[57]
hoc quantum iudicium, quam intolerandum,
quam regium sit, quem praeterit, posse quibuscumque
locis velint nulla disceptatione, nullo consilio
privata publicare, publica liberare? excipitur hoc capite
ager in Sicilia Recentoricus; quem ego excipi et propter
hominum necessitudinem et propter rei aequitatem, Quirites,
ipse vehementer gaudeo. sed quae est haec impudentia!
qui agrum Recentoricum possident, vetustate
possessionis se, non iure, misericordia senatus, non agri
condicione defendunt. nam illum agrum publicum esse
fatentur; se moveri possessionibus, antiquissimis sedibus,
ac dis penatibus negant oportere. ac, si est privatus ager
Recentoricus, quid eum excipis? sin autem publicus, quae
est ista aequitas ceteros, etiam si privati sint, permittere ut
publici iudicentur, hunc excipere nominatim qui publicum
se esse fateatur? ergo eorum ager excipitur qui apud
Rullum aliqua ratione valuerunt, ceteri agri omnes qui
ubique sunt sine ullo dilectu, sine populi Romani notione,
sine iudicio senatus xviris addicentur?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.