluit in genus omne nepotum,
Inache sic superi faciant, de stirpe tuorum,
Quo tibi laus alio sit consummata triumpho
135Dux aliquis, vel tu ipse magis cui bellica virtus
Iam longo firmata usu, levet arma potenti
In Syriam, Libyamque manu, gentemque nefandam
Vel penitus tollat, Scythicae vel ad ultima terrae
Littora detrudat, Boreas ubi frigidus omni
140Fruge solum spolians duro tegit aequora tergo.
Vive, nec ante precor Parcae tibi stamina rumpant,
(Det Deus haec saltem nostris bona fata diebus)
Quam videas Maurorum urbes et magnae superbae
Moenia Granatae veri iuga ferre Tonantis,
145Et parere Deo, qui magna incoepta secundet
Regis, et arma regat felici Bethyca Marte."


5. AD INNOCENTIUM OCTAVUM PONTIFICEM MAXIMUM, | ET CONVIVAS PRO DIE NATALI LAURENTII ARCHIEPISCOPI | BENEVENTANI CARMEN

Summe pater curis et sollicitudine nunquam
Liber, et immensi moles cui credita mundi,
Vos quoque convivae, quorum si dicere laudes
Aggrediar, longo raucescant guttura cantu,
5Splendida regali vobis convivia luxu
Haec Beneventanae pastor Laurentius orae
Reddit, et huic tanto longe meliora fatetur
Se debere choro, solvet quoque forsitan olim
Si sperata dabit cursus fortuna secundos.
10Sed tamen augusto fuerant haec debita mensi
Festa sub ardenti cum Sol premit arva leone,
Luce sacra, cum risit inops Laurentius iram
Caesaris, et victis migravit in aethera flammis.
Illa dies natale dedit, Lucina parenti
15Affuit enixae pulchroque puerpera partu
Laeta puerperii cruciatum in gaudia solvit.
Mox nova progenies foelicibus aedita fatis
Dicitur attollens caput arrisisse parenti.
Quod foelix faustumque putant, bonus exitus omen
20Laudat, et eventu melior fortuna sequenti.
Illa igitur celebranda dies, et habenda quotannis
Laetior, et fastis est annumeranda diebus.
Idque memor facturus erat, nova seria dulces
Exclusere iocos, et in hoc convivia tempus
25Sunt translata, illam rapuere negocia lucem:
Nanque aberat missus Roma legatus ab orbe,
Atque graves Umbrorum iras, subitosque tumultus
Lenibat gravibus dictis, pacemque docebat,
Postquam strenuitas vigilans et provida virtus
30Huic satis officio fecit, cum laude revertens
Eximia, statuit celebres apponere mensas,
Natalisque diem ritu celebrare parentum,
Sic etiam summus qui prospicit omnia pastor
Instaurare volens festas post seria mentes
35Observare suos morem hunc indulsit avitum.
Et gaudere die, qua quisque sub aethera primum
Transiit, et vesci coepit vitalibus auris.
Et quanquam Gethicis contraria gentibus olim
Consuetudo esset, lachrymis quae tristibus ortum
40Natorum, et laeto celebrabant funera cantu,
Nostra tamen longe melior sententia, mortem
Quae pulchrum dissoluit opus, quae nititur omne,
Quod natura parit, paucis abolere diebus,
Et nihil esse diu patitur, quae pingitur ore
45Terrifico, lugubri animo meminisse necesse est.
Principium vero vitae qui dicitur ortus
Quo genus omne nova reparatur origine, secum
Gaudia mille vehit. Cum mens divinas recentem
Cuderet, et coelo stellas affigeret, orbem,
50Mirabantur opus superi, nova machina mundi
Visa voluptatum pelagus, quod pectora divum
Corripuit subita sensus dulcedine complens.
Iure igitur natale iocos et gaudia poscit
Natura suadente dies, qua venit ad ortum
55Progenies, primae capiens exordia vitae.
Ob causam tamen haud aliam vetus ille reversus
Mos, nisi quo fessas hominum post seria mentes
Sit fas instaurare iocis, et idonea rursum
Reddere corda virum rebus tali arte gerendis.
60Nam labor assiduus mentes ut corpora frangit,
Attonitosque facit sensus, et inertia membra,
Ingenium nimios roburque retunditur usu.
Et caput obscura captum vertigine clavum
Perdit, et incerto navis secat aequora cursu.
65Omnia quae duro sunt debilitata labore
Restituit secura quies, medicamina fessis
Ocia sunt, lassas instaurant ocia vires,
Quas labor enervat, quas longa negocia frangunt:
Ergo laborantes opus intermittere coeptum
70Et cessare iubet veterum prudentia patrum.
Scipio littoreas, et Laelius anxius oras
Et Caietani tractum maris urbe relicta
Saepe peragrabant, et circum littora conchas
Fluctibus eiectas manibus legisse feruntur.
75Maximus interpres legum lusisse lapillis
Scaevola narratur curasque fugasse fritillo.
Socraticos etiam ludos pueriliaque acta
Legimus atque semen studiis iuvenilibus usum.
Ergo voluptatem coenae genialis honestam,
80Summe Pater, laeti una celebrare sodales.


6. AD IOANNEM PETRUM ARIVABENUM | EPISCOPUM URBINATENSEM

Petre Heliconiadum studiis decorate sororum
Cui dedit insignem docta Minerva locum,
Ista racemiferis nostri de vitibus horti
Accipe Dircaei dulcia dona Dei.
5Hanc tibi praecoxit flaventem Iulius uvam
Sole Morlocheas ingrediente faces.
Scilicet ut nimium rapido dum fluminat aestu
Frigida morbosam temperet uva canem.
Nam cavis ad plantas residens Orionis ardet,
10Atque pravi nostras verberat igne domos.
Frigore nunc opus est, opus ut fuit ignibus ante,
Cum Boreas tanto stringeret arva gelu.
Sic natura parens tempus munivit utrunque,
Caumata frigoribus temperat, igne gelu.
15Ianus habet sylvas, et aprici vina phalerni,
Creticaque idaeis trans mare vecta cadis.
His se armare potest, gelidamque retundere brumam,
Et Melotaeis terga fovere togis.
Aestus habet gelidos latices, et caerea pruna,
20Pomaque cognomen quae cerasuntis habent.
Iulius ardorem primis necat aestifer uvis,
Hacque salutari fruge ministrat opem.
Nec tibi grata minus fuerint mea munera, si quid
Et si quid versus rusticitatis habent.
25Rustica civili melior vindemia, ruri est
Ille sacer vatum qui rigat ora liquor.
Hec fateor Lesbi non sunt in collibus orta,
Nec de Cretaeis munera lecta iugis.
Non ea palmitibus coeli clementia nostris,
30Non est Flaminio gratia tanta solo.
Sive quod a Phoebo magis alongamur et austro,
Et polus algenti nos aquilone premit.
Sive quod est illic aliis rationibus aether
Mitior est illis gloria tanta locis.
35Forte quod ex illis transivit in aethera campis
Quae micat ex flammis facta corona novem,
Prospiciens oculis illas melioribus uvas
Vitifer infundit vina superba Deus.
Adde quod in Delo Bacchi germanus Apollo
40Nascitur, arbitrio qui regit arva suo.
Iuppiter Idaeus alitus rura illa sub antris
Dicitur Oleniae lacte rigasse ferae.
Gnosiacis ideo vis est en tanta racemis
Inclyta tam dulci fertilitate Cydon.
45Haec igitur tibi dona damus, meliora daturi,
Uberius ferret si meliora solum.
Musa tibi vetuit sine carmine munere mitti,
Quando magis quovis munere carmen amas.
Carmen amat quisquis tenero bene doctus ab aevo
50Aoniam studiis dulcibus hausit aquam.


7. AD LODOVICUM GONZAGAM FEDIS APOSTOLICAE | PROTONOTARIUM CARMEN EX TEMPORE

Saepius ad sacrum cupiens Helicona reverti,
Munus ut excellens et tanto principe dignum
Castalio de fonte darem, mea carbasa ventis
Explicui, et scalmos accincto remige pressi.
5Verum me variis animi languoribus aegrum
In diversa ferunt a Phocide littora fluctus.
Pellor ab Europa, lego puppe Propontida versa,
Et feror in Phrygiam, Tenedi iam littora cerno.
Iam patet Antandrus, iam culmina cernimus Idae.
10Aonides sylvae nobis et sancta negantur
Flumina, Dircaei taciturna silentia saltus
Occlusere novem, prohibentque accedere Nymphae.
Immisere rati zephiros, prohibemur arenis
Aulidis, adversis rado maris aequora fatis.
