previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Turdis maior opera et impensa praebetur, qui omni quidem rure, sed salubrius in eo pascuntur, in quo capti sunt. Nam difficulter in aliam regionem transferuntur, quia caveis clausi plurimi despondent: quod faciunt etiam cum eodem momento temporis a rete in aviaria coniecti sunt. Itaque ne id accidat, veterani debent intermisceri, qui ab aucupibus in hunc usum nutriti quasi allectores sint captivorum, maestitiamque eorum mitigent intervolando. Sic enim consuescent et aquam et cibos appetere feri, si [2] mansuetos id facere viderint. Locum aeque munitum et apricum, quam columbi desiderant: sed in eo transversae perticae perforatis parietibus adversis aptantur, quibus insideant, cum satiati cibo requi- [p. 372] escere volunt. Eae perticae non altius a terra debent sublevari, quam hominis statura patitur, ut a stante [3] contingi possint. Cibi ponuntur fere partibus his ornithonis, quae super se 1perticas non habent, quo mundiores permaneant. Semper autem arida ficus diligenter pinsita et permixta polline praeberi debet, [4] tam large quidem ut supersit. Hanc quidam mandunt, et ita obiciunt. Sed istud in maiore numero facere vix expedit, quia nec parvo conducuntur qui mandant, et ab his ipsis aliquantum propter iucunditatem consumitur. Multi varietatem ciborum, ne unum fastidiant, praebendam putant; ea est, cum [5] obiciuntur myrti et lentisci semina; item oleastri et ederaceae baccae,2nec minus arbuti.3Fere enim etiam in agris ab eiusmodi volucribus haec appetuntur, quae in aviariis 4quoque desidentium 5detergent fastidia, faciuntque avidiorem volaturam, quod maxime expedit. Nam largiore cibo celerius pingue-scit. Semper tamen etiam canaliculi milio repleti apponuntur, quae est firmissima esca. Nam illa [6] quae supra diximus, pulmentariorum vice dantur. Vasa, quibus recens et munda praebeatur aqua, non dissimilia sint gallinariis. Hae 6impensa curaque M. Terentius ternis saepe denariis singulos emptitatos 7esse significat avorum 8 9 10 11 12 13 14 [p. 374] temporibus, quibus qui triumphabant populo 15dabant epulum. At nunc aetatis nostrae luxuria 16cotidiana fecit haec pretia: propter quae ne rusticis quidem contemnendus sit hic reditus. Atque ea genera, quae intra saepta villae cibantur, fere persecuti sumus. Nunc de his dicendum est, quibus etiam exitus ad agrestia pabula dantur.

1

2

3

4

5

6

7

8 se ac: om. SA.

9 ederacee bace ac: herecee vace SA.

10 arbuti edd.: arbusti codd.'

11 in aviariis repetit S.

12 desidentium ac: sidentur SA.

13 hac ac: hanc SA.

14 emptitatos Sa: entitatos A: eptitatos c. a Varro, R.R., III. 2. 15.

15

16

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: