Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[14] nidum transfundat. Incubantibus autem gallinis iuxta ponendus est cibus, ut saturae studiosius nidis immorentur, neve longius evagatae refrigerent ova, quae quamvis pedibus ipsae convertant,1aviarius tamen cum desilierint matres, circumire debet,2ac manu versare, ut aequaliter calore concepto facile animentur, quin etiam si qua unguibus laesa vel fracta sunt, ut removeat. Idque cum fecerit duodeviginti diebus,3die undevigesimo animadvertat an pulli rostellis ova pertuderint, et auscultetur, si pipiant. Nam saepe propter crassitudinem putaminum 4
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.