previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Scr. Intimili xvi K. Mai. a. 705 (49).
CAELIVS CICERONI S.
exanimatus tuis litteris, quibus te nihil nisi triste cogitare ostendisti neque id quid esset perscripsisti neque non tamen quale esset quod cogitares aperuisti, has ad te ilico litteras scripsi. per fortunas tuas, Cicero, per liberos te oro et obsecro ne quid gravius de salute et incolumitate tua consulas ; nam deos hominesque amicitiamque nostram testificor me tibi praedixisse neque temere monuisse sed, postquam Caesarem convenerim sententiamque eius qualis futura esset parta victoria cognorim, te certiorem fecisse. si existimas eandem rationem fore Caesaris in dimittendis adversariis et condicionibus ferendis, erras ; nihil nisi atrox et saevum cogitat atque etiam loquitur ; iratus senatui exiit his intercessionibus plane incitatus est ; non me hercules erit deprecationi locus. [2] qua re, si tibi tu, si filius unicus, si domus, si spes tuae reliquae tibi carae sunt, si aliquid apud te nos, si vir optimus, gener tuus, valemus, quorum fortunam non debes velle conturbare, ut eam causam in quoius victoria salus nostra est odisse aut relinquere cogamur aut impiam cupiditatem contra salutem tuam habeamusdenique illud cogita, quod offensae fuerit in ista cunctatione te subisse ; nunc te contra victorem Caesarem facere, quem dubiis rebus laedere noluisti, et ad eos fugatos accedere, quos resistentis sequi nolueris, summae stultitiae est. vide ne, dum pudet te parum optimatem esse, parum diligenter quid optimum sit eligas. [3] quod si totum tibi persuadere non possum, saltem, dum quid de Hispaniis agamus scitur, exspecta ; quas tibi nuntio adventu Caesaris fore nostras. quam isti spem habeant amissis Hispaniis nescio ; quod porro tuum consilium sit ad desperatos accedere non medius fidius reperio. [4] hoc quod tu non dicendo mihi significasti Caesar audierat ac, simul atque 'have' mihi dixit, statim quid de te audisset exposuit. negavi me scire, sed tamen ab eo petii ut ad te litteras mitteret, quibus maxime ad remanendum commoveri posses. me secum in Hispaniam ducit ; nam nisi ita faceret, ego, prius quam ad urbem accederem, ubicumque esses, ad te percucurrissem et hoc a te praesens contendissem atque omni vi te retinuissem. [5] etiam atque etiam, Cicero, cogita ne te tuosque omnis funditus evertas, ne te ciens prudensque eo demittas unde exitum vides nullum esse. quod si te aut voces optimatium commovent aut non nullorum hominum insolentiam et iactationem ferre non potes, eligas censeo aliquod oppidum vacuum a bello, dum haec decernuntur ; quae iam erunt confecta. id si feceris, et ego te sapienter fecisse iudicabo et Caesarem non offendes.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (Frank Frost Abbott, 1909)
load focus English (Evelyn Shuckburgh, Evelyn S. Shuckburgh, 1908)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: