[47]
Poena gravior in
plebem tua voce efflagitata est; commoti animi tenuiorum.
exsilium in nostrum ordinem; concessit senatus postulationi
tuae, sed non libenter duriorem fortunae communi condicionem
te auctore constituit. morbi excusationi poena
addita est; voluntas offensa multorum quibus aut contra
valetudinis commodum laborandum est aut incommodo
morbi etiam ceteri vitae fructus relinquendi. quid ergo?
haec1 quis tulit? is qui auctoritati senatus, voluntati tuae
paruit, denique is tulit cui2 minime proderant. illa quidem3
quae mea summa voluntate senatus frequens repudiavit
mediocriter adversata tibi esse existimas? confusionem
suffragiorum flagitasti, †praerogationum4 legis Maniliae†,
aequationem gratiae, dignitatis, suffragiorum. graviter
homines honesti atque in suis vicinitatibus5 et municipiis
gratiosi tulerunt a tali viro esse pugnatum ut omnes et
dignitatis et gratiae gradus tollerentur. idem editicios
iudices esse voluisti, ut odia occulta6 civium quae tacitis
nunc discordiis continentur in fortunas optimi cuiusque7
erumperent.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 haec om.w, del. Halm
3 quidem quae scripsi: quae codd.: autem quae Nohl (Quid ? illa quae v. l. apud Lambinum)
4 praerogationum codd. (ψ1): prorogationem ψ2, edd. VR: perrogationem Mommsen (Locus videtur a Scholiasta nescio quo corruptus Maniliae legis mentionem inferciente: in corruptela praerogativae nomen subesse puto. Ad sententiam similis est locus Ps. Sall. ii. 7 ut ex confusis quinque classibus sorte centuriae vocarentur. Ita coaequatur dignitate pecunia etc.)
5 vicinitatibus ς: civitatibus cett. (cf. Pet. Cons. 24)
6 occulta om. w, del. Bake
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.