next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1
Sangri flos patriae, patriae non ultima cura,
Quem pater erudiit Phoebus, duxitque per umbras
Aonis, ac lauris per opaca virentibus antra:
Seu te forte malis nunc tempestatibus actum
5Publica cura premit patriae non digna ferentis;
Seu Camerota altis retinet convallibus, et te
Nunc litus, nunc sylva iuvat, seu montibus apros
Trudere, vel lino volucres, vel fallere pisces;
Eia age lingue aliis haec, dum canis omnia turbat
10Icarius, dum cuncta sitit, dum deperit herba:
Atque hoc, ut potui tibi condere, perlege carmen.
Quae fuerit Camerota olim, quid verterit artus
Virginis in scopulum canimus: tu plaude canenti,
Te dominum quando ipsa colit, te suspicit unum.
15Quis te, quisve tuos memorans ab origine casus
Nereidum Camerota olim pulcherrima, se se
Abstineat lacrymis? Lacrymis quis parcet amicis?
Tu decus ante omnes Tyrrheni litoris una,
Una amor, una ignis: te Rex saepe aequoris unam,
20Neglectis aliis, quin posthabita Amphitrite
Optavit; te saepe Tethys per caerula nantem
Obstupuit; per te (mirum) nova vulnera sensit
Tritonum, Phorcique manus; monstra hispida Phocae
Te saepe arserunt. Tu saepe at despicis omnes:
25Tantum mira novae pollebat gratia formae.
Iratos etiam pelagi componere fluctus
Voce potens, placido luctantia marmora cantu
Mulcebas, piscesque vagos, scopulosque trahebas
Undarum Rege invito quoquo ipsa volebas.
30Quinetiam cantu ducta imo e gurgite Cete
Exerere informes rictus, Nymphasque videbas
Undisonis exire antris, ac per freta pisces
Ludere, et in numerum Delphinas iungere flexus.
At quae summa imis permiscent, tristia laetis,
35Invidere tibi crudelia fata, perosa
Elatos animi fastus, mentemque superbam.
Nam cum forte olim longinqua per aequora vecta
Cognatae auspicio Veneris, monituque Deorum
Aeneadum Ausoniae subiisset litora classis,
40Cumque gubernator puppi Palinurus ab alta
Te nocte in media aspiceret (dabat ipsa per umbras
Luna diem tremulo vibrans vaga lumina ponto)
At dulci infelix audiret voce canentem,
Continuo exarsit, longum miratus eburni
45Corporis ipse opus egregium, Iove dignaque membra,
Miratus dulcesque modos, numerosque canoros:
Ah miser Icariis pelago se credere pennis
Iam cupit, immenso quamvis via clausa profundo,
Tantum optare licet. Sed quid? Quando omnia terrent,
50Nec quid speret, habet? Necquicquam haec denique fatur:
"Seu Venus orta undis, nova sive hoc gurgite Siren,
Seu tu alia aequorei Nympha es pulcherrima regni,
Eia age (parva peto) liceat prope noscere causas,
Unde novis subito flagrent praecordia flammis,
55Quove tot icta malis morbo mens aegra laboret.
Huc propera; huc nando secura accede: natanti
Caeruleum tibi fluctus iter, tibi ventus amicas
Sternet aquas, facili parebunt aequora motu".
Hactenus infelix. Sed tu (vix credere fas est)
60Dura magis scopulo, quo membra innixa sedebas,
Nil contra. Ast illi Sirenum saxa subisse
In mentem venit, cautusque occurrit Ulysses:
Sed frustra memor esse iuvat, quando impia contra
Fata trahunt, nimiumque sibi male credulus error.
65Vox placet, et blandae captus dulcedine vocis
Ignavum furtim sensit subrepere somnum,
Paulatimque ratem pelago, clavumque labantem
Credit, et incassum nutantia membra quieti
Nititur, et placidae furari lumina fraudi:
70Usque adeo dulci iuvat indulgere periclo,
Nec tamen ipsa minus mens aestuat undique curis,
Nec minus acer Amor flammato pectore saevit.
Nanque inter somnum cantantem auditque, stupetque,
Auditamque inter somnum suspirat, et optat.
75Tandem decipitur sensim, tacitusque per artus
It sopor, et caecos captant oblivia sensus.
Iamque gubernandi cura, sociisque relictis
Labitur, et praeceps latis miser excidit undis;
Nec promissa iuvant Neptuni, cum Deus ante
80Fausta huius Veneri promiserit omnia cursus.
Tu tamen haec spectare potes, nec iam movet ulla
Te pietas, poterat scopulos, et monstra movere.
At Venus interea, cui dudum Troia curae
Progenies, Graio raptique ex igne penates,
85Advecta Idaliis medio stetit aequore cycnis,
Atque iterum aequoreum fratrem, Nymphasque precata
Ne liquidum per iter classis spoliata magistro
Erraret, tutasque vias, cursusque secundos
Impetrat, ut tandem speratis sistat in oris.
