previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

41. [p. 4063]aduersus haec Tempani oratio incompta fuisse dicitur, ceterum militariter grauis, non suis uana laudibus, non crimine alieno laeta: [2] quanta prudentia rei bellicae in C. Sempronio esset, non militis de imperatore existimationem esse, sed populi Romani fuisse, cum eum comitiis consulem legeret. [3] itaque ne ab se imperatoria consilia neu consulares artes exquirerent, quae pensitanda quoque magnis animis atque ingeniis essent; sed quod uiderit referre posse. [4] uidisse autem se priusquam ab acie intercluderetur consulem in prima acie pugnantem, adhortantem, inter signa Romana telaque hostium uersantem. [5] postea se a conspectu suorum ablatum ex strepitu tamen et clamore sensisse usque ad noctem extractum certamen; nec ad tumulum quem ipse tenuerat prae multitudine hostium credere perrumpi potuisse. [6] exercitus ubi esset se nescire; arbitrari, uelut ipse in re trepida loci praesidio se suosque sit tutatus, sic consulem seruandi exercitus causa loca tutiora castris cepisse; [7] nec Uolscorum meliores res esse credere quam populi Romani; fortunam noctemque omnia erroris mutui implesse. precantemque deinde ne se fessum labore ac uolneribus tenerent, cum ingenti laude non uirtutis magis quam moderationis dimissum. [8] cum haec agerentur, iam consul uia Labicana ad fanum Quietis erat. eo missa plaustra iumentaque alia ab urbe exercitum adfectum proelio ac uia nocturna excepere. [9] paulo post in urbem est ingressus consul, non ab se magis enixe amouens culpam quam Tempanium meritis laudibus ferens. [10] [p. 4064]maestae ciuitati ab re male gesta et iratae ducibus M. Postumius reus obiectus, qui tribunus militum pro consule ad Ueios fuerat, decem milibus aeris grauis damnatur. [11] T. Quinctium collegam eius, quia et in Uolscis consul auspicio dictatoris Postumi Tuberti et ad Fidenas legatus dictatoris alterius Mam. Aemili res prospere gesserat, totam culpam eius temporis in praedamnatum collegam transferentem omnes tribus absoluerunt. [12] profuisse ei Cincinnati patris memoria dicitur, uenerabilis uiri, et exactae iam aetatis Capitolinus Quinctius, suppliciter orans ne se, breui reliquo uitae spatio, tam tristem nuntium ferre ad Cincinnatum paterentur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1922)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., 1857)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898)
hide References (21 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: