previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Scr. Romae prid. Non. Iun. a. 711 (43).
M. CICERO S. D. D. BRVTO IMR COS. DESIG.
dei isti Segulio male faciant, homini nequissimo omnium, qui sunt, qui fuerunt, qui futuri sunt! quid? tu illum tecum solum aut cum Caesare? qui neminem praetermiserit, quicum loqui potuerit, cui non eadem ista dixerit. te tamen, mi Brute, sic amo ut debeo, quod istud quicquid esset nugarum me scire voluisti ; signum enim magnum amoris dedisti. [2] nam quod idem Segulius, veteranos queri, quod tu et Caesar in decem viris non essetis, utinam ne ego quidem essem! quid enim molestius? sed tamen, cum ego sensissem de iis qui exercitus haberent sententiam ferri oportere, idem illi qui solent reclamarunt ; itaque excepti etiam estis me vehementer repugnante. Quocirca Segulium neglegamus qui res novas quaerit, non quo veterem comederit (nullam enim habuit) sed hanc ipsam recentem novam devoravit. [3] quod autem scribis te, quod pro te ipso non facias, id pro me, ut de me timeas aliquid, omni te, vir optime mihique carissime, Brute, de me metu libero ; ego enim quae provideri poterunt non fallar in iis, quae cautionem non habebunt de iis non ita valde laboro. sim enim impudens, si plus postulem quam homini a rerum natura tribui potest. [4] quod mihi praecipis ut caveam ne timendo magis timere cogar, et sapienter et amicissime praecipis ; sed velim tibi persuadeas, cum te constet excellere hoc genere virtutis ut numquam extimescas, numquam perturbere, me huic tuae virtuti proxime accedere. quam ob rem nec metuo quicquam et cavebo omnia. sed vide ne tua iam, mi Brute, culpa futura sit, si ego quicquam timeam. tuis enim opibus et consulatu tuo, etiam si timidi essemus, tamen omnem timorem abiceremus, praesertim cum persuasum omnibus esset mihique maxime a te nos unice diligi. consiliis tuis, quae scribis de quattuor legionibus deque agris adsignandis ab utroque vestrum, vehementer adsentior. itaque cum quidam de conlegis nostris agrariam curationem ligurrirent, disturbavi rem totamque nobis integram reservavi. si quid erit occultius et, ut scribis, 'reconditum,' meorum aliquem mittam, quo fidelius ad te litterae perferantur. Pr. non. Iun.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: