Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


1. Hugo ad Lovatum

Si vestri genium nostra ditione tenerem,
Atque suum possem iugulum pandere falce,
Sic anime quoniam generose struxerit arcem,
Que timet incursus hostiles impetus, omnis
5Quamque ferit ventusque quatit, modicamque quietem
Morbus habere sinit; iuro quod Iuppiter, astra
Qui regit altitonans cum coniuge, colla tueri
Vix queat illius, viridi quin terque ligati
Prepetis ad caudam truncari rupta iuberem.
10Spiritus, hercle, tuus robusto corpore claudi
Dignus erat, proprias quo posses promere vires,
Anxietate carens, morbique resistere marti.
O procul a nobis scirem pulsare dolores
Ac servare tuum luibus sanum corpus, amice!
15Ilia quippe tui semper sine cladibus essent
Floreretque viri virtus sanissima tanti.
Id queo dumtaxat sublimes voce sodalem
Solicitare deos, ut sanum corpore servent
Dilectumque mihi fraterno more Lovatum;
20Ut paciens sufferre velit quodcumque deorum
Numina prestiterint; solita pietate misertus,
Quo deus ignoscat tabem quoque tollat ab illo.
Ac recolat natura sagax virtutibus addit
Quod super vitium tribuit cum commoda cuique,
25Dapsilis illa mali confert incommoda plura.
Te deus ornavit multis virtutibus, altum
Ingeniumque dedit, posuitque sub ordine miro
Plurimaque vobis impendit dona Minerva;
Corporea specie vulgo quoque dives haberis;
30Sed fragilis quivis tua scindit carbasa flatus.
Parce dolere nimis, aversis prospera pensans;
Nec peregrinus agas languens tellure forensi
Atque tuum prefer lucris et corpus honori.
Mollius, ut fertur, nostri sub tecta iacemus,
35Gratior ac reliquis uxoria dextera servit.
Suscipe metra tuus que destinat Ugo, Lovate,
Ipse cupit quantum seque valere: vale.


2. Lovatus ad Hugonem

Si tua cum nostris potuissent vota secundos
Invenisse deos, miseris si prona faverent
Numina, iampridem cessasset epistola tristem
Pingere materiem, nec duri carmen hiatus
5Posceret in superos genii iactura sinistri;
Non mea febriles pavissent viscera flammas,
Clausa nec intenso suspenderet ylia morsu
Morbus arenarum, nec stiria lapsa cerebro
Pectoris opprimeret fibras, nec sterneret artus
10Ad summum capitis fumans vapor, ordine certo
Luderet ad proprios vitalis regula motus.
Tuque tuis votis, ego me letarer, amice,
Sospite, sed quum nobis non equa salubrem
Fata negant cursum, placeat quodcumque necesse est.
15Pugnet in adversis ratio, mentemque labantem
Erigat et magnos vincat virtute dolores.
Sic tua metra iubent, nec fas michi tendere contra;
Cur ego non faustis ascribere moliar astris
Quod graver aut precibus surdum querar esse Tonantem?
20Grandia consimiles minuunt suspiria luctus.
Maxima peoniis hominum pars indiget herbis,
Aut cadit ante diem, nec habet plerumque levantem
Eger et erumnis affamina mollia desunt.
Ast ego iam senui; meam iam maturuit etas,
25Altera iam decimi teritur vindemia lustri;
Aggemit infirmo comitum chorus; assidet egro
Saltem firma fides et spes manifesta duorum:
Unus, ymago patris nostrique laboris asilum,
Spirituum solers medica ciet arte calorem
30Et lapsas reparat vires, mersamque salutem
Elicit et fragilis servat compendia vite.
Hic me seminecem stigia revocavit ab unda
Sepius et vetuit letalia stamina rumpi;
Huius ab imposito si nomine demis yambo,
35Ninus, non Assiria regnator .... in aula
(O utinam tali fortune in sede locatum
Cerneret Eufrates!), sed quem produxit in auras
Vicus in extremis Patavorum finibus, obex
Hostibus alpinis, parva qui traxit ab urbe
40Nomina, turrigeri cinctus munimine muri.
Alter, dimidiis ducens ab Abatibus ortum,
Sanguinis ignaram quotiens languentia mentem
Membra premunt, vasto querit solatia morbo,
Lapsuramque animam lingue virtute polite
45Dirigit, et metrico depellit pectine curas.
Hic est alter ego, nec fata benignius unquam
Arrisere michi quam [cum] me iungere tanto
Sunt dignata viro, quem si civilia spectem
Iura revelantem vel iusti figere metas
50Iuditii vel ab hoc dubios pendere clientes,
Papiniane, tace; si forte quid expedit urbi
Ambigitur, patrie de libertate senatus
Consulitur, gravitas sileat Ciceronis; ad haustus
Transit apollineos blandisque dat ocia musis?
55Statius esuriat fraternis rursus in armis.
Cetera pretereo, sed et hec mandasse libello
Penitet et vereor ne sit transgressa voluntas
Non frenata modum, ne ferveat invidus et me
Clamet adulantem; et verum decuisse taceri
60Quid si non adeo possum precludere rimas,
Quin gravidus pariam? Fomes cum cordis abundat,
Os loquitur; fateor, de te te dicere coram
Non erat; at sic fas animum saciasse calentem,
Da veniam, iuvit. Sed nunc ad omissa revertor.
65Hos mihi, care, duos iuste laudis amicos
Iuppiter indulsit, sortem miseratus amaram.
Ah, quociens casus varios et leva querentem
Offitio mulsere pio! si dulcia pure
Non novit prestare deus, si nescit ad unguem
70Fortunare aliquem, cur hec infesta recusem
Hoc pensare bono? modico clementia divum
Empta michi est; nostri levis est iniuria dampni
Quamvis ergo michi celestia corpora corpus
Egrotativum dederint, licet aura carinam
75Quantulacumque meam quaciat, casumque minetur
Debilitata domus nulli satis obvia vento,
Equanimus patiar; geminos modo servet Horestas,
Qui valet et tremule valeat fultura ruine.
Vivite felices longe melioribus ambo
80Passibus et pilie spacium superate senecte.
Que Sileris nitida mittit Lupus eger ab unda,
(E vertatur in U) perlege, noster Ego.


3. Lovatus ad Bellinum

Fontibus irriguam spatiabar forte per urbem,
Que tribus a vicis nomen tenet, ocia passu
Castigans modico, cum celsa in sede theatri
Karoleas acies et gallica gesta boantem
5Cantorem aspitio; pendet plebecula circum,
Auribus arrectis; illam suus allicit Orpheus.
Ausculto tacitus: Francorum dedita lingue
Carmina barbarico passim deformat hiatu,
Tramite nulla suo, nulli innitentia penso
10Ad libitum volvens; vulgo tamen illa placebant
Non Linus hic illum, non hic equaret Apollo.
Si sic versificer numquid remearit ab umbris
Ennius? et tociens iterata pingere vita
Audeat Hannibalem et congressum in prelia parvum
15Scipiadem, rursus preclaros Cherulus actus
Scribet Alexandri? "Nigros purgate vapores
Ocius elleboro, medie nec parcite vene!"
Clamabit medicus; tu quid, pars maxima turbe?
Quod bene, quod pulcre recitet, quod more diserti
20Consonat, et certant edera precingere crines.
Sentio quod plures, hominum pars maxima, mecum est,
Pars hominum tecum, quod homo prescire laborat;
Mox quota pars tecum? quod tu, Pannutia, certe
Censet idem Baucis; seniorum consule rugas,
25Vix erit ut possim non crispum cernere nasum.
Sed variamus in hoc, de me michi credere noli;
Perlege cecropie retro vigilata lucerne,
Si quid habent veri Venusini carte magistri,
Si quid Aristotiles, si quid veneranda vetustas:
30Peccat in extremis electio prava, vel infra
Defectum patitur, vel, dum vult tendere supra,
Errat in excessu: locus est utrobique pericli
Certior; has geminas odit prudentia sedes.
Consolidare parum animi mediumque tenere,
35Hoc sapientis opus. Sed nos virtutis in umbra
Fallimur: obrepit vitium, quasi simia, vere
Virtutis mentita genas pellexque sororis
Turpe ministerium cognato exercet amictu.
Inflatur gravitas et inanes verberat aures;
40Obscurat faciem brevitas; enervat Amandon
Levia debilitas vocum et penurie succi.
Cur hoc? nonne vides? Medium perpendere sani
Est capitis. Late patet omnis semita curi,
Ut si quando levi ferienda est meta sagitte,
45Una terenda via est, a qua si deviet arcus,
Quod fit mille modis, tenus hac protenditur error,
Quatenus a signo volitans divertit arundo.
Adde quod a recti moderamine sepius ardens
Arbitrium detorquet amor. Nos carmen amamus
50Ulterius iusto proprium, nobisque benigni,
Nescimus maculas, vel, si fortasse videmus,
Donamus veniam, faciles ignoscere culpe.
Crede michi, se quisque probat, nisi frenet anhelos
Affectus anime rationis firma potestas.
55Cernis ut audacis timidus det nomina forti,
Audax det timidi; gazarum prodigus egre
Damnat avaricie largum, suspectus avaro
Largus eget cure; quidni? se iudice, dexter
Insipiens samie sectantem dextra figure
60Horret ut obliquum, declivia leva tenenti
Applicat et simili gaudet natura reperto.
Ergo ubi precipitis decernit opinio vulgi,
Cantor erit noster medius sortitus amici
Iudicis examen, (quid enim censura popelli?)
65Iudices habet posito dociles discedere puncto.
Tu, memor ycharie metuis sublimia penne,
Et phetontee retinens exempla faville,
Astra fugis; sed non minor inclementia ponto est.
Effuge sic altum, ne sede locatus in ima
70Cetera legitimos credas loca linquere fines!
Distet ab oppositis spatio laudabilis equo
Actus, amice, tuus. Vitio ne cedis utrique,
Nil agis: excludas duo, ne claudaris in uno.
Si tamen alterutra fuerit tibi parte cadendum,
75Audendum magis est; pocius me seva trisulci
Fulminis ira necet capaneia bella moventem,
Quam notet exitio turpis fuga; mallet Achilles
Ictus amazonie vitam exalasse securi,
Quam Paridis cecidisse manu; subeunda malorum
80Sunt que torta minus, timido directior audax.
Fedius est nobis anime pressura pusille,
Quam foret transmagne; semper minus opprimit ultra.
At tibi ne lucem concludet lucis ymago,
Ne medium teneat quem scribis in astra volantem
85Aut te sit propior circumspice, dumque tenebras
Obicis, obscuro concede crepuscula nocti;
Quod sectanda putat veterum vestigia vatum,
Despicis aut metrica quod cogit lege decentem
Sermonem servire rei, ne, principe verbo,
90Res mutata cadat? Quod textus metri canori
Ridet, ubi intentum concinna vocabula torquent.
Dic age, num quidam sileat qui penna secutus
Oedipodionii perplexo carmine monstri
Nexuit ambages? num versibus edidit antri
95Abdita cirrei? num creditus augur etruscus
Est tibi; num mandat foliis responsa Sibilla?
Despice; perpetiar; sedet hec sententia; persto
More meo et longi vitium non corrigo morbi;
Spero tamen, si que portat mea littera, fidus,
100Qui se pegasee speculo prenoverit unde,
Explicet interpres; satis excusabile nostrum
Forsan crimen erit; nec me hoc peccasse pudebit,
Forsitan et paulum se tollet in aera perdix,
Nostraque nictimene visus oblita minuti,
105Ascribet nocti tenebras et lumina Phebo.

Cartula nostra tibi mittit, Belline, salutes,
Ut libet hec etiam clausa vel alta putes.


4. Lovatus ad Compagninum

Accipe quam patria tibi mittit ab urbe salutem,
Compagnine, tui cura secunda, Lupus.
Scire voles, sic te socii iactura pericli
Exagitat, quali eat mea cimba lacu;
5Et cuperes (foret hoc contraria littera prime)
Ut tranquillam meam duceret aura ratem.
Fata vetant, tenuant victrices membra faville,
Sevit in arguto corpore flamma vorax.
Calidus arcanas animam collegit in arces,
10Humor vipereo cetera fracta situ;
Tercia cum vacuos digestio serpit in artus,
Sensibiles coquitur pesque manusque volas;
Nec minus assidue caleo noctesque diesque,
Interdum scapulas acrior ignis habet.
15Tale sulphuree spirans sub cautibus Ethne
Encheladus vigiles nunc vomit ore cibos.
Vix patitur dormire focus, in pectora sudor
Irrigat, albentem sole movente diem.
Illa olim placidis certatim visa puellis
20Ostrea rugosis purpura pulsa genis,
Aurea lingua michi vitium parit oris amari;
Nec sitio, sputi terra sub ymbre madet.
Crispat cutem macies, fauces gravis alitus urit,
Ossa super spina dinumeranda patent.
25Accubui rarum, producit vena tumorem
Ut minimum movear, fit tumor ille frequens:
Sic cum davidicas properat rapha tangere cordas,
Rara prius fidibus subdita lingua fuit;
Sic volitat tecti feriens laquearia fulgor,
30Cum tremulas Phebi percutit ignis aquas.
Adde quod arentes incendit Syrius agros
Atque phetonteo fervet ab axe Ceres.
Aera non scindunt iaculati nocte comete,
Non fulices nidis abditat alma palus.
35Nunc pater et tardum sulcabile temperat equor
Alcione; retinent scrupea claustra natos.
Iuppiter oblitus decudere fulgura nimbo,
Quidni decrevit machina toto flagret?
Invisus mihi sum; mortem precor; atra repugnat
40Atropos et vanas precipit esse preces.
Ei michi, cur rosee fraudatrix cruda iuvente,
Terribiles claudit mors inimica fores,
Cumque quinque denis lustris sociaverit annos,
Parca nequit vite rumpere fila mee?
45Vivere sic mors est, duro mors meta dolori;
O michi si subitam det brevis ora necem!
Vivo tamen, natus ludibria pendere fato,
Ut qui perpetuo viscere pascit aves.
Quoque graver gravius, morbi latet alta medentes
50Causa; salutares dedidicere libros.
Cumque videre student quo fomite prodeat ardor,
Nulla valent morbi signa docere genus.
E quibus unus ait: "Viciatur vulnere pulmo;
Cernis? in urina parvula grana natant.
55Aut consumptivo torretur pectus ab estu;
Arida non cessat solvere membra tepor.
Aut stomachus frigens in fercula sumpta fatiscit
Aut calidus faciles librat inane cibos."
Alter ait: "Saliunt spacioso verbere vene;
60Tange; procul sanies raucaque tussis abest.
Pronus ad oblatum bene digerit unde calores,
Nec vocat ad potus imperiosa sitis,
Glauca supevacuos ostendit lingua vapores,
Huic tamen ellebori pocio sumpta prius".
65Talia me coram dubio sermone locuti,
Committunt medice casibus artis opus;
Meque iubent teneris letitas involvere luces
Lusibus in cenam qua gula poscet eam.
Non secus Eolio lassatus in arte magister,
70Horrida quem tumidis fluctibus egit hyems,
Cui non stellatas pepererunt nubila noctes,
Nec monet insanum qua sedet Ursa fretum,
Artis inops laceri linquit retinacula clavis
Et mandat surdis vela regenda deis.
75At contra fidi, venerabile nomen, amici
Lesa veneficio membra labare putant.
Ecce sacro magicum cantu pulsura venenum,
Succiduo lectum poplite lustrat anus;
Et decrescenti zonam mentita lacerto
80Ter tria summissa murmure voce terit.
Ter spuit in tergum; ter gutture sicca capacem
Exhaurit bacho fertiliore sciphum.
Postmodo secrete circeas aggerat herbas,
Quas dederat Pindos, Othris, Olimpus, Athos.
85Quas anthedonii gustarunt intima Glauci,
Nec desunt monti gramina lecta Rubro;
Nec que te refovent ictam serpente, Galanthi,
Nec florentini stamina fulva croci.
Additur his mirre facinus, gummique sabeum
90Et que cum casiis cinnama mittit Arabs;
His oculi lincis, renovataque cornua cervi
Et candens refugo concha relicta mari
Neu teneam verbis animum; miscentur in unum
Singula thessalici que docuere magi.
95Hec ubi mixta mero nostrum reclusit in alvum,
Omne ministerium iussit abire domo.
Nec mora; palladia cristallum tingit oliva,
Inscribit circum taxea virga solo:
Intrat et in niveo figens cava lumina saxo
100Convocat omnificos ad sua sacra deos.
Tunc ita quid frustra iuvenem premis, invida pellex?
Quid petit ibico cera redacta tymo?
Traicis effigiem scelerato, perfida, ferro,
Inque bitumineas obicis ora faces?
105Quid matutinos flammis absumere succos
Et circumfusa carmina dicta coma?
Sanguinea video rutilos in imagine postes;
Evellam digitis dira venena meis.
Ipsa tuos perdam celesti carmine ritus;
110Ipsa tuum tollam, te prohibente, nefas.
Nescis quanta meo vigeat sub pectore virtus;
Plus mihi quam credas posse senecta dedit.
Quantum corporeis minuit de viribus etas,
Ingenio tantum contulit illa seni.
115Est leve cumee folium michi nosse Sybille,
Humanas viso sidere nosco vices,
Ludus anhelantis presagia dicere fibre;
Oeoliden penna testoridemque novi;
Nec me pretereunt numerati semina puncti,
120Non tripodum monitus, aonieque trabis.
Et revoco a Stigiis, placeat modo, vallibus umbras;
Non plus Tyresie precinit ignis apex.
Sepius implicitas radio Salomonis ydeas,
Sepe Cloantei demonis ore loquor.
125Sepe tego quantam mira caligine Pheben,
Sepius ignaro fulmina reddo Iovi;
Sepe nives stupuit mediis in partibus estas,
Sepe bifrons Ianus grandine tecta quatit;
Nunc silvas, nunc saxa traho, nunc versa remitto
130Flumina nimpharum precipitante choro;
Nunc ego miranti nebulas impingo sereno;
Nunc gravidas pluvias exule nube pluo:
Destrue, crudelis, ceptum scelus, aut ego vindex
Iniciam capiti premia digna tuo.
135Hec anus et celebres epularum munere mensas
Instruit et menses corrigit ore suos.
Illa cibos vinumque vorat; sic seva Caribdis
Scillaque inexpleto vortice sorbet aquas.
O utinam, dapium meus esset in agmine langor,
140Cum gelidis facerent humida dente minus.
Cederet invicto Galieni pagina denti,
Exitium nostri vix foret hora mali!
Sed quid ego incassum puerili modo peropto?
Ridet ab excelso talia vota deus.
145Utque iubet stabiles fatorum legibus orbes,
Thestiadi similes, quem genuere cremant.
Forsitan et Frigii geminantur monstra Timavi
Et Pervi calidus creditus esse latex:
Scis bene que nutrit fervens animalia gurges,
150Illa flagrante tamen degere nata loco;
Ast ego ducibili vobis qui vesceret aura
Ardeo fumifere vivus in ede Ditis.
Audisti, dilecte michi, quo remige linter
Naviget et nostri quanta ruina status.
155Que fore vera doles, quamquam tua littera nigri
Arguat interitus me simulare metus;
Nec me diffiteor me simulare timorem,
Fingere quod non est si simulare vocas:
Nam michi non obitus, verum mea vita pavori est;
160Qui tociens moritur, durat perire semel,
Tu tamen ut caute miserum soleris amicum
Quod velles, simulas me simulare pati:
Exigit hoc viridi socialis nexus ab evo,
Hoc facit offitii gratia cara tui;
165Sed si grata cupis solatia reddere lapso,
Quo crucier morbi nomina scribe, precor.
Hoc tu, consultis michi qui tribuere salutem,
Quorum que superest est mea vita scies;
Scitaque significa, nec me paciare sepulcro
170Querentem mortis que michi causa, tegi.
Sic tibi felices vivant, patre sospite, fratres,
Cumque verecunda coniuge tota domus.
Sic valeas, valeat tecum pars altera nostri,
Nam moriens solum parte sepultus ero.
175Anne times te posse mee superaddere pesti,
Nomina si morbi scripseris ipse mei?
Pone metu: inopes penuria summa tueri
Constituit; precium ne vereantur habent.
Sum miser in summo; fines egressa timendi
180Constat ab erumnis mens mea tuta suis.
Theotonicus reboet boreali crudus ab arcto,
Transeat ac siciens apula regna furor,
Excipiat rabiem Karulus metuendus ab austro
Et videant Ligures prelia pulcra ducum,
185Marchia Tarvisii nitidis horrescat in armis;
Dimicet alterna cede cruentus eques,
Intrepidus medios veniam clipeatus in enses,
Consulet et fame gloria parta manu.
Obiciar ferro letus, fortasse timebo
190Ne fugiant gemitus martia tela mei;
Ausus in hostiles Codrus cecidisse Laconas,
Ipse Creontiades concidit ense suo.
Degeneres mortem metuant: moriamur! oportet;
Imus in extremos cuncta creata rogos;
195Aspice florentem iuvenum tot millibus orbem
Quos breve post tempus merserit atra dies;
Versat opus natura suum, semperque figurat
Materiam formis irrequieta novis.
Ludimur a superis, manuum factura suarum,
200Nec sumus hoc hodie quod heri fuerimus.
Nil igitur ...... quam leto tempore fungi
Et cum desierint dulcia, dulce mori.
Dii faciant hoc dulce tibi videatur amarum,
Dum luteum stridens flumen amabit anas.
205Nos, quia iocundos sic vult deus egimus usus,
Communem leti comperiamus opem.
Cur mea tam longas lituo seducta forensi
Texuit ambages sedula cura rogas,
Cur incomposito decurrat epistola vultu,
210Cur picturatos nolit habere pedes.
Parce tuo; statui respondet littera nostro,
Nec petitur sollers extimulare favor.
Luctor in adversos Lethen inducere luctus
Vel saltem ut biiugo carmine dura levem:
215Naso thomitana metro spaciatus in ora,
Flebilis exilii debilitabat onus.
Tristis ob Euridicis raptus rodopeius Orpheus
Applicuit thracie consona verba lire;
Filaque pulsantem miseratus Ariona delphin,
220Expertum levium quam grave pondus opum.
Vulneris autorem subiit Tristanus Yseldam,
Dum streperet vario concita corda sono.
Sic ego si nichilo componere grandia fas est,
Nam nichil huic preter levia multa feres,
225Aut male flumineos elegis imitabor olores,
Aut aliquos querula voce movebo deos.
Tu quodcumque pares, uteri fetura beati,
Sint tua sollicite nescia facta more.


5. Lovatus ad Compagninum

Non dictura vale socio tibi ludit ab egro,
Nacte sodalitii nomen, amice, salus
Illa tuam vitam seros producat in annos,
Ad votum placidam dissimilemque mee.
5Nam mea mens condam vitiorum subdita moli
Transtulit ad partes corpora nostra suas,
Seu quia contactu traxit caro semina morbi,
Seu sic Parcarum nevit iniqua colus;
Invida corporee, seu mens infirma, saluti,
10Parte data comiti triste levavit onus,
Sive pater rerum iuveniles corrigit ausus
Seu premit effigiem barbara Colchis acu.
Quicquid id est, nam causa latet, dominatur in artus
Torpor et in venis pascitur ignis edax.
15Humida torrentes sorbent vitalia flamme,
Nec dum peonio terga dedere cibo.
Expendit frustra medicas Polidarius artes;
Fortius est summum qualibet arte malum.
Si tamen est hospes subiecto spiritus omni
20Et mutat varias ignea forma domos,
Sum Iove natus ego, lerneo tectus amictu,
Veraque sunt samii que docuere senes.
Insequitur profugas coniux Iovis Herculis umbras
Temporis alternans in mea damna vices,
25Nam purgaturi bibituro pocula succi,
Aeris a summo cardine fervor obest!
Cum libuit cerebri stillantes stringere fluxus,
Deucalionee casus habundat aque!
Parce, precor, Iuno, non sum levis arbiter Yde,
30Non pius Eneas Acrisiique nepos,
Non Helices proles, non autor stirpis, Agenor:
Amphitrionidem nonnisi pena probat.
Alcides ego sum? libice testentur arene,
Busiris, Calidon, Cerberus, Ydra, Phriges.
35Consule centauros, presepia consule Tracum,
Invenies vires non timuisse meas.
Falleris, alma parens, animam post funera nati
Iupiter ethereos iussit inire polos.
Nuper eam vidi solio fulgere paterno,
40Carceris istius non colit illa casas.
Alterius peccata luo, sic Hector Achilli
Falsa Meneciadem sternit in arma suum,
Sic Cephalus Procrim iaculo male fixit acuto
In socia ferus hic; alter in hoste fuit.
45O mala credulitas, oneri nescius error,
O facilis falli, cui cito prona fides!
Esto, gemat Cephalus, doleat mavortius Hector,
Non repetet veteres perdita vita locos.
Est melius pharetra lesurum condere telum,
50Vulnere quam facto ferre salutis opem.
Me miserum! quam tarda levat medicina dolores;
Quam trahit ad sani limina passus iners!
Passus iners utinam, ne lapsu forte maligno
Obruat infelix, ultima meta, caput!
55Exulet illa, precor, sero tangenda sub evo,
Post post cignee tempus inane come!
Hoc iubeat natura potens; hoc missus ab alto
Ethere non tacta virgine natus Homo;
Hoc quoque natalis motus previderit astri:
60"Claudat in estremum longa senecta diem."
Que precor ipse, scio pura te menti precari,
Si modo niseus sat michi notus amor.
Addis ut approperet virtus mansura salubris
Vivaci pilii Nestoris equa more.
65Et, quia te voto poscit tibi nupta pudico
Et scis legitimi gaudia quanta thori,
Subicis ut nostre maturent tempora tede
Et vocet ad patrios te mea causa lares.
Quod facis hoc facio, nobis mora quelibet annus;
70Cinthie, veloces scande sororis equos,
Insolita celeres urge vertigine currus,
Vix via pennatas sentiat usta rotas,
Occiduus cardo non tantum distet eoo,
Desinat auroram longus habere rubor.
75Quod si lege deum roseas mutare quadrigas
Nec cursus alio vertere more potes,
Pone fugam morbo; labentes erige vires,
Adcelerat thalami iurgia festus Ymen.
Tunc quorum tam lente nunc facis ardua lustra
80Tunc ut nunc superet secula lucis iter.
Hoc rogat eger amans, in se rogat ille sodali
Serviet offitium, Phebe, duobus idem.
Teque sagittiferi sensisse Cupidinis arcus,
Thus manet et vati laurus amica tuo.
85Tu medicas artes, tu dulcia carmina nosti,
Tu solitus duro tempore nosse tuos,
Te Paris in sevo funestum sensit Achille,
Sic tibi cara tuo Pergama structa manu,
Sum tuus, yliaco vel condam tractus ab ortu,
90Si modo dardanios Padua credit avos;
Vel quia castalias mulcentem pectore rupes
Te simul et musas sepius aure bibi.
Sepe ego pegaseis latices e fontibus hausi
Et tetigi docilem police sepe chelim,
95Hactenus invalidum solantia carmina corpus
Musarum studuit continuare canor.
Amodo pauca leges metris conclusa duobus,
Hoc tamen adiecto versibus acta tribus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: