Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1.
sequitur hunc annum nobilis clade Romana
Caudina pax T. Veturio Calvino Sp. Postumio consulibus.
[2]
Samnites eo anno imperatorem C. Pontium, Herenni filium, habuerunt, patre longe prudentissimo
natum, primum ipsum bellatorem ducemque.
[3]
is, ubi
legati, qui ad dedendas res missi erant, pace infecta
redierunt, 'ne nihil actum' inquit 'hac legatione censeatis, expiatum est quidquid ex foedere rupto irarum
in nos caelestium fuit.
[4]
satis scio, quibuscumque dis
cordi fuit subigi nos ad necessitatem dedendi res,
quae ab nobis ex foedere repetitae fuerant, iis non
fuisse cordi tam superbe ab Romanis foederis expiationem spretam.
[5]
quid enim ultra fieri ad placandos
deos mitigandosque homines potuit, quam quod nos
fecimus? res hostium in praeda captas, quae belli iure
nostrae videbantur, remisimus;
[6]
auctores belli, quia
vivos non potuimus, perfunctos iam fato dedidimus;
bona eorum, ne quid ex contagione noxae remaneret
penes nos, Romam portavimus.
[7]
quid ultra tibi, Romane, quid foederi, quid dis arbitris foederis debeo?
quem tibi tuarum irarum, quem meorum suppliciorum
iudicem feram?
[8]
neminem neque populum neque privatum fugio. quod si nihil cum potentiore iuris humani relinquitur inopi, at ego ad deos vindices intolerandae superbiae confugiam et precabor, ut iras suas
vertant in eos,
[9]
quibus non suae redditae res, non
alienae adcumulatae satis sint; quorum saevitiam non
mors noxiorum, non deditio exanimatorum corporum,
non bona sequentia domini deditionem exsatient; qui
placari nequeant, nisi hauriendum sanguinem laniandaque viscera nostra praebuerimus.
[10]
iustum est bellum,
Samnites, quibus necessarium, et pia arma quibus
nulla nisi in armis relinquitur spes. proinde, cum
[p. 502]
rerum humanarum maximum momentum sit, quam
propitiis rem, quam adversis agant dis, pro certo habete priora bella adversus deos magis quam homines
gessisse, hoc, quod instat, ducibus ipsis dis gestures'.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.