[36]
cur hoc tam est obscurum
atque caecum? quid? ista omnia de quibus senatus
censuit nominatim in lege perscribi nonne potuerunt? duae
sunt huius obscuritatis causae, Quirites, una pudoris, si quis
pudor esse potest in tam insigni impudentia, altera sceleris.
nam neque ea quae senatus vendenda censuit nominatim
audet appellare; sunt enim loca publica urbis, sunt sacella
quae post restitutam tribuniciam potestatem nemo attigit,
quae maiores in urbe partim ornamenta urbis, partim periculi
perfugia esse voluerunt. haec lege tribunicia xviri
vendent. accedet eo mons Gaurus, accedent salicta ad
Minturnas, adiungetur etiam illa via vendibilis Herculanea
multarum deliciarum et magnae pecuniae, permulta alia
quae senatus propter angustias aerari vendenda censuit,
consules propter invidiam non vendiderunt.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.