[12]
ignosce, ignosce, Caesar, si eius viri auctoritati
rex Deiotarus cessit quem1 nos omnes secuti sumus; ad
quem cum di atque homines omnia ornamenta congessissent,
tum tu ipse plurima et maxima. nec enim2, si tuae res
gestae ceterorum laudibus obscuritatem attulerunt, idcirco
Cn. Pompei memoriam amisimus. quantum nomen illius3
fuerit, quantae opes, quanta in omni genere bellorum gloria,
quanti honores populi Romani, quanti senatus, quanti tui,
quis ignorat? tanto4 ille superiores vicerat gloria quanto
tu omnibus5 praestitisti. itaque Cn. Pompei bella, victorias,
triumphos, consulatus admirantes numerabamus: tuos enumerare
non possumus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.