previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

32. mortuo Tullo res, ut institutum iam inde ab initio erat, ad patres redierat, hique interregem nominaverant. quo comitia habente Ancum Marcium regem populus creavit; patres fuere auctores. Numae Pompili regis nepos, filia ortus, Ancus Marcius erat. [2] qui ut regnare coepit, et avitae gloriae memor et quia proximum [p. 38] regnum, cetera egregium, ab una parte haud satis prosperum fuerat, aut neglectis religionibus aut prave cultis, longeque antiquissimum ratus sacra publica, ut ab Numa instituta erant, facere, omnia ea ex commentariis regis pontificem in album relata proponere in publico iubet. inde et civibus otii cupidis et finitimis civitatibus facta spes in avi mores atque instituta regem abiturum.

[3] igitur Latini, cum quibus Tullo regnante ictum foedus erat, sustulerant animos et, cum incursionem in agrum Romanum fecissent, repetentibus res Romanis superbe responsum reddunt, desidem Romanum regem inter sacella et aras acturum esse regnum rati. [4] medium erat in Anco ingenium, et Numae et Romuli memor; et praeterquam quod avi regno magis necessariam fuisse pacem credebat cum in novo tum feroci populo, etiam quod illi contigisset otium sine iniuria, id se haud facile habiturum; temptari patientiam et temptatam contemni, temporaque esse Tullo regi aptiora quam Numae. [5] ut tamen, quoniam Numa in pace religiones instituisset, a se bellicae caerimoniae proderentur nec gererentur solum, sed etiam indicerentur bella aliquo ritu, ius ab antiqua gente Aequiculis, quod nunc fetiales habent, descripsit, quo res repetuntur. [6] legatus ubi ad fines eorum venit, unde res repetuntur, capite velato filolanae velamen est — 'audi, Iuppiter', inquit; 'audite, fines' — cuiuscumque gentis sunt, nominat—; aaudiat fas: ego sum publicus nuntius populi Romani; iuste pieque legatus venio verbisque meis fides sit'. peragit deinde postulata. [7] inde Iouem testem facit: 'si ego iniuste inpieque illos homines illasque res dedier mihi exposco, tum patriae compotem me numquam siris esse'. haec, [8] cum finis superscandit, haec, quicumque ei primus vir obvius fuit, haec portam ingrediens, haec forum ingressus paucis verbis carminis concipiendique iuris iurandi mutatis peragit. [9] si non deduntur, quos exposcit, diebus [p. 39] tribus et trigintatot enim sollemnes suntperactis bellum ita indicit: ' [10] audi, Iuppiter, et tu, Iane Quirine, diique omnes caelestes vosque, terrestres, vosque, inferni, audite: ego vos testor populum illum' — quicumque est, nominat—'iniustum esse neque ius persolvere. sed de istis rebus in patria maiores natu consulemus, quo pacto ius nostrum adipiscamur'. tum is nuntius Romam ad consulendum redit.

confestim rex his ferme verbis patres consulebat: [11] 'quarum rerum, litium, causarum condixit pater patratus populi Romani Quiritium patri patrato Priscorum Latinorum hominibusque Priscis Latinis, quas res nec dederunt nec solverunt nec fecerunt, quas res dari, solvi, fieri oportuit, die' inquit ei, quem primum sententiam rogabat, 'quid censes?' [12] tum ille: 'puro pioque duello quaerendas censeo itaque consentio consciscoque'. inde ordine alii rogabantur; quandoque pars maior eorum, qui aderant, in eandem sententiam ibat, bellum erat consensum. fieri solitum, ut fetialis hastam ferratam aut sanguineam praeustam ad fines eorum ferret et non minus tribus puberibus praesentibus diceret: [13] 'quod populi Priscorum Latinorum hominesque Prisci Latini adversus populum Romanum Quiritium fecerunt, deliquerunt, quod populus Romanus Quiritium bellum cum Priscis Latinis iussit esse senatusque populi Romani Quiritium censuit, consensit, conscivit, ut bellum cum Priscis Latinis fieret, ob eam rem ego populusque Romanus populis Priscorum Latinorum hominibusque Priscis Latinis bellum indico facioque.' id ubi dixisset, hastam in fines eorum emittebat. [14] hoc tum modo ab Latinis repetitae res ac bellum indictum, moremque eum posteri acceperunt.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1914)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1919)
hide References (53 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.25
  • Cross-references to this page (29):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Latini
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Numa Pompilius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Patres
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pontifex
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Populus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Rex
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aequi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Ancus Marcius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bellicas
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Bellum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Caput
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Commentarius
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Fecialium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Foederis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hasta
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iuno
    • Harper's, Ancus
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), COMIT´IA
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), FETIA´LES
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), JUS CIVI´LE PAPIRIA´NUM
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), PO´NTIFEX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), REX
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SENATUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LATIUM
    • Smith's Bio, Ancus Ma'rcius
    • Smith's Bio, Bello'na
    • Smith's Bio, Hosti'lius
    • Smith's Bio, Papi'rius, C.
  • Cross-references in notes to this page (1):
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), AEQUI
  • Cross-references in general dictionaries to this page (22):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: