Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[69]
numero sic comparabuntur, plura bona ut paucioribus
bonis anteponantur, pauciora mala malis pluribus, diuturniora
bona brevioribus, longe et late pervagata angustis, ex quibus
plura bona propagentur quaeque plures imitentur et faciant.
Specie autem comparantur, ut anteponantur quae propter
se expetenda sunt eis quae propter aliud et ut innata atque
insita adsumptis atque adventiciis, integra contaminatis,
iucunda minus iucundis, honesta ipsis etiam utilibus, pro-
clivia laboriosis, necessaria non necessariis, sua alienis, rara
vulgaribus, desiderabilia eis quibus facile carere possis, perfecta incohatis, tota partibus, ratione utentia rationis experti-
bus, voluntaria necessariis, animata inanimis, naturalia non
naturalibus, artificiosa non artificiosis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.