90Mox et discerptos artus, inhumataque membra
(Quis putet?) illacrymans (superos si fiere putandum est)
Colligit, ac rupi, vastis quae prominet undis,
Imposuit, collemque omnem dedit esse sepulcrum.
Unde etiam aeternum Palinuri a nomine nomen
95Servat adhuc, nautis procul adventantibus alto
Vertice prospectans mare formidabile saxum,
Quo rite agresti sylvis de more propinquis
Conveniunt Satyri solventes iusta sepulto;
Et Dryades largo discisso cortice fletu
100Te Palinure altum, frustraque ad busta vocantes
Funereis donant foliis, tumulumque coronant
Pallenti circum viola, moestoque hyacintho.
Protinus his actis magno perculsa dolore
Dira animo volvens ardenti efferbuit ira,
105Nec tulit aequa Venus Palinurum occumbere inultum,
Sed voluit Nympham dignas dare crimine poenas.
Nam dum forte parat scopulo discedere, late
Obriguit, sibi nec constans immobilis haeret,
Paulatimque artus sensit durescere in arctum
110Contracta, et subito se ipsam miratur, et horret.
Iamque novum in scopulum versa est, iam saxea saxum
Tota subit, saxumque intra, nec poenitet acti;
Quin e conspectu tristi laetissima casu
Aspicit adversam rupem, molemque sepulcri.
115Infelix Camerota novis deflenda querelis;
Quae te non flerunt Nymphae, quae litora?
Molpis Testis erit, Molpis tantae pars maxima cladis,
Quam Venus in silicem vertit quoque, dum tua luget
Funera: testis erit quondam placidissima Nympha
120Centula natarum Bacchi pulcherrima, centum
Vinetis, vinoque potens, sed nunc quoque tristis
Effundens lacrymas generoso palmite vitis.
Teque etiam Antilie, passis te moesta capillis,
Quam Pan erudiit susceptam Molpide Nympha
125Deflevit longum calamis Montana paternis;
Te Velia, atque imo clamat Triventus ab antro,
Disrumpensque urnam subito vada linquit iniquus
Frugibus, et pieno rapido pede prosilit alveo.
Tum Iungana rosas atra ferrugine tinxit,
130Iungana insignis Paestani gloria campi:
Quaeque simul nostris modo Trentana paret habenis,
Audiit, et triste exitium Cominenta miserta est.
Nuntia fama mali tantum procul explicat alas.
Nec satis ulta iras, voluit quoque Cypris, ut alto
135Aggere te paullum post temporis advena pubes
Cingeret, atque tuo dictam de nomine terram
Incoleret, populisque fores praedonibus esca;
Nec salebrosa viis loca te, nec vallibus imis
Praecinctae nemorum rupes, nec saxa supremo
140Fixa iugo, aut monstris formido, et piscibus antra
Nautarum miserorum informibus ossibus alba
Arcerent saevos populatis sedibus hostes,
Qui facti memores tentent mare classe propinquum
Praedari, ac late populos, vicinaque circum
145Litora, et everso grassari limite campos.
Gens fera, quae veluti praeruptis montibus acta
Saepe ruit rapido tempestas turbine, et omnem
Sternit agrum, secumque trahens segetesque, bovesque,
Cum bobus plaustra ipsa, pecus, pecorisque magistros,
150Huc illuc vasto furit impete, captaque passim
Tecta urit, secumque rapit iuvenesque, senesque,
Cumque patre impubem prolem, cum matribus alto
Vagitu tremulis pendentia pignora mammis;
Necnon (quod lacrymis mage dignum) sanguine praedam
155Commaculat duris traiecto corpore contis,
Aut cogit miseram per munia tristia vitam
Degere sub foveis ingrata compede vinctam.
Infelix Nympha, infelix, quae crimina tantum
Promeruere? Vale, vale; et tibi carmina quando
160Digna dare, haud nostrum est, dignos tamen accipe fletus
Fortunata nimis Nympha o, si Dardana puppis
Tyrrheni nunquam fatalia litora ponti
Vidisset, tanto si non Venus acta furore
Te miseram usque odiis ageret, premeretque nefandis,
165Si nusquam Palinurus erat; num te magis ulla
Pulchra fuit, dum vita habuit? Num voce canora
Blandior? Aut postquam mutatam fata tulere
Dulcior? Atque homini longe gratissima tellus?
Te ver perpetuum exhilarat, te flore coronat
170Usque novo, te fronde sua bona Pallas Athenis
Iam spretis colit ante omnes, te vite Lyaeus
Exornat, cogitque suam tibi cedere Naxon.
Sed quid ego antiquas recolens Camerota querelas
Te sequar? Hoc uno tantum tot damna repende,
175Quod regat, et placidis nunc te moderetur habenis
Sangrius, et nostrae referant tua funera Musae.

1 ad Placidum Sangrium

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: