This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
19.
creati consules L. Papirius Crassus iterum L.
Plautius Venox. cuius principio anni legati ex Volscis
Fabraterni et Lucani Romam venerunt orantes, ut in
fidem reciperentur:
[2]
si a Samnitium armis defensi essent,
se sub imperio populi Romani fideliter atque oboedienter futuros.
[3]
missi tum ab senatu legati denuntiatumque Samnitibus, ut eorum populorum finibus vim
abstinerent; valuitque ea legatio, non tam quia pacem
volebant Samnites, quam quia nondum parati erant ad
bellum.
[4]
eodem anno Privernas bellum initum, cuius socii
Fundani, dux etiam fuit Fundanus Vitruvius Vaccus,
vir non domi solum sed etiam Romae clarus; aedes
fuere in Palatio eius, qua Vacci prata diruto aedificio
publicatoque solo appellata.
[5]
aduersus hunc vastantem effuse Setinum Norbanumque et Coranum agrum L. Papirius profectus haud
[p. 474]
procul castris eius consedit.
[6]
Vitruvio nec, ut vallo se
teneret adversus validiorem hostem, sana constare mens,
nec, ut longius a castris dimicaret, animus suppetere;
vix tota extra portam castrorum explicata acie,
[7]
fugam
magis retro quam proelium aut hostem spectante milite sine consilio, sine audacia depugnat.
[8]
ut et levi
momento nec ambigue est victus, ita brevitate ipsa
loci facilique receptu in tam propinqua castra haud
aegre militem a multa caede est tutatus,
[9]
nec fere quisquam in ipso certamine, pauci in turba fugae extremae, cum in castra ruerent, caesi; primisque tenebris
Privernum inde petitum agmine trepido, ut muris
potius quam vallo sese tutarentur. a Priverno Plautius alter consul pervastatis passim agris praedaque
abacta in agrum Fundanum exercitum inducit.
ingredienti fines senatus Fundanorum occurrit;
[10]
negant se pro Vitruvio sectamque eius secutis precatum venisse, sed pro Fundano populo, quem extra culpam belli esse ipsum Vitruvium iudicasse, cum receptaculum fugae Privernum habuerit, non patriam Fundos.
[11]
Priverni igitur hostes populi Romani quaerendos persequendosque esse, qui simul a Fundanis ac Romanis
utriusque patriae inmemores defecerint; Fundanis pacem
esse et animos Romanos et gratam memoriam acceptae
civitatis.
[12]
orare se consulem, ut bellum ab innoxio
populo abstineat; agros, urbem, corpora ipsorum coniugumque ac liberorum suorum in potestate populi Romani esse futuraque.
[13]
conlaudatis Fundanis consul
litterisque Romam missis, in officio Fundanos esse, ad
Privernum flexit iter. prius animadversum in eos, qui
capita coniurationis fuerant, a consule scribit Claudius;
[14]
ad trecentos quinquaginta ex coniuratis vinctos Romam missos eamque deditionem ab senatu non acceptam, quod egentium atque humilium poena defungi
velle Fundanum populum censuerint.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.