Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[73]
haec
ergo argumentatio, quae dicitur artis expers, in testimonio
posita est. Testimonium autem nunc dicimus omne quod
ab aliqua re externa sumitur ad faciendam fidem. Persona
autem non qualiscumque est testimoni pondus habet; ad
[p. 4021]
fidem enim faciendam auctoritas quaeritur; sed auctoritatem
aut natura aut tempus adfert. Naturae auctoritas in virtute
inest1 maxima; in tempore autem multa sunt quae adferant
auctoritatem: ingenium opes aetas fortuna2 ars usus necessitas, concursio etiam non numquam rerum fortuitarum.
Nam et ingeniosos et opulentos et aetatis spatio probatos
dignos quibus credatur putant; non recte fortasse, sed vulgi
opinio mutari vix potest ad eamque omnia dirigunt et qui
iudicant et qui existimant. Qui enim rebus his quas dixi
excellunt, ipsa virtute videntur excellere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.