[25]
secutum bellum
est Africanum. graves de te rumores1, qui etiam furiosum
illum Caecilium excitaverunt. quo tum rex animo2, qui
auctionatus sit seseque spoliare3 maluerit quam tibi pecuniam
non subministrare. 'at eo' inquit 'tempore ipso Nicaeam
Ephesumque mittebat qui rumores Africanos exciperent et
celeriter ad se referrent. itaque cum esset ei nuntiatum
Domitium naufragio perisse, te in castello circumsederi, de
Domitio dixit versum Graecum eadem sententia qua etiam
nos habemus Latinum:
pereant amici, dum inimici una intercidant.'
quod ille, si tibi esset4 inimicissimus, numquam tamen
dixisset: ipse enim mansuetus, versus immanis. qui
autem Domitio poterat esse amicus, qui tibi esset inimicus?
tibi porro inimicus cur esset a quo, cum vel interfici belli
lege potuisset5, regem et se et filium suum constitutos esse
meminisset?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.