This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6] custos. Pugna quidem vel unius inter se dissidentis vel duorum examinum discordantium facile compescitur: nam ut idem ait, Pulveris exigui iactu compressa quiescit: aut aqua mulsea 1passove, aut aliquo liquore simili 2respersa,3videlicet familiari dulcedine saevientium iras mitigante. Nam eadem mire etiam dissidentes reges conciliant. Sunt enim saepe plures unius populi duces, et quasi procerum seditione plebs in partes diducitur: quod frequenter fieri prohibendum est, quoniam intestino bello totae gentes consumuntur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.