Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1

1. illustri Sigismundo Herberstanio Andreas Rapicius iuris | consultus et Caesari ab epistolis S.P.D.

Quem non aurea munera
Riphaeive greges aut sata Iberiae,
Magnis condicionibus,
Aequo dimoveant sospite, Aonii
5Quo exundant latices magis
Maiorique vigent lumine Thespiae,
Si[gi]smunde, o patriae decus,
O et Pegasidum gloria fontium,
Seu te publica commoda
10Exercent variis plena laboribus,
Seu te praemia Pallados
Oblectant potius, Pierium et melos
Addis primitiis meis,
Quibus si faveas, invidiam nihil
15Aut dentes hominum moror.
Porro quid timeam te duce et auspice
Prodire in medium forum?
Quando perspicio carminibus meis
Augeri merito tuo
20Vires, ingenium, praesidium et decus:
Ergo deliciae meae,
Ioci, seria, quecumque libens mihi,
Non est quin pede libero
In lucem properet ominibus piis.


2. ad eundem

Cum te seria linquit hora, cum te
Interdum aerii tenent recessus:
Tunc nostri lege ineptias libelli,
Sigismunde, meae decus Camenae
5Atque idem pater eruditionis.
Quod si publica cura te moratur,
Cui iugi studio parique laude
Incumbis, tibi nec datur facultas
Musas visere mansuetiores,
10Hunc aut abiice tineis libellum
Aut aestum ut fugias canicularem
Apto tempore si voles revise.


3. de Lucretia et Euryalo

Absentem videt Euryalum Lucretia coniunx
Saepe sub obscurae noctis imaginibus.
Verum ubi lux orta est terris atque irrita sentit
Somnia maerentes ludere sueta animas:
5"Dii mea perpetua damnent modo lumina nocte, -
Dixit - ut absentem conspiciam Euryalum."


4. in Cynthiam

Carpebit niveo vernantes pollice flores
Cynthia et Idaliis lilia mixta rosis,
Dumque legit violas latitantem invenit Amorem,
Roscida dum blando membra sopore levat,
5Cynthia quem raptum violis attexit, at ille
Impatiens dominae respuit imperium.
Verum ubi candidulum pectus, roseasque papillas
Videt et ingenuis ora beata genis:
"Hic statui regnis tempora certa meis."


5. votum Iolae aucupis

Phoebe, tibi hos moriens calamos ac retia Iolas
Dedicat, incautas fallere doctus aves.
Quod se et septenos olim cum coniuge natos
Factus inops, solo iuverit aucupio.


6. in Cupidinem se nolle amplius amore Hiellae torqueri

Hanc pharetram hasque faces, miseros quibus uris amantes,
Et tua succensis ignibus arma dabo.
Quid rides, male nate puer, sate tigridis alvo?
Mox nectam pedibus ferrea vincla tuis.
5Vinctus eris, numquam omnes solventur amores,
Atque anima atque oculis cedet Hiella meis.


7. in Cynthiam

Me nuper gelidis perfudit Cynthia lymphis,
Cum peterem Triviae limina sacra deae.
Cynthia, noster amor, flammas extinguere si vis,
Non opus est glacie, verum opus igne pari.


8. ad Marcum Secundum iuris consultum

Quas, quaeso, tibi gratias rependam,
Consultissime Marce, cui vetustas
Doctrinam, ingenium, eruditionem
Ac defert Latios libens nitores?
5Nam quas Italicae tuae Camenae,
Doctae, Iuppiter, et vetustiores
Dant laudes mihi, sint licet modi huius
Ut nosse has nequeant meae Camenae,
Turpes putidulae meae Camenae.
10Tamen, candide amice, sunt eaedem
Omni nectare mi suaviores.
Sed audin'? Nihil est, Secunde, cur me
Putes idoneum ad tuos amores
Scribendos, tibi suggeret puella
15Scribendi ingeniumque copiamque.
Longe nos alius moratur ignis
Quam quem virginei ferunt calores,
Postquam nos etenim fori lacunae
Illa aenigmata vasta, grandia illa
20Iuris syrmata detinent, subinde
Friget Cynthia nostra, nec mihi illos
Ignes concipit, ut prius volebat.


9. miserabilis exitus Celsi, Iuli, Lucillae et Ismarii

Dum genitrix Celsum calidis forte abluit undis,
Parvulus ardenti Iulus in igne fuit.
Dumque illum properat saevis educere flammis
Uritur et liquidis labitur alter aquis.
5Maesta parens Lucilla gravi superata dolore
Occidit et magno vulnere victa cadit.
Et pater Ismarius dulces cum coniuge natos
Deplorans, laqueo colla premenda dedit.
Ah sortem indignam, heu nimium crudelia fata,
10Tot periisse animas aere, aqua, igne, solo.


10. in Phoebum et Cupidinem

Mane erat, Augusti properabam ad limina templi,
Una Sol et Amor se opposuere mihi.
Ille meos habebat visus, atque iste meum cor.
Ille palam, occultis ignibus iste ferit.
5Parcite, Caelestes, quoniam victoria laudem
Non habet, uni homini bella movere duos.


11. ad Iulium Fernelium

Iule, igitur nostram mirare hoc tempore Musam
Liquisse Aonias numina sacra Deas;
Est aliis aliud studium: tu plectra lyramque
Sumis et Ausonios promis ab ore sonos,
5Me dubii perplexa tenent aenigmata iuris
Et sequor insani iurgia vana fori.
Tu quoniam versas divina poemata vatum
Et faciles veniunt in tua vota Deae,
Prome aliquid dignum Musis et Apolline, quo te
10Venturae dicat posteritatis honos.
Me nisi vel ratio studiorum cogeret et ni
Afficerer tantis sollicitudinibus,
Cantarem aut nostros ignes aut Phyllidis iras
Et meus assiduo bella moveret amor.
15Solarer flentem Eurydicem maestamque Lycorim
Et socius laxis fleret Amor lacrimis.
Sed tamen in varias animum traducere partes
Qui possim! Ingenio res aliena meo est.
Ergo cum infensos habeas hominesque deosque
20I, pete Tartareas, non rediturus, aquas.


12. tumulus Philippi Celsi

Editus est noster sine te, mi Celse, libellus
Nec te lectorem sperat habere suum:
Umbria, funde tuo lacrimas orbata Philippo,
Solvantur cineri mystica dona pio.
5Accipe cum fletu lacrimabile carmen amici 5
Atque haec absentis dona fuisse puta.


13. tumulus Silviciae Rapitiae sororuculae dulcissimae

Liquisti fratrem flentem, mea Silvia, postquam
Migrasti ad superos, caelica regna, deos.
Crudeles nimium Parcae, crudelia fata,
Quae mihi delicias eripuere meas.
5Quas potui maerens lacrimas effundere, fudi
Et tibi quae nollem munera persolvi.


14. aliud

Servabam tibi delicias paternaque dudum
Oscula cum absenti tu mihi rapta fores.
Anxius ecce tibi lacrimas, mea Silvia, fundo
Ad tumulos: heu quid sidera dura parant!


15. ad Thomam Trivisanum iuris consultum | de epistola Helenae Graece ab eo versa

Quam bene lascivos Helenae describis amores,
Iucundum Graiis auribus orsus opus.
Graia Helene Graiis veniat dicenda Camenis,
Hos nisi non alios debet inire pedes.


16. ad catellum suum

Huc huc, Ruscio, scite mi catelle,
Festivissime, Ruscio, mearum
Curarum pretium, meum levamen,
En ut prosilit? Ut libenter iocatur?
5Ut se se erigit in pedes? Ut ipsa
Cauda blanditias facit? Sed audin',
Puer? Heus, puer! Afferas catello
Iure frustula tincta pridiano,
Ne longam ferat esuritionem.


17. in desidem ex Graeco

Desidiam ingentem: Marius ne forte laborem
Somniet, assidua nocte miser vigilat.


18. in malum pictorem

Icarus et Phaeton quaeris quo munere digni?
Digni sorte sua, hic ignibus, alter aquis.


19. aenigma

Filia sum materque simul, iuvenisque senexque
Et premor alternis casibus igne gelu.
Nam quae me genitrix gravida gestavit in alvo
Ex partu rursus gignitur illa meo.
5Vera negas? Dubii non sunt aenigmata sphyngos,
En Ianus, solvet protinus illa tibi.


20. Phoebo nihil comune esse cum Neptuno

Iactabar lentis undarum fluctibus atque
Sulcabat liquidum puppis onusta mare.
Dumque alii aestivas lepidis sermonibus horas
Et fallunt tardae taedia longa viae,
5Solus ego Aonios meditabar carmine cantus
Iucundum Latiis auribus orsus opus.
Numquam adeo iratas sensit mea Musa Camenas
Quam cum non notis perveheretur aquis.
Credo ego caeruleis Phoebum migrasse lacunis
10Quod solum lymphis gaudet Aoniis,
Cui tantum arrident faciles sua gaudia fontes,
Non etiam insani murmura saeva maris.
Assuetos igitur latices, non Thethios undas
Incolit; hinc nostras respuit ille preces.


21. ad Iohannem Ramum scripsit puer

Rame, decus patriae,
Qui reparas Latias carmine doctus opes,
Numquid adhuc nostros urges sine pondere versus
Claudicet alterno cum mea Musa pede?
5Non ita: te nostrae nequeunt cantare Camenae,
Est mihi virtutis cognita fama tuae.
Nondum Pierios norunt mea carmina fontes,
Carmina perpetuis interitura focis.
Sunt levia haec nimium quae tu laudare solebas
10Visaque sunt toties ingeniosa tibi.
Ah quanto melius deducta poemata condis,
Quantus Cecropio spirat ab ore liquor!
Edita facundae testatur gloria linguae
Scriptaque Maeonio carmine digna cani.
15Fallor, an es gelidi Ramos qui primus ad Istri
Duces laurigeras ex Helicone Deas?
Ditarunt Latias alii splendore Camenas
Tendit et in laudes Graecia prona suas,
Mantua Virgilio debet, Verona Catullo
20Et loquitur vatem Corduba docta suum.
Te quoque Vergilio comitem doctoque Catullo
Fama dabit nullo fessa futura die.
Tu mihi calcar eris, Latiae ne signa relinquam
Pallados et Clarii numina sancta chori.
25Ite igitur Veneres, duri genus atque laboris,
Ite procul: cupidis taedia ferte viris.
Phoebe, veni plectrumque move citharamque sonoram,
Sat mihi sit numeris barbitos apta meis.
Tu quoque iunge tuae vires animumque Thaliae
30Nec pudeat placidis pandere vela notis.
Respice Maeonii caelestia carmina vatis,
Respice quam clarum nunc sibi nomen habent!
Non tibi diripiet latis tua nomina terris
Sera, licet soleat tollere cuncta, dies.
35Clarus et argutos numeraberis inter olores
Quos tulit in liquidis Mincius amnis aquis.
Felix sorte tua: laeto cui cernere vultu
Fas erit Aoniae gaudia vera togae.
Scribere plura libet, cultissime Rame, sed ultra
40Non libet ingratae taedia ferre morae.
Vive vale, sic te longaevi Nestoris anni,
Sic videat quartus te sine labe nepos.


22. tumulus Licinii Balbi equitis

Cum te lanificae mortalia fata Sorores
Non ullo scirent tempora posse mori,
Crudeles, tibi si canos seniumque dedissent,
Truncarunt vitae stamina longa tuae.


23. in dispar coniugium

Est teneris tibi nata comis, est altera canis
Crinibus, haec iuveni, iungitur illa seni.
O iniuste pater, quid harenae semina mandas?
Dignus eras tali coniugio ipse frui.


24. tumulus Petri Bonomi Antistitis Tergestini

Condidit hoc tumulo lacrimis te, Petre, supremis
Patria decessu languida facta tuo.
Quod tibi sincero deprompsi pectore carmen
Accipe et absentis dona fuisse puta.


25. de Ursino Velio poeta illustri

Ut te Danubii spatiantem nuper ad undas
Mors immaturo funere surripuit,
Erubuit crimenque suum confessa, subinde
Visa est fulmineis mergieri in latebris.
5Ah tantum Mors ausa nefas, si flumine mergi
Debuit, Aonio flumine debuerat.
Te tamen nos esse Deam teque, inclita virtus,
Credimus humanis succubuisse malis.


26. pro reditu in patriam

Aeole, vosque simul ventorum numina, tuque
Exoriens curvis Adria litoribus,
Este mihi faciles, dum me pia cura parentum
Et Tergestini litoris ora vocant.
5Quod mihi si innocuum et facile cursum dederitis,
Ut possim patrios tutus adire lares,
Et ego vestros celebrabo carmine honores
Et statuam aeternis nomina corticibus.


27. in Venerem armatam

Quid galeam capiti imponis, Cytherea, quid hastam,
Et vibras manibus Martia tela tuis,
Cui non Martis opus, sed vincla iugalia curae
Et taedae et facilis gaudia connubii?
5"Ut Venerem nactus Mars in me et proelia posthac
Totus ab amplexu pendeat ille meo."


28. ad Georgium Sabinum poetam Germanum Fabricius Rapicius

Elysiis si te vates Pelignus in agris
Cerneret, ille umbram crederet esse suam.


29. in rubrum vinum

Dum fera progenies superas coniurat in arces
Et magno intentat acria bella Iovi,
Caelicolae insurgunt omnes, Saturnius iras
Colligit et trepido fulmine bella gerit,
5Phlegreasque petit moles et vasta Gigantum
Corpora materno contaminata solo.
Nec mora, pampineae crevere e sanguine vites,
Bacchus et est subito, qui modo sanguis erat.
Ah fugite insanos haustus, rubeosque liquores
10Pallida quos olim membra tulere virum.


30. Tumulus fratris eadem hora extincti, qua mihi | insignia doctoris Patavii collata sunt

Quae me pompa domum longo deduxit honore,
Haec eadem fratrem detulit ad tumulum.
Sed mea condicio minor est quam gloria fratris
Cui datur aeterna prosperitate frui.


31. echo

Captabam aeriis tenues in vallibus auras,
Hic ubi Pannonias accola potat aquas.
Ecce repercussas occulta ab imagine voces
Ingeminat lacrimis conscia virgo meis.
5Illa malis nostris illudens, assonat illis
Et canit alterno mutua verba sono:
"Tune igitur, mea lux, tune Endymiona sequeris?"
"Quaeris?" "Quae nostro causa in amore?" "Morae."
"Nec mea te pietas", "aetas", "nec te oscula tangunt?"
10"Angunt". "Neque tuum saepe fateris?" "Eris."
"Qui tibi sunt comites?" "Mites." "Procul urbe venito!"
"Ito." "Aderit mecum mox quoque Nais." "Ais?"
"Qui potero, mea vita, tuos aquirere amores?"
"Ores." "Verum alios perfida amabis." "Abis!"
15Sic dea, sic nostras peregrina voce querelas
Ludebat lacrimis insidiata meis.


32. ad Iacobum Taurellum scripsit adhuc puer

Notitiae, Taurelle, tuae me nuper adegit
Usus in Ausonios cogere verba modos.
Dicebam: "Cessate meae, cessate, Camenae,
Parva procelloso credere vela mari,
5Desinite adversis puppim committere ventis,
Debilis exigua nat mihi linter aqua."
Tu tamen impatiens nostros male conscius annos
Cogis ut indoctum proferat auctor opus.
Quid facerem: neque enim nobis tua iussa licebat
10Spernere nec Musas contaminare meas.
Sit quodcumque velis columen, Taurelle, Sororum,
En desiderio carmina nata tuo.
Quid mihi livor iners, mihi quid vesania vulgi,
Te duce quid Musis sit nocitura meis?
15Tu, decus eximium et vatum tutela salusque,
Tu decus Alsatii praesidiumque soli,
Te genuit Pallas, lactarunt ubere nymphae,
Te colit Aonii turba verenda chori.
Crede mihi, voluit tecum Fortuna iocari,
20Virtutis voluit digna videre tuae.
Cum nuper variis respublica fracta procellis
Inferret Domino bella nefanda suo
Atque obstinatus Fernando regi Bohemus
In proprium armaret tela cruenta caput,
25Quid gladius tunc ille tuus, Taurelle, gerebat
Ut regi asseres pristina iura tuo?
Sic audax patriam defendit Mutius Urbem
Quique adiit Stygios victima digna lacus.
Hinc tibi pro meritis collata insignia et auctum
30Nunc decus et tantae nobilitatis honos.
Ortus Sarmatiae nemorosis montibus urus
Est gentilitiis nobile stemma tuis.
Ardentes oculis flammas iaculatur et ipso
Indicat obtutu robur inesse sibi.
35Et densas per colla iubas intortaque gestat
Cornua queis ira percitus acre ferit.
Haec, Taurelle, tibi praestans insignia virtus
Contulit haud ullo deperitura die.
Gratulor idcirco tales tibi laetus honores
40Et quae sunt titulis addita signa tuis.
Gratulor et patriae patriis penatibus en en,
Suscipe laetitiae candida signa meae.
Nec magis hoc laetor, quam quod sub principe tali
Contigerit tanto nomine posse frui.
45Dii, quae religio superum, dii, qualis in uno
Est pietas: mundus quod tenet unus habes.
Dive, quibus nostrae poterunt, Fernande, Camenae
Carminibus laudes commemorare tuas?
Unde maius stabilis vitae morumque tuorum
50Orsa traham! Puer est qui tua facta canit.
Intrabis Venetas armis victricibus oras
Qua fremit insanis Adria litoribus,
Africa victrices aquilas, victricia signa
Sentiet, imperium sentiet illa tuum.
55Hoc canit audaci Germania voce, fatetur
Italus et sceptri Martia Roma tui.
+ In vero Taurelle tuae nova gloria gestis +
Respice virtutis gloria quanta tuae.
Respice ut immensa crescant tua nomina laude
60Atque hinc quam magnus nunc tibi laudis honos!
Felix sorte tua, venturis iustior annis,
Maior post cineres fama futura tua est,
Felix ingenio, felix virtute bonisque,
Felix nominibus, culte Iacobe, tuis.
65Quod ni blanda meos lactat praesagia sensus,
Fallit et in laudes gratia prona tuas,
Ibis in exemplum patriae virtutibus auctus
Gaudentque tuo stemmate tota domus.


33. Christianorum invocatio

Alme parens noster, residens in luce deorum,
Quem circa auratis vectae per inania pennis
Centum animae angelicis mulcent concentibus auras,
Huc adsis nostrasque preces mitissimus audi.
5Conscius incertae numerosa pericula vitae
Sit sanctum, augustum, celebre, invidiabile nomen.
Usque tuum passim hoc homines venerentur adorent,
Illa dies veniat longe optatissima qua nos
Sublimi quondam te in maiestate sedentem
10Mirati aeternae carpemus munera lucis.
Sit quodcumque velis, nil contra tendimus, hoc est
Ut pateat caelo et terris tua magna voluntas.
Da nobis hodie miserae suffragia vitae
Ac scelera et nostros pius obliviscere lapsus,
15Nos veluti hominum mentemque nocendi
Atque adeo veteres ultro deponimus iras.
Quod reliquum est, pater omnipotens, pater optime nostros
Ne permitte animos pravis affectibus ullis
Seduci, insidiisve tui vexarier hostis
20Sed procul a nobis depellas cuncta pericla.


34. epitaphium nobilis uxoris M. Francisci a Turri comitis

Quod mihi spem Christus faciat, carissima coniunx,
Te superas olim redituram in luminis oras,
Vivo libens et quem contraxi ex morte dolorem
Sustineo, vulnusque recens sub pectore servo.
5Quamquam aegre, o mea lux, quoniam te decedente
Cuncta meae subito cesserunt gaudia vitae.
Quod superest, coniunx, maestum hac in luce morantem
Franciscum a Turri comitem et pia pignora natos
Expecta flexis venientes pedibus ad te.
10Quod mihi spem Christus faciat, dulcissima coniunx,
Et quondam, Fernande, tui solacia patris,
Vos olim superas divini in luminis oras
Iudicis aeterni redituros ante tribunal,
Vivo libens et quem contraxi ex morte dolorem,
15Sustineo, vulnusque recens sub pectore servo.
Quamquam aegre, o mea lux, quoniam te decedente
Cuncta meae subito cesserunt gaudia vitae.
Quod superest, coniunx tuque, optatissime fili,
Quem mihi mors raptum invidit puerilibus < annis >
20(Ah tantum mors ausa nefas ac turpia fatis!)
Maestum et afflictum mortali in luce morantem,
Franciscum a Turri comitem et communia natos
Pignora, per vos quinis lustris, Ludimilla, de vita
Expectat ultro venientes cursibus ad vos.


35. vaticinium Philippo Austrio maximo

Quae quondam in Persas suscepit bella Philippus,
Magnus Alexander patriique diadematis haeres
Confecit capto referens ex hoste triumphum.
At tibi nescio quae maior victoria surgit,
5Magne heros, divum soboles, generose Philippe:
Nam quae de Gallis superest victoria patri
Augusto, virtute animi et praestantibus ausis
Perficis id, pacem Italiae populisque Latinis
Constitue, tu pacis honos, tu gloria belli.


36.

Hunc tibi solemnem tumulum, Leopolde, dicamus,
+ alma fides castis iuncta pectoribus,
Te patrii spatia ampla soli, te proxima ullo
Litora et auspiciis templa sacrata piis,
5Per te magne parens, caeli tellus Istria
Eligit et fines prorogat per aquis. +
Te colimus studiosa cohors, tibi agmen ephebeum
+ poscimus, accensis mascula lignis rampulla. +
Adsis et, Leopolde, tuos ne despice alumnos
10+ qui tibi nunc laeta carmina vocant, amice,
Respice suadentes aquilae augustumque signum
Qua tuus maestis rigatis labitur aster aquis +
Sic tibi perpetuis vigilent altaria flammis,
+ floreat et multis terra per annis. +


37. in bibacem hominem

Fertur ab Aoniis nymphis cum flumine Bacchus
Flagraret mediis praecipitatus aquis,
Hinc sobriis nymphis fuit pergratus, at ignes
Incautus capies, hic nisi mixtus erit.



1 Andreae Rapicii iuris consulti Tergestini | poematum liber secundus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: