Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
25.
eodem anno lectisternium Romae, quinto
post conditam urbem, iisdem, quibus ante, placandis
habitum est deis.
[2]
novi deinde consules iussu populi
cum misissent, qui indicerent Samnitibus bellum, ipsi
maiore conatu quam adversus Graecos cuncta parabant; et alia nova nihil tum animo tale agitantibus
accesserunt auxilia:
[3]
Lucani atque Apuli, quibus gentibus nihil ad eam diem cum Romano populo fuerat,
in fidem venerunt, arma virosque ad bellum pollicentes;
foedere ergo in amicitiam accepti. eodem tempore
etiam in Samnio res prospere gesta.
[4]
tria oppida in
potestatem venerunt, Allifae Callifae Rufrium, aliusque
ager primo adventu consulum longe lateque est pervastatus.
[5]
hoc bello tam prospere commisso alteri quoque
bello, quo Graeci obsidebantur, iam finis aderat. nam
praeterquam quod intersaeptis munimentis hostium
pars parti abscisa erat, foediora aliquanto intra muros
iis,
[6]
quibus hostis territabat patiebantur, et velut capti
a suismet ipsi praesidiis indigna iam in liberis quoque ac coniugibus et quae captarum urbium extrema
sunt patiebantur.
[7]
itaque cum et a Tarento et a Samnitibus fama esset nova auxilia ventura, Samnitium
plus, quam vellent, intra moenia esse rebantur, Tarentinorum
[p. 482]
iuventutem,
[8]
Graeci Graecos, haud minus per
quos Samniti Nolanoque quam ut Romanis hostibus
resisterent, expectabant; postremo levissimum malorum
deditio ad Romanos visa.
[9]
Charilaus et Nymphius
principes civitatis communicato inter se consilio partes
ad rem agendam divisere, ut alter ad imperatorem
Romanorum transfugeret, alter subsisteret ad praebendam opportunam consilio urbem.
[10]
Charilaus fuit, qui
ad Publilium Philonem venit et, quod bonum faustum
felix Palaepolitanis populoque Romano esset, tradere
se ait moenia statuisse.
[11]
eo facto utrum ab se prodita
an servata patria videatur, in fide Romana positum
esse. sibi privatim nec pacisci quicquam nec petere;
publice petere quam pacisci magis,
[12]
ut, si successisset
inceptis, cogitaret populus Romanus potius, cum quanto
studio periculoque reditum in amicitiam suam esset,
quam qua stultitia et temeritate de officio decessum.
[13]
conlaudatus ab imperatore tria milia militum ad occupandam eam partem urbis, quam Samnites insidebant,
accepit; praesidio ei L. Quinctius tribunus militum
praepositus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.