[14]
ille exercitum Cn. Domiti, amplissimi viri, suis
tectis et copiis sustentavit; ille Ephesum ad eum quem
tu ex tuis fidelissimum1 et probatissimum2 omnibus delegisti
pecuniam misit; ille iterum, ille tertio auctionibus factis
pecuniam dedit qua ad bellum uterere3; ille corpus suum
periculo obiecit, tecumque in acie contra Pharnacem fuit
tuumque hostem esse duxit suum. quae quidem a te in
eam partem accepta sunt, Caesar, ut eum amplissimo regis
honore et nomine adfeceris.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.