15Quod si vela sinat vento Deus ire secundo,
Pacificasque intrare domos, et corde timores
Pellere sollicitos, tantoque exire tumultu,
Curreret extemplo velis mea cymba levatis
Per laudes Lodovice tuas, per clara tuorum
20Facta per illustres attavos, regnataque genti
Aura tuae, canerem pugnas et martia facta,
Et graviter sancteque domi consulta forisque.
Quanta sit in superos pietas et quanta parentum
Relligio, quantum patriae studuere quieti.
25Cederet his agris quicquid mare fluctibus ambit.
Egregii quicquid Titan videt aethere ab alto.
Mollia longinqui iactent sua vellera Seres.
Hesperidum sua poma nemus, sua thura Sabaei.
Aethiopes nigri sua cinnama. Persidis ora
30Divitibus gemmis fulvoque superbiat auro,
Proventu maiore tuos pubescere campos
Dicere, et has illis praeponere frugibus ausim.
Cederet his agris Trinacria, cederet ortus
Alcinoi, et Veneris tellus pulcherrima Cypros.
35Cederet his agris Crete, Pelopisque Laceni
Insula, sit licet haec Sparta veterique Corintho,
Illa Iovis cunis, atque urbibus inclyta centum.
Cederet omnis ager, nec sese MAntua tantum
Virgilio, et ducibus Lydis, et sanguine magni
40Tiresia claram agnosset, magis inclyta quando
Gonzagae splendore domus evasit, et altis
Ingeniis animisque virum, qui bella per omnem
Saepius Italiam parto clausere triumpho.
Haec est ista domus, de qua, si temporis acti
45Legeris annales, multos exisse Camyllos,
Scipiadas multos, Marios mirabere multos.
Nec reticenda forent Nurvum super aethera nota
Nomina, et integritas translata in sydera matrum.
Moeoniis haec sunt nervis, et Apolline toto
50Digna, nec exili dicenda ex tempore cantu.
Nunc alio me cura trahit, peregrina vocamur
Per longas in regna vias, per inhospita saxa.
Nec sinor in patriis requiem decerpere campis.
Omnia tum melius referam, cum purpura frontem
55Velabit Romana tuam, cum patribus alto
Adiungeret throno, quibus est aeterna potestas.
Carmina nostra dies illos, et laeta morantur
Tempora, tum sacros poteris recludere fontes,
Et vati aspirare tuo, votisque tuorum.


8. BAPTISTAE MANTUANI CARMELITAE THEOLOGI, | SAPPHICUM CARMEN: AD MAGNIFICUM COMITEM | FREGOSINUM CAMPEFREGOSUM

Dulce Musarum decus, et voluptas,
Patriae splendor ligurumque princeps,
Quem fovet dulci gremio receptum
Hospitia Manto,
5Impio postquam Genuae tumultu
Missus ex alto Phlegethontis amne
Iura subvertit placidamque pacem
Nuntius orci,
Te decet magnos animi dolores
10Atque Neptuni salientis aestum
Ferre, et accenso Iove fulgurantem
Fortiter iram.
Rebus adversis agitata virtus
Crescit, et robus cruciata longo
15Sumit attritu, meliusque terso
Candicat ore.
Ocium clari fugiunt honores,
Nobiles ducit labor ad triumphos,
Sudor insignes iter ad coronas
20Monstrat apertum.
Unico vitrum superatur ictu,
Spernit incudes adamas, et omnem
Malleum, virtus animosa casum
Sustinet omnem.
25Debiles nautas humilemque cymbam
Aphricus pulsis violenter undis
Iactat, et fasto fragilem carinam
Vortice sorbet.
Fronte sublimi ratis alta proram
30Tollit, et Caurum Boreamque ridet
Atque prosternit valido sonantem
Pectore Pontum.
Blanda fortunae levitas, in altum
Voluit et facti cito poenitentem
35Dexteram versans male fida curvum
Deprimit orbem.
Forium gaudens hominum ruinis
Regna longinqui penetrare mundi
Cogit Heroas, patroque pulsos
40Iactat ab Orbe.
Egit Aeneam Pelago vagantem
Flante per nigros aquilone fluctus
Atque nimboso reboante coelo
Littus ad Aphrum.
45Pulsus antiquam Salamina Teucer
Liquit, Alciden odium novercae
Misit ad Gades, ubi cernit altam
Iulia Calpen.
Faucis angustae Mare vorticosum
50Exules quondam soror atque frater
Heu nimis tristi secuere cursu
Phyxus et Helle.
Velleris fulvi spolio superbus
Aequor Euxinum, gelidamque Tethym
55Thessala primus rate navigavit
Fortis Iason.
Magna non una regione virtus
Clauditur, toto spatiatur Orbe,
Sicut immensum radians Olympum
60Clarus Apollo.
Persidam sortem generosa virtus
Spernit, et plausum popularis aurae
Aestimans ludi puerilis instar
Libera regnat.
65Vate Dircaeo generata Manto
Unde gens urbis sata Mantuanae
Iuncta Tyrrheno Siculam charybdim
Vidit et Aethnam.
Vidit et ripam resonantis Arni,
70Qui per Hetruscos sinuosus agros
Serpit, et cultis inimica campis
Flumina voluit.
Inde per montis iuga saltuosi
Venit errantes ubi maior undas
75Mintius spargit, Bifidoque terram
Circuit Amne.
Tum solo nomen dedit occupato,
Atque Thebanos imitata muros
Cum sua celsam Genitrice proles
80Condidit arcem.
Nave Phoenice Tyria colonos
Regnaque fratris fugiens avari
Nobilem Dido patriam Colossi
Vidit undis.
85Vidit et Cyprum, Paphiamque gentem,
Transiit Syrtes, Lyboea lustrans
Aequora, et tandem Libycae subivit
Littora Byrsae.
Spernit imbellem populum libido
90Dira fortunae, tumidoque plebem
Corde fastidit, sua tela frontes
Mittit in altas.
Ergo Priscorum memorata Virtus
Excitet fortes animi lacertos,
95Et tuae fiant tib clara gentis
Stemmata calcar.
Nanque te magno Genitore Natum,
Atque virtutis gremio educatum
Ad decus summum vocat, et supremam
100Gloria laudem.
Ego visurum Pyliam senectam
Vive, nec tantum Genuae potentis,
Regna, sed pinguem teneas Hetrusci
Littoris oram.
105Aphricae latis dominare campis
Atque Sardoi spatiosa ponti
Doris, et bello superata Cirne
Porrigat arma.
Dum venit fati melioris aetas.
110Liberum curis animum solutis
Transfer ad Musas, viridique lauro
Tempora cinge.
Et per herbosos spatiare tractus,
Qua padus ripas onerosus altas
115Complet, et mites salicum per umbras
Serpit in Aequor.
Laeta regali Sabiola tecto
Villa foelici redimita cultu,
Te sua tutum statione longos
120Servet in annos.
Servet et prolem Deus, atque clarae
Coniugis sanctam caput, et nepotes,
Vosque coelestem ferat in senatum
Longa senectus.


9. IN NOVO MAGISTRATU LODOVICI SAMPETRI | EQUITIS AC LEGUM DOCTORIS ET PATRITII | BONONIENSIS CARMEN

Hactenus infesto gemuit sub sydere tellus,
Nec pecoris, nec cura boum, nec vomeris usus
Profuit, in steriles ierant sola pinguia glebas,
Nudaque ieiunis torpebant arva colonis.
5Nec procul avecta peregrino a littore merce
Quaerebat mercator opes, sine remigis usus
Ille per aequoreos moerebat navita fluctus.
Nulla erat ingenio reverentia, nulla Minervae
Praemia, nulla pii carpebant ocia vates.
10Motibus incoepit verti melioribus aether
Mitior, et cedunt inimica faventibus astra.
Prospera sunt urbi, sunt prospera sydera ruri.
Agricolisque suae prosunt et civibus artes.
Vertumnum Pomona vehit, bona numina regnant,
15Iam vice mutata gratos Cillenius ignes
Circuit, et niveo potitur Venus aurea tauro.
Hinc nova prorumpunt in laetos gaudia risus.
Hinc nova prosperitas viridi promittitur aevo,
Et Phoebo studiisque favor. Parnassia laurus
20Frondeat, Aoniae reparent sua barbita Nymphae.
Et concinnatis feriant carmina nervis.
Gratia purpurei redit et clementia veris.
Aestati miscetur hyems, cum frigore flamma
Bella gerit, pugnant siccis humentia, surgit
25Litibus ex istis ex hoc certamine tanto
Temperies vernae faciens exordia proli.
Et mundana novis favet indulgentia rebus.
Phoebus adest, phoeboque comes Lucina reverso
Littore ac Aethiopum pluvioque recessit ab austro,
30Sedulaque ad teneros vehit incunabula partus,
Hanc requiem terris Deus haec dedit ocia quondam,
Prima recens quando sumpsit primordia mundus.
Nec poterat frigus, nec iniquum ferre calorem.
Hospes erat phryxi Titan, soror hospita cancri.
35Iam tyrii bovis ora calent, hyadesque recedunt,
Et videt ardentem vesper se attollere Libram.
Foecundam ruit in Venerem genus omne animantum.
Et pecus in pratis lascivit, in aequore phoca.
Percutit ante diem coelo gavisa tepenti
40Insomnem philomena lyram, dum scandit ab ortu
Urna vomens undam, noctisque silentia rumpit,
Dum vaga Parrhasio volvuntur sydera plaustro.
Per iuga sylvestres nemorosaque compita Nympha
Exercere choros properant, levibusque choreis
45Ingeminant agiles saltus, et carmine laeto
Omne sonat nemus, alterno pede gramina signant.
Ridet ager, viret omne solum, per odora Napeae
Prata, et Hamadryades nemora inter frondea ludunt.
Laeta seges vincit sulcos, in vertice culmi
50Cortice sub molli tenues generantur aristae.
Triptolemi procedit opus, laetatur Osyris
Vomer, et exultant trito dentalia dorso.
Extendi maiora sinu monet horrea lato
Divitias avido tellus paritura colono.
55Floribus aspirant Zephyri, viridemque per herbam
Se insinuant, tepidoque movent nova gramina flatu.
Palmite de longo lachrymis stillantibus imber
Liquitur, et guttae vitreum glomerantur in orbem,
Clarior et solito longe clementior aer
60Talia praedicit nostris reditura diebus,
Qualia bonus atque ferax nova gaudia nuntiat annus.
Et natura novi laetatur consulis ortu,
Sub quo nullus erit sceleri locus, alta per omnem
Pax populum nova depulsis fert gaudia curis.
65Urbs ovat, exurgens dulci concordia vultu
Sancta virum placido coniungit pectora nexu.
Qualis Agaenorides Lycia Rhadamanthus in ora,
Qualis oliviferae fuit in regione Minervae
Aequa Solon qui iura tulit, Lacedaemone qualis
70Legum lator erat, virides qui praecipit annos
Ruri agere, ut bellum discat tolerare iuventus,
Et robur firmare operis, tibi Felsina talis
Sampetrus Lodovicus erit, qui praeditus omni
Dote animi patrum numerum sanctique senatus
75Intrat, et antiquo patris succedit honori.
Nanque pii quondam mors accelerate parentis
Dum puer esset adhuc tantisque laboribus impar
Causa magistratus fuit importuna relicti.
Ista potestatis moles altissima tanta
80Non nisi maturis concedi debuit annis,
Et bene de patria meritis, iam grandior aevo,
Iam rerum assiduo multatum exercitus usu,
Iam studiis legum insignis, iam clarus equestri
Militia, decus hoc post intervalla recepit
85Debita praecipiti nolens ascendere saltu.
Si curanda salus populi, si commoda debent
Publica servari, debet cordata senectus
Non ardens animis atque inconsulta iuventus
Talibus addici officiis, hoc munere fungi.
90Bella gerant iuvenes, urbana negocia patres.
Cum nautis longa remorum brachia mole
Fessa labant, et membra fluens rigat hispida sudor,
Si subito affuerit, lenique Favonius aura
Lapsus ab Oceano qua sydera sustinet Athlas
95Ingrueret puppi flatu qui vela secundo
Curvet, et attritis usu ferat ocia remis,
Consurget plebs omnis ovans, tractusque rudentum
Pandet, et erecto suspendet carbasa malo.
Atque operis palmam Zephyris dabit, aequora sulcans
100Ibit, et obiectos scindet ratis obvia fluctus.
Providus in summa temonem puppe magister
Solus agit, velique sinus accomodat auris.
Caetera praeteritos cantu solata labores
Turba refert Zephyris grates Paeanaque cantat,
105Te Neptune vocans, te Proteu, te Melicerta.
