This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5] mansuefactos tectis ovibus admisit. Eae primum hirtos,1sed paterni coloris agnos ediderunt, qui deinde et ipsi Tarentinis ovibus impositi, tenuioris velleris arietes progeneraverunt. Ex his rursus quicquid conceptum est, maternam mollitiem, paternum et avitum retulit colorem. Hoc modo Columella dicebat, qualemcunque speciem, quae fuerit 2in bestiis, per nepotum gradus mitigata feritate reddi. Sed 3ad propositum revertar. Ergo duo genera sunt ovilli pecoris, molle et hirsutum. Sed in utroque vel emendo vel tuendo 4plura communia, quaedam tamen sunt propria generosi, quae observari conveniat. Communia in emendis gregibus fere illa: si candor lanae maxime placet, nunquam nisi 5candidissimos mares legeris: quoniam ex albo saepe fuscus editur partus; ex crythraeo vel pullo nunquam generatur albus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.