[16]
at, credo, haec homo inconsultus et temerarius
non videbat. quis consideratior illo, quis tectior1, quis
prudentior? quamquam hoc loco Deiotarum non tam ingenio
et prudentia quam fide et religione vitae defendendum
puto. nota tibi est hominis probitas, C. Caesar, noti mores,
nota constantia. cui porro qui modo populi Romani
nomen audivit, Deiotari integritas, gravitas, virtus, fides
non audita2 est? quod igitur facinus nec in hominem
imprudentem3 caderet4 propter metum praesentis exiti, nec
in facinerosum, nisi esset idem amentissimus, id vos et
a viro optimo et ab homine minime stulto cogitatum
esse confingitis?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.