This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4] apparuerit nihil veteris escae remansisse. Cum deinde satiata est avis, paululum deposita cavea 1dimittitur, sed ita ne vagetur, sed potius, si quid est quod eam stimulet aut mordeat, rostro persequatur. Haec fere communis est cura farcientium. Nam illi qui volunt 2non solum opimas, sed etiam teneras aves efficere, mulsea recente 3aqua praedicti generis farinam conspergunt, et ita farciunt: nonnulli tribus aquae partibus unam boni vini miscent, madefactosque triticeo pane obesant avem; quae prima luna (quoniam id quoque custodiendum est) saginari
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.