Quale feret nautis aurae favor iste levamen
Tale novus praestare parat Felsina consul,
Quae gemis ingenti gravium sub fasce laborum
Hactenus, antiquam in requiem, priscumque decorem
110Transferet, et viridi cinget tua tempora serto.
Ac iuvenile decus reddet tibi, sorde iacentem
Tollet, et expulsis iterum renovabere canis.
Quicquid ab amne mali Stygio fera misit Erinnys
Quicquid ab infesto cadit aethere, quicquid iniquae
115Cogitat humanas leges et numina contra.
Impia mens hominum patriae non aequa saluti,
Vertet in adversos hostes gentemque nefandam.
Tu Duce tuta pio, sub quo discriminis expers,
Iamdudum vitio contra nitente, ruinam
120Passa gravem Virtus sese usque ad sydera tollet.
Mirabar quidnam insolitis splendoribus aether,
Quid Phoebus tam claro oriens protenderet orbe,
Nam nondum illius rutilans aurora diei
Occiderat, quando per rosida gramina solus
125Errabam stellis iam decedentibus, Euro
Per virides ludente agros, roremque ferente,
Et vidi radios altis in turribus urbis,
Atque procul solem summis in collibus ortum
Ante diem coelo nigram depellere noctem
130Ipsa etiam nox illa suis effulserat astris
Clarior, ornatu cupiens ostendere toto
Laetitiam, maiori etiam Latonia vultu
Ivit, et in terras presso vicinior orbe
Signa dedit manifesta, et numina et astra
135Maxima Flamineae cecinerunt gaudia genti.
Felsinii proceres, claris gens inclyta rebus
Quos facit audentes, et idonea pectora Marti,
Atque animo fortes Nemeaei belva saltus,
Vos coeli gaudere monent, hortatur Olympus
140Luce sua maestos animis arcere dolores,
Et celebrare novi foelicem consulis ortum.
Iura fori, lites, clamosaque iurgia cessent.
Cesset opus, cessent operae, convivia mensae
Lauta ferant nitidae, nigris cum vestibus atrae
145Diffugiant curae, bona fert bonus omnia princeps
Sumite lutheolas vestes, splendete rubenti
Murice, caesaries mento cadat, ore nitenti
Templa viri turmatim adeant, pleno organa cantu
Inter sacra sonent bona, fert bonus omnia princeps.
150Ite nurus, ite infantes, simul ite puellae,
Communi lux ista bono sacrata relinquit
Triste nihil, luxit niveo signanda lapillo,
Et fastis addenda dies, celebranda quotannis
A populo et patribus solenni in saecla ritu.
155Virtuti modo nupsit honor, stat pronuba circum
Nobilitas, communis amor paranymphus et auspex
Picta tegant aulaea domos, subcingite postes
Frondibus, et muros hilares ornate ministri.
Huc hederae, laurique volent, date florea serta
160Qua patet in gressus, qua porticus atria duplex
Cingit fluat Assyrius, per compita passim
Spargite, perque vias cumulos flaventis arenae.
Circulus ante fores spoliis contextus et auro
Pendeat, in medio rutilantis lamina serrae
165Daedalei signum ingenii foelicibus ortum
Auspitiis, canis Europa custodia serram
Servet, et bis signis geminas superaddite claves,
Ista magistratus domus est et consule digna,
Quam nova non solum virtus sed avita superbis
170Laudibus illustrem facit, et monumenta supersunt,
Nobilitas ubi se nostro explicat aevo.
Adde clientelas et tecta, et praedia nullis
Parva inopum spoliis, neque turpibus aucta rapinis.
Discite, qui vultis decus hoc insigne senatus
175Vivere, primates decet observantia legum.
Nil domus haec praedae, nihil ausa tyrannidis unquam
Nec trans iura manus aut plebiscita tetendit.
Talis apud Priscos gens Aemyliana Quirites,
Portia talis erat, talis domus ista Minervae
180Et Martis studiosa, bonis caput artibus alte
Extulit, et patriam semper meditata salutem
Florida pace domi fuit, et foris inclytae bello.
Myrtilus ad Pelopis currus, et Achillis ad axes
Mittitur Automedon, gaudent iuga, lora tenentur
185Solerti correpta manu, quadriga magistri
Sentit onus, meliorque rotae regit orbita cursum.
Tiphys habet clavum, residens Palinurus in alta
Puppe regit, totas secura Bononia noctes
Iam dormire potes, bona fert bonus omnia consul.
190Ite sacerdotes, cumulate altaria donis,
Ferte preces, ne mors rapiat, ne livida laedat
Lingua virum, videat canos, seramque nepotum
Progeniem, videat cives pace quietos
Perpetua, Superi faveant, fataliaque astra.
195Et longaeva ferat vivacem gloria famam.


10. IN ANDREAM MANTINIAM PICTOREM

Sicut Agaenorei surgunt ubi cornua Tauri
Praecipit iam vere, solum pubescit, et arva
Luxuriant, ridentque novi per gramina flores:
Sic studiis haec nostra viget florentibus aetas,
5Ingeniisque bonas torpere vetantibus artes.
Sed tuus in primis ut pleno Cynthia cornu,
Andrea, splendescit honor. Tu caetera vincis
Sydera luce tua. Tantum illustrata labore
Et pictura tuo, quantum Romana poesis
10Vergilio, et Graiae Smyrnaeo carmine Musae
Dedala monstravit tibi se natura, modumque
Quo res ipsa facit. Tu viva coloribus ora
Fingis, et umbrati fallunt mortalia vultus
Lumina, posse loqui credas, animata putantur
15Membra, tepens sanguis venas et spiritus implet,
Nec tabulis haerere pedes, sed vera videntur
Figere, et alterno vestigia linquere gressu.
Frons, oculi, vivos edunt et brachia gestus.
Sic varios animi motus ostendit imago.
20Sic levis affectus manus est imitata latentes,
Et verum mentita decus, simulata verentur
Ora humana ferae, volucres ad inania tecta
Ut venere, nihil possint ubi sydere nactae
Praecipiti fraudem properant evadere lapsu.
25Pictus aper setis horrens et lumine torvo
Dentibus in falcem ductis armatus et ira,
Allatrare canes iuvenumque audacia corda
Aspectu frigere facit, fugere columba
Exanimes aquilam, pueri timuere colubrum.
30Ars tua tanta potes, tantas industria vires
Obtinet, ut vivis aequare carentia vita
Possit, et humanos etiam deludere sensus.
O vetus, o foelix laudati temporis aetas
Desine te iactare, suos extollere ludos
35Graecia iam cesset, certamina ponat Olympus.
Posteritas iam vincit avos, melioribus astris
Utimur, optati labuntur ab aethere fluxus.
Quid Gnidiae Veneris, quid te suspendit Apellis
Gratia? Protogenis tabulas et Zeusidis unas
40Parrhasii quid cernis aves? Quid signa Myronis
Lysippique vides? Quid te spirantia tardant
Marmora Prxitelis, statuaeque Euphranoris? Omne
Phidiacum superatur ebur, Polycletica virtus
Sordet, et Andrea perdit collata decorem
45Tu decus Italiae, nostri tu gloria sedi.
Tu patrui immortalis honos, concedere laudem
Patria post Livium debet tibi grata secundam.
Ingenio laetata tuo tibi semper apertas
Ostendit pictura fores, tibi porrigit omnes
50Divitias, penorisque sui penetralia pandit.
Ergo suum recte voluit et Mantua civem,
Largaque magnanimus statuit tibi praemia princeps.
Nec dolet Antenor te regna Bianoris olim
Praeposuisse suis, quando graviore senecta
55Mantua et antiquae praecellit origine gentis.
Artis apex ubi consistis vetat altius ire
Quid superest nisi picturis infundere vitam?
At Iovis hoc, hic siste gradum. Sed in ocia solui
Cum nequeat Virtus, manus exercenda, nec artem
60Iam, sed magno operum numero sine crescere laudem.
Tu potes aethereo deponere numina coelo,
Atque animas monstrare oculis, mirabile, nostris,
Quod natura nequit. Superos mortalibus ergo
Sensibus exponas, nobisque ostende Tonantem,
65Phidiacumque Iovem, confictaque numina vero
Vince Deo, quod si meritis tua praemia virtus
Non habet aequa, nihil pendas mortalia Virtus
Vera supergrediens sua praemia quaerit in astris.
Longa igitur triplices ducant tibi stamina Parcae:
70Nestoreosque dies et Mathusalemia secla
Aetherei donent animi, post funera coelum.


11. IN ROMAM BELLIS TUMULTUANTEM

Roma quid insanis toties? Qui sanguine gaudes?
Quid geris imbelli spicula tanta manu?
Quo vesana ruis? Studioque armaris inani
Iam senio lassas debilitante manus?
5Tota tremis, gelidi velant cava tempora cani,
Et cavat effoetam ruga inhonesta cutem.
Frons cadit in pectus, caligant lumina, vocem
Vix trahis, et balbo verba caduca sono.
Dentibus excussis malas ostendis inermes,
10Stillat ab immundis naribus Hippomanes.
Nec potes antiquos belli nescire tumultus,
Nec solitam rabiem longa senecta domat.
Ars tua finitimis indicere genibus arma,
Bellaque vocali sollicitare tuba.
15Si foris arma tacent, tu bella domestica tentas,
Nec feritas requiem ferre superba potest.
Tu similis tauro, ventos qui cornibus altis
Verberat, et rauca voce vomit tonitru.
Tu similis colubro, quoties gravis ira venenum
20Suscitat, et mota lumina bile rubent.
Aequiparas Libycum, furiis agitata, leonem,
Cum fera rugitu vox fremit aequoreo.
Nec magis amissis bacchatur foetibus ursa,
Aut lupus hesternam cum premit ora famem.
25Sic furis ut spumis ex ore cadentibus atrox
Fulmineo quotiens dente minatur aper.
Ira ardes, ceu cum fixam leo, saucius hastam
Rodit, et effusa caede cruentat humum.
Sic fremis ut frendens cum ferrea vincula mandit
30Cerberus, et Stygias murmure turbat aquas.
Tu fratres in bella vocas, in pignora patres,
Et scelus omne audes, et paris omne nephas.
Dic quotiens variis maculas dum caedibus enses
Albula purpureis tincta cucurrit aquis?
35Dic quotiens violas dominos telluris et undae?
Dic quotiens gladiis regia colla petis?
Mitius est Thracum genus et Cyclopea proles,
Et Nasamon Libyci qui tenet arva freti.
Mitior est Scythicis quae possidet ultima campis
40Littora concreto terra perusta gelu.
Mitius est quodcunque videt crudele per orbem
Phoebus et undoso Doris in Oceano.
Mitior est duri gens implacabilis Orci,
Quam niger obscuro Iuppiter igne domat.
45Nunc quoque civiles laevo gens omine pugnas,
Et strepitus tota Martius urbe sonat.
Per iuga Ianiculi, per colles aera Latinos
Concutit, et stricto fulminat ense furor.
Vociferant dirae, sparsi pro crinibus angues
50Inflant pestifero sibila colla sono.
Hinc litui clangunt, hinc tristi concita plausu
Tympana confusum vulgus ad arma vocant.
Hinc galeae rutilant, et ahenea pectora fulgent,
Et rigido durum cingitur ense latus.
55Hinc gerit hirsutis eques inspicata pharetris
Spicula crudeli proiicienda manu,
Hinnit equus, pictoque ferox sub tergore frontem
Elevat, et sonitu quadrupedante volat.
Mole sub armorum crepitans ferus armiger hostem
60Provocat, et longam sustinet aere sudem.
Sustinet aere sudem, pronoque in vulnera ferro
Sanguinem portat trans abiegna necem.
Hinc niger efflato resonans pilularius igne,
Et iacit ingenti plumbea saxa tono.
65Hinc pedes hastatis longo venit ordine dextris,
Tectaque ficulno laeva sub orbe latet.
Verrit humum gladius, lucent fulgente metallo
Pectora, sunt capiti concavus arma chalybs.
Hinc resonant magno clamore Erymanthida matrem
70Lucida inoccidui quae tenet astra poli.
Herculeas alii clamant pleno ore columnas,
Dividit, haec duplex tessera Romulidas.
Saxea sulfureis pila pulsa furoribus arces
Concutit, et celsus destruit igne domos.
75In tua converso grassaris viscera ferro,
Atque tuum proprio conficis ense caput.
Templa gemunt, arae lachrymant, suspiria Tybris
Ducit, et exhausto languidus amne dolet.
Fas et iura negas, homines et Numina fallis,
80Nec Iovis imperium, nec Phlegetonta times.
Singula texentem convitia deseret aetas,
Tantum ac tale tuae est improbitatis onus.
Romanis pater est Mavors, lupa Martia nutrix,
Haec hominum mores ingeniumque decent.
85Vivere qui sancte cupitis discedite, Romae
Omnia cum liceant, non licet esse bonum.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: