This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] Cum tribuni plebi legem iniquissimam de eorum agris promulgavissent, facile senatui populoque R. persuasi ut eos civis, quibus fortuna pepercisset, salvos esse vellent. hanc actionem meam C. Caesar primo suo consulatu lege agraria comprobavit agrumque Volaterranum et oppidum omni periculo in perpetuum liberavit, ut mihi dubium non sit quin is, qui novas necessitudines adiungat, vetera sua beneficia conservari velit. quam ob rem est tuae prudentiae aut sequi eius auctoritatem, cuius sectam atque imperium summa cum tua dignitate secutus es, aut certe illi integram omnem causam reservare ; illud vero dubitare non debes quin tam grave, tam firmum, tam honestum municipium tibi tuo summo beneficio in perpetuum obligari velis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.